Skip to the text

Caput X. De charitatis integritate.

Quartam itidem apud Petrum petram invenio, cui dictum esse non dubitamus a Domino: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI), eo quod diligeret Christum Domini ex toto corde suo, et ex tota anima sua, et ex tota mente sua, veraciter agnoscens quod ipse esset Christus Filius Dei vivi. Ubi, obsecro, invenitur charitatis integritas si eam apud Petrum non reperias, qui coram cordium inspectore audet profiteri et dicere: Domine, tu scis quia amo te? (Joan. XXI.)

Chapter 44 of 52