Skip to the text

Caput VIII. De gravitate compunctionis.

Sed et secundum lapidem, qui dictus est gravitas compunctionis, apud Jeremiam puto posse reperiri, qui petivit capiti suo aquas ut lugeat interfectos populi sui (Jer. V), et datum ei non dubito ab eo qui convertit petram in stagna aquarum et rupes in fontem aquarum. Hanc eamdem petram apud Petrum puto inveniri posse, eo quod tactus dolore cordis intrinsecus egressus sit foras, et flevit amare, percutiens bis silicem, et egressae sunt aquae largissimae, et factum est irriguum superius, et irriguum inferius.

Chapter 42 of 52