Skip to the text

Caput L. Quomodo ex virtute humilitatis animus in bono roboratur, et ad boni perseverantiam solidatur.

Magnificentia amplior post ruinam, ad plenam reparationem additur, quia ex ipso lapsu suo, homo saepe ad veram humilitatem cruditur. Et tunc veraciter magnificentia ampliatur, quando inter virtutum magnalia, virtus etiam humilitatis immobiliter custoditur. Ex virtute vero humilitatis, animi profectio et in bono roboratur, et ad boni perseverantiam solidatur. Constat itaque magnificentiam tunc veraciter ampliari quando, ad consummationem boni, datur etiam gratia perseverandi. Amplificatio itaque magnificentiae, est virtus perseverantiae. Amplificatio magnitudinis, ex virtute humilitatis adjuncta, divinitus gratia confirmationis. Hanc magnificentiae amplificationem Propheta postulabat, cum psallendo orabat: Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me (Psal. L). Hujusmodi quotidie amplificationem petimus, cum dicimus: Confirma Deus hoc quod operatus es in nobis (Psal. LXVII). Perpendis ex his, ut arbitror, quia multi ad hoc, Deo dispensante, cadunt, ut fortiores resurgant; et qui prius ante lapsum habuerunt solummodo gratiam adjuvantem, post ruinae reparationem, accipiunt simul et gratiam confirmantem. Vere, secundum quod scriptum est: Dominus mortificat, et vivificat, deducit ad inferos, et reducit (I Reg. II). Vere ipse est qui humiliat et sublevat, ipse qui percutit ut sanet (Job V).

Chapter 94 of 114