Caput XLVI. Quomodo solum Deum glorificat, qui se ipsum tam impudenter magnificabat.
Et Altissimo, inquit, benedixi. Ecce qui seipsum superius tam impudenter magnificabat, modo eum solum glorificat, qui, secundum quod Apostolus ait, est super omnia benedictus in saecula: Et viventem in sempiternum laudavi, et glorificavi (Rom. IX). Viventem in sempiternum, vita utique quae est ipse, cui non est aliud esse quam vivere, nec vivere quam esse. Quia potestas ejus potestas sempiterna, quia quod semel potest, semper potest qui omnipotens est. Et regnum ejus in generatione et generationem, quia ei ex tempore nihil accedit, nihil recedit, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt. Habitatores terrae, amatores terrenorum intellige, qui nesciunt quae sursum sunt quaerere, nec possunt cum Apostolo dicere: Nostra autem conversatio in coelis est (Philipp. III). Vere autem in nihilum reputantur, qui perdiderunt verum esse quibus profecto melius esset omnino non esse quam sic esse, nisi quis putet melius esse semper miserum esse, quam omnino non esse. Juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus coeli quam in habitatoribus terrae, et non est qui resistat manui ejus, et dicat ei: Quare fecisti? Eidem sententiae congruit quod Psalmista dicit: Omnia quaecunque voluit fecit in coelo et in terra, in mari, et in omnibus abyssis (Psal. CXXXIV). Cum in sequentibus idem Nabuchodonosor in Dei laude dicat, quia omnia opera ejus vera, et viae ejus judicia: quid est quod hic eum dicit omnia agere pro voluntate sua? Certe si omnia opera ejus vera sunt, omnia fiunt in veritate; certe si omnes viae ejus judicia sunt, omnia fiunt in aequitate, quomodo ergo pro voluntate? An forte fieri secundum aequitatem est fieri secundum voluntatem, et eo ipso quo fit in aequitate, eo ipso, inquam, fit pro ejus voluntate? Sed si idem est omnino fieri secundum aequitatem, et fieri secundum ejus voluntatem, ergo idem est ejus voluntas quod aequitas, et aequitas quod voluntas. Et non est qui resistat manui ejus, et dicat, quare fecisti? Quis ei resistat? quis contradicat? cum omnia tam potenter, quam sapienter agat, cum nemo sit qui possit vel omnipotentiam cohibere, vel summam sapientiam arguere.
Chapter 90 of 114