Caput XV. Quid sit meditationis, et quid sit contemplationis.
Sed ille virtutum exercitus secure incedit, sibique de viae certitudine nihil diffidit, quem exploratorum sagacitas instruit. et arcae ordinata antecessio in suo itinere dirigit. Parum nobis sit ante Hebraeorum turbam exploratores dirigere; faciamus et arcam nostram post exploratorum vestigia faciem nostram praecedere. Primum est faciendorum rationem meditationum nostrarum exploratione perquirere et invenire, et postea tandem oportet in contemplationem adducere, ut possimus notam, et promptam, et familiarem habere. Contemplatio pertinet ad arcae evectionem, sicut meditatio ad explorationem. Aliud est contemplationis, aliud est meditationis. Meditationis est perscrutari occulta, contemplationis est admirari perspicua. Siquidem meditatio est occultae veritatis studiosa investigatio. Contemplatio est perspicuae veritatis jucunda admiratio. Quae autem occulta sunt, solent ad manifestationem prodire, modo ex propria meditatione, modo ex divina revelatione. Ubi ergo revelationis gratiam praesentem habemus, meditationis officio non egemus. Ubi autem divina revelatio defuerit, mens humana, nec mirum, ad meditationis studium ex necessitate recurrit, et quasi ad exploratorum officia refugit. Sed quidquid mens humana de morum instructione poterit meditationum exploratione cognoscere, debet iterum in contemplationem adducere, et in eorum certitudinem et desiderium animum roborare. Sed cum meditationis adinventio in contemplationem adducitur, quid aliud quam via prius explorata ad arcae evectionem repetitur, ut virtutum turma absque deviationis suspicione secure subsequatur? Per meditationem itaque agitur, ut quidquid utiliter fieri debeat non ignoretur. Sed et contemplatio illud efficere solet, ut adinventa veritas memoriae tenacius inhaereat, et desiderium acrius inflammet. Per meditationem ergo ad bonum instruimur, et per contemplationem in bono solidamur. Haec est ratio, ut arbitror, cur debeamus profectuum nostrorum viam, et meditationis exploratione, et intellectualis arcae processione praetentare.
Chapter 34 of 52