Caput XLV. Quomodo interim etiam ad majorem gloriam quandoque resurgit qui prius de sublimi cecidit.
Laetificat valde quod sequitur cum post ista subjungitur: Igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos meos ad coelum levavi, et sensus meus redditus est mihi, et Altissimo benedixi, et viventem in sempiternum laudavi, et glorificavi, quia potestas ejus potestas sempiterna, et regnum ejus in generatione et generationem. Et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt (Dan. IV). Ecce iterum resurgit, ecce ad priorem, imo ad potiorem potius gloriam redit, qui de tam sublimi in tam profundum ruit. Quis non miretur, quis non obstupescat? Quis divinae pietatis viscera digne pensare sufficiat? Quis, quaeso, quantumlibet peccator de divina miseratione non praesumat, et ad spem veniae non reviviscat? Post finem, inquit, dierum levavi oculos meos ad coelum. Finis dierum, completio divinorum judiciorum. Si lumen est justitia, vel judicia humana, cur non multo magis judicia divina? Et educet, inquit, quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tanquam meridiem (Psal. XXXVII). Si dies (imo meridies) potest esse judicium tuum, quanto magis judicium divinum? Judicia Dei dies sunt, quia in lumine veritatis, quia in luce rectitudinis fiunt. Siquidem judicia Domini vera justificata in semetipsa. Ejusmodi dierum numerus super quemlibet afflictum finitur, quando divinorum judiciorum severitas in ejus percussione completur? Talium dierum finis completur, quando divinae severitatis animadversio in misericordiam commutatur. Horum dierum finem in sua Nabuchodonosor attritione accepit, quando eum jam divina miseratio respexit. Nam si non respiceret, nec ipse quidem oculos suos ad coelum levaret. Oculos ad coelum levare, est coelestia et aeterna cogitare, et cura et sollicitudine saecularium semota, sola spiritualia prae oculis habere. Coelum respicere, et regionem lucis prae oculis habere, et in illud aeternitatis lumen intelligentiae oculos tota intentione figere. Illic oculos jam fixerat, qui dicebat: Cogitavi dies antiquos, et annos aeternos in mente habui (Psal. LXXVIII). Sed ecce qui oculos in coelum levavit, sensum quem amiserat, recepit. Attende ergo quam sit utile oculos in hunc modum ad coelum levare. Ego, inquit Nabuchodonosor, oculos meos ad coelum levavi, et sensus meus redditus est mihi. Sensus itaque carnis, suus est animalis. Sensus vero mentis, suus est hominis. Sensus animalis quo percipit candidum et nigrum, sensus vero suus est hominis qui discernit inter bonum et malum, verum et falsum. Hunc sensum cum Nabuchodonosor perdiderunt, vel nunquam habuerunt, qui dicunt bonum malum et malum bonum, ponentes amarum dulce et dulce amarum, ponentes tenebras lucem et lucem tenebras. Hunc sensum ex magna parte recipiunt qui judicant inter diem et diem, plenius autem qui judicant omnem diem. Alius, inquit Apostolus, judicat inter diem et diem, alius autem judicat omnem diem (Rom. XIV). Suum itaque sensum recuperat, qui ad discretionis judicium quandoque evigilat. Non autem dicitur sensus suus datus, sed redditus; unde et constat quod prius sit habitus, sed amissus. Sensus itaque amissus cuique tunc redditur, quando illa quam habere consueverat discretionis in eo gratia reparatur. Sensum autem recipit dum oculos levat, quia animus dum aeterna et coelestia cogitat, ad discretionis judicium evigilat. Dum enim coelestibus vehementer intendit, videt quam nihil sit quidquid terrenum, et transitorium amavit. Qui igitur ad gratiam discretionis anhelat coelestibus intendat, ut lumen oculorum suorum recipiat, et cum receperit Domino suo proclamet, et dicat: Quid enim mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? Sensum autem suum Nabuchodonosor quam non in vanum acceperit subsequentibus verbis ostendit.
Chapter 89 of 114