Skip to the text

Caput VII. De soliditate timoris.

Quam utilem, quaeso, putamus illum lapidem quem primo loco posuimus, soliditatem videlicet timoris per quem mens fundatur in solido humilitatis. Quantum autem valeat Dominica illa sententia probat, quae dicit: Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem sermones meos? (Isa. LVI.) Hic est lapis offensionis et petra scandali, nisi forte dubites hunc esse lapidem quem reprobaverunt aedificantes, et factus est in caput anguli. Superbae etenim mentes, et suam justitiam statuere volentes, nil solent molestius pati, nihil amplius indignari quam apparere despecti et viles videri.

Chapter 41 of 52