Skip to the text

Caput IV. Quomodo ex malorum nostrorum recordatione oporteat praesumptionem reprimere.

Sic et tu cum locum confidentiae teipsum tenere praesenseris, et meritis tuis altiora praesumere perspexeris, memento statim quid aliquando fueris, et ad malorum lapidum congeriem oculos reflectens teipsum in humilitate custodis. Bonum est sane praesumere, non de tua tamen fortitudine, sed de Domini pietate. Ad hoc malorum lapidum in loco bono congregatio cuique valeat, ut per malorum suorum memoriam nunquam de suis viribus praesumat. Ut ergo discat unusquisque praesumere, non de seipso, sed de Domino, semper sibi in praesumptionis loco occurrat malorum suorum recordatio: illa sane praesumptionis fiducia Dominum placat, et magnalia impetrat, quam humilitas commendat. Qui confidunt in Domino sicut mons Sion. Sic econtrario abominabilis est illa praesumptionum fiducia quam generat superbia. Non enim salvatur rex per multam virtutem suam, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae. Maledictus ergo homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum: erit enim sicut myricae in deserto, et non saturabitur cum venerit aestas, quam utilis ergo, putamus, erit in hujusmodi loco illa quam praescripsimus malorum lapidum congregatio, vitiorumque recordatio, quae nos poterit custodire ab hoc exsecrabili superbiae typo, et protegere ab hujusmodi maledicto.

Chapter 38 of 52