Caput XLIX. Quomodo debeat dejecta mens semetipsam discutere, et ad pristinum fervorem innovare.
Adhuc Nabuchodonosor addit et dicit: Et optimates mei, et magistratus mei requisierunt me, et in regno meo restitutus sum, et magnificentia amplior addita est mihi (Dan. IV). Ecce a quibus quaeritur, et in regnum restituitur. Et optimates mei et magistratus mei. Quid est optimum in homine nisi intentiones bonae? Qui vero debent magisterium exercere, vel illud interius regnum disponere, nisi deliberationes discretae? In optimatibus ergo mentis intentiones. In magistratibus vero intelligimus mentis deliberationes. Quid vero est hujusmodi optimates et magistratus, amissum regni caput quaerere, et in suum locum restituere, nisi cum summa intentione, et deliberatione investigare, quomodo post ruinam vel sero possit amissum animi vigorem ad primam integritatem reformare? Debet autem anima aliquando diligenter quaerere, qualis ejusmodi fuerit, quam constanter egerit, quantum perfectionis obtinuerit. Debet et consequenter deliberare quomodo in statum pristinum restitui possit, et hoc erit, ut arbitror, regiam illam animi dignitatem per intentionem quaerere, et in suum gradum restituere velle. Hanc regiam dignitatem in alieno corde quaerebant, et in suum locum restitui cupiebant, quia dejectam putabant, qui dicebant: Ubi est timor tuus, et fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum? (Job IV.) Non solum autem illi qui in malum corruunt, verum etiam illi qui a bono tepescunt debent semetipsos discutere, et pristinum illum religionis fervorem in semetipsis innovare. Hinc est quod ad angelum Ephesi in Apocalypsi scribitur: Habeo adversum te aliquid quod primam charitatem reliquisti. Memento unde excideris, et age poenitentiam, et prima opera fac (Apoc. II).
Notandum tamen sane, quod rex iste a suis dicitur requisitus, non autem ab eisdem restitutus. Sed quis, quaeso, eum restituit, nisi ad quem oculos levavit, benedixit, glorificavit? Nam et si forte in nostra jam potestate sit, mentis nostrae statum, qualis modo sit, vel aliquando fuerit, per deliberationem quaerere, non tamen et aeque in nostra potestate est virtutis nostrae detrimenta, pro arbitrio reparare. Sed si studiose exsequimur, quod jam posse ex divino munere accepimus, forte et illud superaddetur, quod nondum potuimus. Et in regno meo, inquit, restitutus sum, et magnificentia amplior addita est mihi.
Chapter 93 of 114