Caput III. De malo praesumptionis seu desperationis.
Sed illud videtur mirum magnaque admiratione dignum quod jubemur bonos lapides de bono loco collectos in malo loco reponere, malos autem lapides undecunque collectos in bono loco aggregare. Locus bonus praesumptio confidentiae, locus malus desperatio diffidentiae. Sed tamen debemus in loco confidentiae congregare lapides malos, et in loco diffidentiae congregare lapides bonos. In die bonorum ne immemor sis malorum, et congregasti lapides malos in loco bono, et in die malorum ne immemor sis bonorum, et congregasti lapides bonos in loco malo. Quid enim est lapides bonos de medio Jordanis (de loco videlicet facti prodigii) colligere, nisi statum mentis qualis tempore divinae visitationis fuerit diligenter retractare, et cujus firmitatis secundum unamquamque virtutem exstiterit subtiliter investigare, memoriaeque commendando quasi quemdam testimonii tumulum erigere? Sed nunquam talium lapidum copiam habemus, nisi prius divinae visitationis et inspirationis gratiam acceperimus. Testatur hoc qui dicit: Sine me nihil potestis facere (Joan. XV); ergo nec lapides bonos est uspiam colligere nisi ex ejus operatione. Sed malorum lapidum innumeram multitudinem facile invenimus, quos ex tota vita nostra copiose et ad manum colligimus. Quid ergo opus fuit horum locum designare, quos ubertim possumus undecunque congregare? Cogitet ergo quisque cujus duritiei, cujus obstinationis fuerit, quoties eum divina gratia deseruit, sibique ipsi reliquit: et hoc faciens malorum lapidum tumulum erexit. In hunc itaque modum possumus tumulos erigere, et diversos e diverso constituere, hinc unum de lapidibus bonis, illinc alium de lapidibus malis. Bonorum lapidum sibi congeriem instituit, qui dixit: In aeternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me (Psal. CXVIII). Malorum lapidum tumulum erexerat, cum dicebat: Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper (Psal. L).
Chapter 37 of 52