Caput VI. De duodceim principalibus virtutibus in quibus solidandus est animus.
Hos autem de medio Jordanis alveo per Dei virtutem siccato, et ad numerum duodecim tribuum colligimus, quando statum mentis nostrae, qualis sub divinae visitationis tempore fuerit, diligenter discutimus, et quales tunc temporis in unaquaque principalium virtutum, juxta aliquid fuerimus, subtiliter exquirimus. Hoc est enim singulos de singulis tribubus homines suum lapidem tollere, quantae firmitatis, juxta aliquid ad singulas virtutes per aspirationis gratiam aliquando exstiterit, veraciter invenisse. Quid autem de duodecim filiis Jacob sentiamus, ex quibus originem trahunt hae duodecim tribus, alio loco jam diximus. Per Ruben et Simeonem intelligimus timorem et compunctionem; per Levi, spem; per Judam, charitatem; per Issachar, jucunditatem; per Zabulon, severitatem; in Gad intelligitur abstinentia; in Aser, patientia; in Dan et Nephtalim, circumspectio et speculatio; in Joseph et Benjamin, discretio et invisibilium contemplatio. Horum autem rationem hoc loco ostendere jam volumus, de quibus quod nobis rectius videbatur alias jam diximus. Sed qui ex tali sobole semen suum in duodecim tribubus multiplicatum esse confidit discat quales lapides de medio Jordanis tollere debuerit, cum hanc virtutum progeniem usque ad ejus transitum promoverit. Recolat ergo quid roboris, quid fortitudinis vel firmitatis ad divinae aspirationis afflatum se senserit hausisse, hoc est et lapides electos de loco determinato tulisse. Sed ut per singulos de singulis tribubus homines haec lapidum electio fiat, hanc considerationis suae operam per singulas quas distinximus virtutes exerceat, et lapidum suorum numerum usque in duodenarium extendat. Cogitet ergo quisquis cupit post Jordanis conversionem hoc Dominicum praeceptum implere; cogitet, inquam, sub tempore divinae visitationis cujus vigoris fuerit juxta aliquid in unaqualibet virtute. Cogitet quanta soliditas tunc temporis ei fuerit in timore, quanta gravitas in compunctione, quanta stabilitas in spe, quanta integritas in charitate, quanta maturitas in jucunditate, quanta asperitas in severitate. Cogitet quam austerus fuerit in abstinentia, quam robustus in patientia, quam sollicitus in circumspectione, quam assiduus in speculatione, quam certus in discretione, quam quietus in contemplatione. Cum autem haec omnia plene perspexerit memoriaeque mandaverit, tumulum qualem oportuit erexit. Infiniti negotii esset, et quod nemo omnino explere potuisset, si juberet Dominus omnes de omnibus tribubus lapidem suum tollere, eo quod nemo sufficeret seipsum digne pensare, qualis sit ad omnia, non dicam in omni, sed una solummodo qualibet virtute. Sufficit ergo unum aliquod praeclarum et insigne aestus sui desiderium per omnes has quas determinavimus virtutes segregare, talisque memoriae usum firmare et in ejusmodi recordatione sub omni diffidentiae periculo contra desperationis malum pugnare. Facile enim animum suum quantumlibet dejectum, quantalibet tentatione pulsatum, ad spem divinae miserationis statumque confidentiae reparat: qui qualis aliquando ex divina operatione fuerit, ad memoriam revocat. Omnino et absque dubio libenter se exercet in tali studio, cui datum est nosse quid valeat, vel quod utilis sit haec hujusmodi lapidum studiosa collectio.
Chapter 40 of 52