Skip to the text

Caput XVII. De certitudine discretionis.

Certitudinem discretionis undecimum lapidem diximus, quam si diligenter quaerimus, citius apud Paulum invenimus. Tantum siquidem de discretionis dono confidit, tantum de consilii sui certitudine praesumit, ut fidenter consilium det, ubi Dominicum praeceptum non habet: De virginibus, inquit, praeceptum Domini non habeo, consilium autem do (I Cor. VII). Hinc est quod aliis seipsum in exemplum conversationis proponit, et vitam suam vivendi formam sequacibus ostendit, cum dicit: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. XL). Et recte sane eo quod statuerit Dominus supra petram pedes suos, et direxit gressus suos. Hujusmodi, ut arbitror, lapidibus viatorum illorum via strata erat, de quibus Propheta pro admiratione exclamat: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! (Rom. X.) His, ni fallor, lapidibus magnus ille patriarcha Joseph, quem princeps populorum constituit dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae, ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret. His, inquam, lapidibus plateas Aegypti recte creditur stravisse, intantum ut non haberent filii Israel necesse servire in luto et latere omnibus diebus vitae suae. Horum adhuc lapidum penuriam Propheta sustinebat, et sub magna discretionis inopia laborabat, cum adhuc fixus esset in limo profundi, eo quod nondum sibi constaret rati certitudo consilii, intantum ut Domino proclamaret et diceret: Quandiu ponam consilia in anima mea? (Psal. XVIII.) Sed de hoc limi profundo nunquam plene emersisset, nisi hanc, de qua loquimur, petram tandem aliquando invenisset: In petra, inquit, exaltavit, me, et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos (Psal. XXVI). Qui de hoc genere lapidum viam sibi non sternit, nunquam munde incedit, nunquam stabiles gressus figit. Qui vult ergo firmiter et honeste incedere, debet nil omnino inconsulte agere, et quali debuit lapide constat sibi viam stravisse, et potest secure incedere. Omnia, inquit Sapiens, fac cum consilio, et nunquam poenitebis (Eccle. XXXII).

Chapter 51 of 52