Skip to the text

Caput XLVII. Quid agat superba gloriatio, vel quid efficiat devota glorificatio.

In ipso tempore sensus meus reversus est ad me, et ad honorem regni mei decoremque perveni, et figura mea reversa est ad me (Dan. IV). In ipso, inquit, tempore. In ipso quo Deum benedixi, in ipso quo laudavi, atque glorificavi. Certe si dicta superius bene recolimus, ibi cecidit, cum superbe satis magnificaret seipsum. Ecce idem ipse resurgit cum devote glorificat Deum, et Dominum suum. Certe vides quid agat superba gloriatio, certe vides quid efficiat devota glorificatio. Superba gloriatio meretur dejectionem, devota glorificatio exaltationem. Ecce cum jam non in semetipso, sed in Domino gloriatur, sensus ejus ad semetipsum revertitur. Quod superius dixit sensum sibi redditum, hoc modo dicit sensum ad se reversum; vel forte sensus cujusque ad semetipsum revertitur, quando discretionis oculus ad sui considerationem revocatur. Sensus ad se revertitur, quando ad meritorum suorum considerationem et cognitionem divinitus illuminatur. Dum igitur animus humanus Deum suum glorificat, sensus ejus ad semetipsum redit quia dum ad illud divinitatis lumen oculos aperit, et vehementer intendit, infirmitatis suae tenebras plenius agnoscit: Accedite ad eum, inquit, et illuminamini (Psal. XXXIII). Quid mirum si accedendo ad lumen illuminamur? quid mirum si ex lumine lumen accenditur? Et in lumine, inquit, tuo videbimus lumen (Psal. XXXV). Lumen videtur in lumine, quando ex cognitione et operatione claritatis divinae plenius illuminatur animus ad cognitionem infirmitatis humanae. Solet tamen haec gemina cognitio alterna sibi incrementa ministrare, et utraque profecto ex alterutra crescere. Nam et ex cognitione Dei proficit animus ad cogitationem sui, et eodem utique modo ex multa cognitione sui crescit ad cognitionem Dei. Sed ecce dum sensus qui amissus fuerat redit, regnum suum qui perdiderat recepit. Procul dubio nisi discretionis gratia in eo reparetur, nunquam ad plenam virtutis integritatem animus perducitur.

Chapter 91 of 114