Skip to the text

Caput primum.

Libet et illud considerare quid sit quod Dominus jubet de Jordanis medio, de loco ubi steterunt sacerdotum pedes, lapides colligere, et in loco castrorum ponere, et alios undecunque collectos in priori loco reponere. Quaeramus ergo quis ille sit locus, quo sacerdotum pedes tempore faciendi miraculi subsistunt, vel quo itidem loco post celebratum miraculum castra figenda sunt. Quis dubitet supra humanam virtutem esse Jordanem retroire, et aquarum congeriem in unam molem consurgere? Quis, quaeso, nisi mente excidat, tam stupendum miraculum de sua virtute praesumat? Ubi ergo debet animus sub tantae rei exspectatione spem suam figere, nisi in fiducia divinae magnificentiae? Tutus stationis locus et magnae securitatis, praesumptio de adjutorio divinae pietatis. Sed est alius locus loco huic valde dissimilis, subreptio videlicet diffidentiae et desperationis. Locus sane horridus, plenus timoris, plenus sollicitudinis, et qualem denique decet castris munire, vallo cingere, excubiis circumdare, eo quod non sit tutum propter imminentia pericula in ulteriora procedere. Illum primum tempore divinae visitationis, istum autem tempore probationis incurrimus. Solet enim divinae pietatis dispensatio hominem cum sua visitatione confortare, et iterum vario tentationum genere probare: Visitas, inquit Job, eum diluculo, et subito probas illum (Job VII). Ecce duos locos assignavimus, unum confidentiae, alterum diffidentiae; unum quo solent divina miracula contingere, alterum quo oportet castra figere. Qui confidunt in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas ut aquilae, current et non deficient. Nonne totum supra hominem est fortitudinem mutare, juxta aquilae similitudinem volare, currere et non deficere? Sed hoc tamen soli ipsi possunt qui de Domini pietate, non de sua fortitudine praesumunt. Sic Petrus super undas currere potuit quandiu confidentiae locum spei pede tenuit (Matth. XIV). Sed postquam coepit hunc suae securitatis locum deserere, non potuit eum unda in superioribus suis amplius librare. Vides quomodo ventus validus superveniens de loco confidentiae ad locum eum diffidentiae dejecit, eo quod Dominus juxta morem suum visitasset eum diluculo, et subito probasset illum. Sic filii Israel post factum visumque miraculum, venerunt ad locum castrorum.

Chapter 35 of 52