Caput XLVIII. Quomodo per discretionem judicii, vel circumspectionem sui solet morum disciplina reformari.
Ad honorem, inquit, regni mei decoremque perveni. Constat profecto liberum hominis arbitrium regnum divinitus accipere atque tenere, quando jam potest malos cordis motus a malo cohibere. Hoc autem regnum tunc efficitur honorabile, quando ex Dei munere jam potest bonos cordis motus in bono exercere. Idem autem ipsum condigno decore superducitur, quando in eo quidquid boni agitur cum summo moderamine et magna discretione disponitur. Regnum itaque accipit, et obtinet, qui rebelles animi motus fortiter domat, viriliterque coercet. Et tunc temporis qui ejusmodi est, judicabit in nationibus, implebit ruinas, conquassabit capita in terra multorum. Habet autem et honorabile tunc regnum, quando jam efficitur Dominus exercituum in tanta multitudine tam innumerabilium virtutum, et habens sub se milites dicit huic vade, et vadit, et alii veni, et venit, et servo suo, fac hoc, et facit. Decoratur hoc regnum inde, vel maxime cum modeste se agens moderatur omnia cum mansuetudine, et tranquillitate: Fili, inquit, in mansuetudine fac opera tua, et super hominum gloriam diligeris (Eccle. XIII). Regni itaque honor, facere potenter, regni decor, facere sapienter, ita ut in illo regno suo qui possessor est regni attingat a fine usque ad finem fortiter, et disponat omnia suaviter. Et figura mea reversa est ad me. Figura est qualitas extrinseca, exterior videlicet corporis forma. Corporalis autem disciplina pertinet ad qualitatem extrinsecam, sicut compositio mentis ad qualitatem intrinsecam. In figura igitur quae constat in corporalibus lineamentis, recte intelligitur disciplina corporis, forma religionis, habitus et compositio exterioris hominis. Figura itaque revertitur, quando juxta pristinam consuetudinem, amissa ad tempus religionis forma reformatur. Sensu reverso, figura revertitur, quia per discretionem judicii, et circumspectionem sui morum disciplina, vel nova statuitur, vel antiqua innovatur.
Chapter 92 of 114