Skip to the text

Caput XII. De asperitate severitatis.

Sed ille, ut arbitror, dimicabat in lapide sexto, cui dictum est a Domino: Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum, ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam (Ezech. III). Conterebat ergo Jeremias exasperantem domum Israel in adamante et silice, eo quod esset attrita fronte et duro corde, stansque in porta domus Domini, annuntiabat eis scelera eorum, verba eorum non timens, nec vultus eorum. Hunc lapidem tenet in manibus rex ille fortis et potens in praelio, in quo dejectus est fortis armatus, et vir bellicosus ab adolescentia sua. Praevaluit enim David in Philisthaeum in funda et lapide in nomine Domini. Vides certe qualibus armis ille adolescentulus et contemptus et statura pusillus dejecerit Goliam gigantem immanissimum, eo quod doctus esset a Domino doctas habere manns ad praelium et digitos suos ad bellum. Habebat sane arma non carnalia, sed potentia a Deo ad destructionem munitionum, et erat in eis pugnans et destruens omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigens omnem intellectum in obsequium Christi. Super omnes enim docentes se intellexit, et idcirco fiducialiter annuntiavit justitiam Domini in Ecclesia magna, sicut et ipse de seipso de praeterito perhibuit, et de futuro promittit: Annuntiavi, inquit, justitiam tuam in Ecclesia magna, ecce labia mea non prohibebo: Domine, tu scisti (Psal. XXXIX). In promptu itaque habes ulcisci omnem inobedientiam, arguebat elatos, corripiebat inquietos, et in asperrimae increpationis lapide et correptionis asperitate dejiciebat veritatis adversarios. Et cum esset vir mitissimus in populo suo et mansuetissimus: Memento, inquiens, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus (Psal. CXXXI); cum esset, inquam, tantae mansuetudinis, nihilominus tamen in matutino interficiebat omnes peccatores terrae, ut disperderet de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.

Chapter 46 of 52