Skip to the text

Caput XIII. Quomodo speculationi praemiorum oportet vehementius insistere.

Oportet, ut arbitror, huic explorationi quam aliae vehementius incumbere, et primae quam secundae meditationi frequentius insistere, eo quod facilius sit discernere justa quam persuadere laboriosa. Hinc esse, arbitror, quod filii Israel in prima legatione mittunt plures, in secunda autem exploratione mittuntur pauciores. Et merito sane. Siquidem in prima perscrutatione, ut dictum est, fit exploratio praemiorum, in secunda autem exploratione fit perscrutatio meritorum. Sed incomparabiliter majora sunt futurae beatitudinis praemia, quam possint esse qualiacunque merita nostra. Non sunt enim condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Multi ergo sunt qui mittuntur primo, pauci autem qui mittuntur secundo. Merito multi mittuntur, ubi multa quaeruntur, et ad pauca quaerenda pauci diriguntur. Illic duodecim, hic duos invenimus. Illic senarius, hic geminatur unus. Unitas a qua senarius inchoat, inchoationem recte designat, sicut et senarius pro sua perfectione, perfectionem designare constat. Quod ergo ibi quaeritur est ad perfectionem, non ad inchoationem; quod autem hic invenitur, videtur esse ad inchoationem, non autem ad perfectionem. Ibi perfectio nostrae glorificationis, sed hic est, nonnisi quaedam inchoatio nostrae justificationis. In illa glorificatione erit exinanitio omnium malorum et plenitudo omnium bonorum. Sed in hac nostra justificatione, nec est plena exterminatio vitiorum, nec perfecta consummatio virtutum. Ibi plena securitas, perfecta jucunditas. Hic nec plena puritas, nec perfecta integritas. Ibi plena securitas, ubi nullum malum timetur. Ibi perfecta jucunditas, ubi omne bonum possidetur. Hic nec plena puritas, ubi vitium reluctatur; hic nec perfecta integritas, ubi infirmitas dominatur. Ibi ergo ex gemina perfectione securitatis et jucunditatis una beatitudo consummatur, ut senarius duplicetur et duodenarius perficiatur; hic ex gemina imperfectione puritatis, et integritatis nostra justificatio inchoat, ut ex geminatione unitatis in duodenarii consummationem uterque senarius perfectionis suae exordium capiat. Recte ergo in illa legatione duodecim exploratores mittuntur, ubi geminae perfectionis beatitudo per investigationem quaeritur. Recte duo in ea delegatione diriguntur, ubi perfectae justificationis vix quaedam exordia inveniuntur. Denique duodecim sunt, si bene memini, qui mittuntur in prima exploratione, et duodecim sunt quae jubentur explorare. Sed et duo sunt, qui in secunda exploratione mittuntur, et duo sunt quae perscrutari praecipiuntur. Multa sunt quae de prima exploratione dici possunt; sed haec ut digne explicentur proprium syntasma requirunt.

Chapter 32 of 52