Caput XVIII. De quiete contemplationis.
Lapidem duodecimum, omniumque novissimum invenire possumus, ut arbitror, apud Dominicum sepulcrum. Dictus est, ut superius est dictum, lapis is tranquillitas contemplationis. De hoc genere lapidum Joseph ille ab Arimathaea sepulcra sibi incidit, sed Jesus in eo mortuus quievit, quia quietem quam prudentia sibi per meditationem quaerit, et per diffinitionem describit, sapientia per contemplationem invenit, et per experimentum apprehendit. Semper vera prudentia quaerit, et semper quaerere debet illam quam Christus docuit pacem, ut non turbetur neque formidet. Semper studet ubi talem pacem inveniat, semper nititur ut veram sibi securitatem defendat, sed semper invenit quod de praeterito doleat, quod in praesenti oppugnet, quod in futurum caveat atque pertimescat. Potest ergo animus hanc pacem per prudentiam solerter quaerere, et per meditationem subtiliter investigare, nunquam eam tamen nisi per sapientiam et contemplationis gratiam poterit invenire. Sed, cum coeperit animus per puram intelligentiam semetipsum excedere, et in illam incorporeae lucis claritatem totus intrare, et in his quae in intimis videt quemdam intimae suavitatis saporem trahere, et ex eo intelligentiam suam condire, et in sapientiam vertere, intantum in hoc mentis excessu pax illa quae neque turbatur, neque formidat, invenitur atque obtinetur ut fiat silentium in coelo quasi hora dimidia, ita ut contemplantis animus nulla altercantium cogitationum tumultuatione turbetur: nihil omnino invenies, vel quod per desiderium petat, vel per fastidium arguat, vel per odium accuset. Ad summam itaque pacem componitur, qui in hoc lapide sepelitur, qui intra contemplationis tranquillitatem totus colligitur atque concluditur. Neque enim lapis iste sicut ille Jacob soli capiti supponitur, neque sicut ille posterior pedibus substernitur, sed toto corpori coaptatur atque applicatur. Hic itaque lapis totum corpus ambit, totum includit, et ab omni parte comprehendit, eo quod pax illa, quae omnem sensum exsuperat, omnem sensum humanum funditus absorbeat, et in divinum quemdam habitum puriorem animae partem felici transfiguratione convertat. Jacet hic corpus sine sensu et motu in hoc Dominico monumento; nihil sensualitas, nihil agit imaginatio, et omnis inferior vis animae proprio interim induitur officio.
Non enim hoc lapideum monumentum (sicut saxeum illud patriarchae Jacob reclinatorium) suscipit corpus vivum, quamvis sopitum, nec recipit corpus nisi mortificatum. Aliud dormire, aliud est obire. Aliud spiritum suum totum in seipsum colligere, et aliud est supra se levare et seipsum deserere. Aliud est appetitum coercuisse, exteriorumque curam cordi excidisse atque aliud est ipsum sibi in oblivionem venire. Oportet ergo antequam introire liceat in illud intimae quietis secretum et summae tranquillitatis arcanum; oportet, inquam, ut fiat illa valde gravis et vere mirabilis, non dissolutio animae et corporis, sed alia hac multo mirabilior multoque gloriosior, illa denique, cujus ista est typus, divisio videlicet animae et spiritus. Hanc autem operari in nobis solet sicut testatur Apostolus, vivus ille Dei sermo et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae et spiritus. Quid, quaeso, uspiam creaturarum hac divisione mirabilius cernitur, ubi id quod essentialiter unum est atque individuum in seipsum scinditur, et quod simplex in se et sine partibus constat a seipso dividitur atque separatur? Neque enim in homine uno alia essentia est ejus spiritus, atque alia ejus est anima, sed prorsus una eademque simplicisque naturae substantia. Non enim in hoc gemino vocabulo gemina substantia intelligitur; sed, cum ad distinctionem ponitur gemina vis ejusdem essentiae, una superior per spiritum, alia inferior per animam designatur. In hac itaque divisione, anima et quod animale est in imo remanet; spiritus autem et quod spirituale est ad summa evolat. Quod corpulentum atque feculentum quasi corpus emortuum deficit, et recidit in se et sub seipsum; quod subtile et defaecatum est quasi spiritus efflatus ascendit, et transcendit intra, et ultra semetipsum. O alta quies, o sublimis requies, ubi omne quod humanitus moveri solet motum omnem amittit, ubi omnis qui tunc est motus divinitus fit, et in Deum transit! Hic ille Spiritus efflatus, et in manus Patris commendatus non, ut ille somniator Jacob, scala indiget, ut ad tertium, ne dicam ad primum, coelum evolet. Quid, quaeso, scala indigeat, quem Pater inter manus bajulat, ut ad tertii coeli secreta rapiat, intantum ut glorietur, et dicat: Dextera tua suscepit me. Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me? (Psal. XVII.) Non ergo opus hic habet Spiritus ille de medio sublatus officio scalae, nec eget in illa subtilitatis suae ascensione sustentari alicujus corporeae similitudinis adumbratione, ubi videt facie ad faciem, non per speculum, et in aenigmate. Mentior si ipsi de seipsis non idem asserunt qui ejusmodi sunt: Nos autem omnes, inquiunt, revelata facie, gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu (II Cor. III). Vides certe quid agat, et intelligis, ut arbitror, quid valeat illa divisio animae et spiritus, de qua superius jam diximus. Spiritus ab infimis dividitur ut ad summa sublimetur. Spiritus ab anima scinditur ut Domino uniatur. Qui enim adhaeret Domino, unus spiritus est. Felix divisio, et exspectabilis separatio, ubi quod passibile, quod corruptibile dignoscitur, suis interim passionibus moritur, usque adeo ut nihil passibilitatis, nihil corruptibilitatis interim sentiatur; ubi et illud quod spirituale, quod subtile, usque ad speculationem divinae gloriae sublimatur, et in eamdem imaginem transformatur. Pars igitur inferior componitur ad summam pacem et tranquillitatem, pars autem superior sublimatur ad gloriam et jucunditatem. Sic faciem Moysi (superiorem sane corporis partem) a consortio Domini glorificatam agnovimus, ita ut non possent filii Israel intendere vultum ejus propter claritatem ipsius. Quis, quaeso, digne dicere, quis explicare sufficiat quid perfectionis in excessus sui glorificatione spiritus acquirat, quamvis peregrinationis suae protelationem usque in diem tertium non extendat, etiamsi silentii moram usque ad dimidiam horam non producat, licet eat et redeat in similitudinem fulguris coruscantis? Sic Moyses de consortio divini colloquii, cum clarificato vultu etiam cornua reportat, ostendens quid virtutis, quid fortitudinis de ejus contubernio contraxerit, qui dat virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus. Redit ergo tandem, et revertitur ad se spiritus ille qui longe excesserat supra se, et quod passibile et corruptibile posuerat, quasi impassibile et incorruptibile ad prioris status comparationem resumit, et in novitatem vitae resurgit. Quid tibi videtur ad illatam injuriam hilarescere, ad objectam contumeliam non erubescere, de tribulatione gaudere? nonne hoc est in novitate vitae ambulare, et secundum aliquem modum seipsum impassibilem ostendere, et suis passionibus non subjacere? Ecce quousque proficiunt qui in hoc lapide requiescunt. Multa sunt quae de hac materia dici potuissent, si hoc loco dici debuissent et moderatae digressionis mensuram non excederent. Puto enim hoc novissimum genus lapidum omnium esse dignissimum atque pretiosissimum. Nullum tamen debemus spernere, sed singulos saltem de singulis quaerere, et in unum congregare.
Notandum sane hoc esse primum opus, quod in terra promissionis fieri praecipitur, ut divinorum operum aeternum memoriale primo omnium constituatur. Sine hoc enim lapidum cumulo, Dominica illa aeternae haereditatis promissio nunquam fortiter acquiritur, nunquam secure possidetur. Qui enim beneficiorum divinitus perceptorum obliviscitur, ad majora obtinenda promoveri non meretur.
Chapter 52 of 52