Skip to the text

Caput II. De confirmatione mentis in bono et obduratione mentis in malo.

Assignavimus differentiam locorum, videamus et duo genera lapidum. Puto esse unum genus lapidum bonorum, puto esse et aliud malorum lapidum. Ad lapides bonos pertinet quaelibet mentis confirmatio in bono; ad lapides autem malos, quaelibet mentis obduratio in malo. Quid tibi videtur? Soliditas, stabilitas, firmitas, gravitas et multa in hunc modum, nonne tibi videntur quamdam in se lapidum similitudinem trahere, et pro similitudinis jure sibi tale nomen juste vindicare? Quid dicimus de cordis duritia, tenacia vel obstinatia? quid de asperitate, austeritate et crudelitate? Nonne sibi lapidis nomen defendunt quae in se lapidum similitudinem trahunt? Sed priores illi pertinent ad lapides bonos, sicut et isti posteriores ad lapides malos. Sed puto non esse ejusdem facilitatis bonos vel malos lapides invenire, eo quod difficilius sit bonos lapides quam malorum copiam reperire. Omne enim pretiosum rarum. Boni ergo colliguntur de medio Jordanis, mali autem de quibuscunque locis. De illis Scriptura, ubi eos quaerere vel invenire oporteat, manifeste designat; de his autem adinventionis locum determinare quasi superfluum judicat.

Chapter 36 of 52