Skip to the text

Caput IX. De spei longanimitate.

Tertiam petram, quae est longanimitas spei, apud Job non dubito posse reperiri, de qua sibi fundebat rivos olei, unde et lenibat dolores corporis sui. Sperabat enim usque ad mane inter tot damna, dolorumque vulnera, nunquam exhaustus oleo spei suae, nusquam diffidens de unctione divinae misericordiae: Etiamsi occiderit me, inquiens, in ipso sperabo (Job XIII).

Chapter 43 of 52