Skip to the text

Caput XIV. Quod speculatio meritorum in duobus constat.

Sed ut de secunda latius aliquid dicamus, sufficit in ista exploratione illa sufficienter quaerere quae ad illam propheticam admonitionem possint sufficere: Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI). Sufficit, inquam, solerter providere, quam caute mala caveamus, quam discrete bona perficiamus. Alia est praemeditatio in cavendis malis, alia praemeditatio in complendis bonis. Sed licet utraque sit alia, nulla tamen debet esse sine altera. Simul eant, simul currant, sibique invicem succurrant, et sine adjutorio alterutro negotium suum nunquam plene expleant. Hi sunt, ut arbitror, exploratores duo provida cautela a malo, provida solertia in bono, quos debemus ante faciem nostram praemittere, et profectuum nostrorum itinera praetentare: Ite, ait Josue, et considerate terram et urbem Jericho (Josue II). Considerate, inquit, terram regionumque qualitatem, diligenter inquirite locorum opportunitatem, ut praenoscamus quo in loco opportunius possimus castra figere, ubi necessitatis articulo expediat declinare, unde oporteat quotidianis usibus necessaria petere. Considerate ergo et inquirite quaeque utilia, quaeque opportuna et usibus necessaria. Considerate autem non solum bona, sed et mala, commoda et incommoda, munimenta et pericula. Considerate ergo terram et urbem Jericho. Considerate urbem, munitionum firmitatem, hostiumque multitudinem, ut scire possimus quomodo oporteat obsidionem ordinare, qualiter oppugnare, contra quales bellum agere. Inspicite ergo terram et urbem. Inspicite terram quam Deus fecit, et urbem quam humana inventio instituit. Discutite bonum quod Deus creavit ad bonum nostrum, et malum quod homo invenit in malum suum. Considerate terram et urbem, naturam et consuetudinem. Distinguite bonum creationis et malum corruptionis, bonum conditionis et malum consuetudinis. Si naturae bonum cognoscimus, scimus quid excolere, quid nutrire, quid multiplicare debeamus. Si morum nostrorum malum perspicimus, quos hostes cavere, quos adversarios oppugnare, quales inimicos interficere oporteat non dubitamus. Ecce quales exploratores debemus ante ingressum nostrum praemittere, ut sciamus contra quae mala cavenda, et ad quae bona agenda debeamus vigilare. Qui tales exploratores ante faciem suam praemittit, errorum devia minime formidabit.

Chapter 33 of 52