Skip to the text

Caput XI. De maturitate jucunditatis.

Quintam autem petram apud populum illum esse dubitare quis audeat, quem Propheta Domini inter caetera prophetiae dogmata beatificat? Beatus, inquit, populus qui scit jubilationem (Psal. LXXXVIII). Beatos utique esse quis neget, quos Dominus cibavit adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos: jucunditatem etenim et exsultationem thesaurizavit super eos. Animadvertis, ut arbitror, quale sit etiam hunc lapidem inter caeteros possidere, qui fluit jucunditatis melle, et satiat intrantem in gaudium Domini sui interna dulcedine. Quale, quaeso, erit quoties opportunum fuerit de petra melle saturari, et de torrente voluptatis in via bibere et inebriari? Hic est quintus ille, ut dictum est, lapis, qui dictus est maturitas jucunditatis. Nil ergo levitatis habeat, nil ei caducum, nil carnale sapiat, ad magnam autem maturitatis gravitatem animum componat, qui solum hoc esurit et sitit, quod de hoc lapide manat.

Chapter 45 of 52