Caput XV. De sollicitudine circumspectionis.
Nonam petram invenio apud Ezechiam, invenio eam et apud amici sponsam, sponsique amicam, cui dicitur in Canticis: Surge, amica mea, speciosa mea, et veni, columba mea, in foraminibus petrae, in caverna maceriae (Cant. II). Sic et Ezechias ad sponsae similitudinem quietem eligens, secretumque captans, sedensque in foraminibus petrae, seu etiam caverna maceriae, sicut pullus hirundinis, sic clamabat, meditabatur ut columba: O quis mihi dabit pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam, si forte possim evolare in id loci, ubi passer invenit sibi domum, et turtur nidum ubi reponat pullos suos! Ubi, quaeso, quidquam tuti reperietur, si in foraminibus hujusmodi petrae non invenietur, ubi studiosa praemeditatio quaecunque pericula, antequam eveniant, praevidet, et ventura praeveniens, ex praeteritis futura colligit, et de dubiis rebus non dubios eventus saepe praenoscit? Quid enim est aliud circumspectio, nisi circumstantium malorum sollicita sagaxque perscrutatio? Ad hanc pertinet praeteritorum malorum retractatio, praesentium consideratio, futurorum praemeditatio, ut secundum nomen suum veraciter sit circumspectio. Hujus assiduitas hominem cautum efficit, et quantum possibile est, tutum reddit.
Chapter 49 of 52