Caput XIII. De austeritate abstinentiae.
Septimum lapidem diximus esse austeritatem abstinentiae. In hac petra pater Samson obtulit Domino holocaustum, et obtinuit gignere de sterili virum fortissimum virorum, ad ignominiam gentium, et gloriam plebis suae Israel (Judic. XIII). Puduit sane eum tandem aliquandiu pavisse sterilem, et quae non parit, et ulterius noluit, sicut nec debuit, debitor esse carnis, ut secundum carnem viveret, sed castigans corpus suum, et in servitutem redigens, haedinasque carnes in abstinentiae petra immolans, jusque carnium cum carnibus ipsis accepto coelitus igne consumens, fluxasque corporis restringens noluit de caetero ire post concupiscentias suas. Sicque, impetu carnis edomito, impetum spiritus roboravit, qui carnis infirmitate fit fortior.
Chapter 47 of 52