Clemens papa viii
Venerabilis Frater, salutem et Apostolicam Benedictionem.
Alias, sicut accepimus, tel. rec. Gregorio Papæ decimo tertio, prædecessori Nostro, pro parte bonæ memoriæ Emanuelis Philiberti, Sabaudïæ Ducis, exposito quod cum dictus Emanuel Philibertus quædam balliagia, videlicet Ternier, Chablaix et Gex, sub ditione ejus temporali existentia, a Bernensibus recuperasset, et ad pristinam temporalem jurisdictionem suam revocasset, licet illorum populorum pravis opinionibus et inveteratæ hæreticæ perfi-diæ malitia obduratas mentes serius quam ipse Gregorius præde-cessor optabat sanari posse vereretur, ejusdem tamen Ducis et publicæ ecclesiæ Catholicæ nomine valde lætatus, conducibile fore existimabat ut religiosa loca ipsorum balliagiorum profanata, quæ in pristinos usus et officia restitui non poterant, Militiæ Sanctorum Mauritii et Lazari, cujus ipse Dux Magnus Magister existebat, aliquo modo inservirent. Itaque [supplicatum fuit (2)] eidem Gregorio supradicto, quatenus dicta beneficia et alia pia loca dictorum balliagiorum et seu in illis consistentia dicte Militiæ unire et incorporare dignaretur.
Idem Gregorius, supplicationibus hujusmodi inclinatus, omnia beneficia ecclesiastica, cum cura et sine cura, secularia et quorumvis Ordinum regularia, in balliagiis prædictis consistentia, etiamsi secularia, canonicatus et præbendæ, dignitates etiam principales, personatus, administrationes, monachales et canonicales portiones, et officia etiam curata, claustralia et electiva, hospitalia, leproso-riæ et xenodochia essent, et alia quæcumque loca religiosa eorum-que membra, grangias, possessiones et prædia, in quibus nullus ecclesiasticus cultus secularis vel regularis, seu hospitalitas exercebatur, nec tunc, saltem quoad parrochiales ecclesias et alia
Voir tome XI, note, p. 268. — Pour ce Bref, voir plus haut le Mémoire n“ IX, p. 189, la Pièce XII, p. 213, et la note de la même page.
Le greffier de l’évêché de Genève qui a transcrit ce Bref a fait plusieurs erreurs ; nous insérons entre [ ] les mots que nous ajoutons ou corrigeons. beneficia ecclesiastica curata, restitui poterant ; quæque nulli canonice collata aut commendata, seu commissa, nec in ecclesiarum, monasteriorum, hospitalium, aut aliorum piorum locorum tunc vigentium, etiam extra balliagia prædicta consistentium, commodum et favorem unita aut suppressa essent, nec ab ecclesiis, monasteriis, Capitulis, conventibus, beneficiis, hospitalibus extra illa consistentibus veluti unita dependerent, aut [eis] uti membra pertinerent : Quæ omnia salva et illæsa idem Gregorius remanere voluerat nomine, titulo, denominatione, ordine, statu et essentia, etiam regulari, in illis singulis, prout fuerant, perpetuo suppressis et extinctis, cum suis ecclesiis, domibus, bonis, jurisdictionibus, juribus, fructibus, censibus, pertinentiis et actionibus omnibus et quibuscumque ; ut ad Christianae fidei propagationem aliqua ratione inservirent, Militiae praedictae perpetuo univit, annexuit et incorporavit , prædictamque unionem, annexionem et incorporationem ad ecclesias, monasteria, prioratus, dignitates, beneficia, officia, hospitalia et-loca secularia et regularia in quibus cultus ecclesiasticus secularis vel regularis, aut hospitalitas, sine magno [praejudicio] atque Sabaudiæ Status periculo et pertubatione restitui non poterat, eadem auctoritate extendit et ampliavit.
- Ita tamen, quod cumprimum eorumdem balliagiorum et locorum Vide supra, pp. recuperatorum homines veritatis lumen, commiserante Domino, 314, 215. recepissent, in quacumque ipsorum parte contingeret, parrochiales ecclesiæ et alia ecclesiastica loca ad exercitium curæ animarum idonea, ab Ordinariis locorum quibus illa suberant, cum dote non minore quinquaginta ducatorum annuatim, de proprietatibus bonorum prædictorum ad justum competentem numerum instituerentur, illisque ab iisdem Ordinariis de rectoribus et pastoribus idoneis, juxta Concilii Tridentini dispositionem et alias canonicas sanctiones provideretur, et aliter prout in Litteris Apostolicis in forma Brevis, sub Annulo Piscatoris, sub datum videlicet xiii mensis Junii millesimo quingentesimo septuagesimo nono, Pontificatus sui anno octavo, quarum tenores pro expressis haberi volumus ple * Videp. i57etnot. nius continetur. ibid.
Cum autem sicut nuper accepimus, dilectus Filius nobilis vir Carolus Emanuel, modernus Sabaudiæ Dux, procuraverit, necnon Fraternitatis Tuæ et multorum insignium virorum doctorum, verbi Dei prædicatorum ad prædictorum balliagiorum partes abs te missorum concionibus adhibitis, factum fuerit ut tandem mensibus retroactis homines pene omnes duorum ex dictis balliagiis, nempe de Ternier et Chablaix, quæ in ista tua diæcesi consistunt, ab hære-ticorum faucibus sint erepti ; qui quidem, licet eorum corda hactenus valde indurata remansissent, tamen, prædictorum prædicatorum insignibus prædicationibus mellificata, ad orthodoxae fidei lumen et veritatem reversa, et eorum anteactæ vitæ abjuratione et detestatione per eos et eorum singulos in tuis manibus, et in dicti Caroli Emanueli Ducis, illiusque Status virorum nobilium presentia et assistentia prius facta, in Ecclesiae Catholicae et Apostolicæ gremium recepti et aggregati, Deo auctore extiterunt.
Et cum non sufficiat tot animas Dei Ecclesiæ acquisisse, si modus illas retinendi ac ita manutenendi non reperiatur, et factum vix dici queat quod non durat factum, etsi praedicta unio, annexio et incorporatio quoad parrochiales ecclesias, attento quod conditio in illa seu Litteris desuper expeditis apposita, prædictorum popu- ■ lorum ad Catholicam fidem et Ecclesiæ unitatem reversionem purificata extitit, dissolvatur, et rectores in parrochialibus ecclesiis prædictorum balliagiorum, quæ numerum quadraginta quinque vel circa ascendunt, qui in Catholica fide in illis locis et personis conservanda et confirmanda, aliisque adhuc hæretica pravitate labefactatis ad eandem Catholicam fidem revocandis insistant constituentur, ex hoc profecto Catholicæ fidei propagationi et manutention! valde prospiceretur.
Sed quia ipsis rectoribus sic deputandis, ut illorum muneri sedulo et absque alia rei familiaris distractione satisfaciant, congrua sustentatio assignanda esset, et si ipsi rectores a prædictæ Videpp. 190,191. Militiæ Militibus sustentandi, aut portio quinquaginta ducatorum, ut praefertur, eis per ipsos Milites assignanda venirent, illi procul-dubio in eo quod eorum victui necessarium foret, seu prædictorum quinquaginta ducatorum exactione ab iisdem Militibus procuranda, plus temporis quam in eorum muneris et officii exercitio impenderent ; si unio per Gregorium, praedecessorem, dictæ Militiæ, ut præfertur, facta, in totum perpetuo dissolveretur, ac revocaretur et annullaretur, ipsorumque beneficiorum unitorum hujusmodi fructus in praedictarum parrochialium ac aliarum ecclesiarum utilitatem et reparationem, earumdem parrochialium rectorum congruam sustentationem, arbitrio tuo ; necnon trium aut plurium insignium secularium, vel cujusvis Ordinis regularium, verbi Dei praedicatorum et condonatorum, in eisdem balliagiis manutentionem converterentur ; ex hoc profectio ipsorum conversorum in Christi fide perseverationi earumdemque animarum saluti divinique cultus incremento et manutentione ut plurimum consuleret et, annuente Domino, aliud balliagium de Gex ad eandem conversionem, ex continuo vicinorum ita piorum operum exercitio, magis ac magis in dies invitaretur : propterea Nobis humiliter supplicari fecisti, ut in præmissis opportune providere de benignitate Apostolica dignaremur.
Nos igitur, qui Catholicæ fidei propagationem, quantum cum Domino possumus, procurare non desistimus, Litterarum dicti Gregorii, prædecessoris, tenores præsentibus pro expressis habentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, Fraternitati Tuæ, unionem, annexionem et incorporationem, extentionem, ampliationem et decretum in prædicti Gregorii, prædecessoris, Litteris contenti, de prædicti Caroli Emanuelis, Ducis, consensu, Apqstolicam auctoritatem perpetuo dissolvendi, dismembrandi, revocandi et ânnul-landi, ac parrochiales ecclesias supradictas restituendi, seu de novo erigendi et instituendi, ipsorumque beneficiorum fructus, redditus et proventus prædictarum ecclesiarum rectoribus illa-rumque reparationibus ; necnon octo presbyterorum secularium qui in ecclesia parrochiali oppidi de Tonon, quod insigne est, divinis officiis et servitiis Sacramentorumque administration! insistant, et trium ad minus magis eruditorum, et tam secularium quam cujusvis Ordinum regularium, arbitrio tuo eligendorum, verbi Dei prædicatorum, in eisdem balliagiis manu tenendorum sustenta- * Vide pp. 149,150, tioni et alimentis etiam perpetuo applicandi et appropriandi ; I91- prædictosque Milites, seu eorum Magnum Magistrum pro tempore existentem ex piædictorum beneficiorum tunc, ut præfertur, unitorum fructibus, redditibus et proventibus generaliter aut particulariter ab ipsarum ecclesiarum rectoribus, aut monasteriorum Abbatibus, aut prioratuum Prioribus, seu aliis quibuscumque, nihil unquam petere aut prætendere, seu lite desuper et causam quomodolibet et quovis prætextu aut colore movere ullatenus posse decernendi, sed perpetuum illis desuper silentium imponendi, Tibique de illis, ad effectum præmissum, libere et omnino disponendi in omnibus et per omnia perinde ac si eadem unio, annexio et incorporatio eis seu eorum Militiæ facta non fuisset, et plena eorumdem beneficiorum dispositio ad Te spectaret hac vice dumtaxat, auctoritate Apostolica, tenore præsentium licentia et facultatem concedimus et impartimur.
Et nihilominus, ut in ipsis parrochialibus ecclesiis aliisque beneficiis hujusmodi, ut necessarium est, idonei rectores et pastores vigiles deputentur qui ad gravem ipsarum animarum de novo conversarum curam exercendam strenue invigilent, Tibi quod de eisdem parrochialibus ecclesiis, necnon etiam perpetuis capellaniis seu ecclesiis aut capellis et aliis beneficiis hujusmodi, etiamsi de jurepatronatus quorumvis, tam laicorum, etiam nobilium, quam quorumvis aliorum cx fundatione vel dotatione existant, quomo-documque per hæresim devolutionem aut aliter quomodolibet vacaverint, pro hac prima vice in favorem personæ seu personarum Tibi benevisarum, et habilium et idonearum, disponendi et de illis providendi ; necnon eos qui hactenus de dictis parrochialibus ecclesiis provisi fuerint quatenus ad curam animarum exercendam idonei non reperiantur, summarie de plano, sine strepitu et figura judicii, iisdem, ecclesiis privandi, ipsorumque parrochiales ecclesias aliis magis idoneis conferandi.
Necnon, attenta sacerdotum penuria, cum Ecclesiæ Gebennensis Canonicis ad animarum curam exercendam idoneis, ut cum eorum canonicatibus et præbendis quisquis eorum unam ex dictæ diæcesis parrochialibus ecclesiis, dummodo utrique commode inservire valeant, ad eorum vitam, seu ad tempus Tibi benevisum- * Vide p. 196. obtinere valeant, eadem auctoritate dispensandi.
Præterea Tibi, rectoribus earumdem aut aliarum parrochialium ecclesiarum tuæ diæcesis congruam portionem super decimis et primitiis quæ in eorum parrochiis percipiuntur ab Abbatibus et Prioribus, etiam extra visitationem, omni oppositione et appella Vide p. 193. tione remotis, assignandi, necnon aliis aliarum parrochialium ecclesiarum dictæ diæcesis rectores magis habiles et idoneos ad id tamen voluntarios ad annum, seu aliud tempus Tibi benevisum, non tamen ultra biennium, qui curam ipsorum animarum gerant de eorum propriis ecclesiis relictis, seu his vicariis ad curam exercendam idoneis et approbatis : ita quod rectores ad aliam residentiam in dictis eorum ecclesiis ad annum, seu alio tempore durante, faciendam minime teneantur, amovendi, et ad dictas ecclesias prædictorum balliagiorum per prædictum tempus, attenta sacerdotum ad hoc habilium et sufficientium penuria, in illis partibus vigente transferendi licentiam pariter concedimus et indulgemus.
Nonosbstantibus præmissis ac regulis Nostris de unionibus committendis ad partes vocatis quorum interest ad de exprimendo vero valore, ac generalis et Lateranensis, etiam novissime celebrati Concilii, uniones, annexiones et incorporationes perpetuas, nisi in casibus a jure permissis fieri prohibentibus, ac quibusvis aliis Apostolicis, necnon in provincialibus et synodalibus Conciliis edictis, specialibus vel generalibus constitutionibus et ordinationibus, cæterisque contrariis quibuscumque.
Datum Romæ, apud Sanctum Petrum, sub Annulo Piscatoris, die xxmi Martii millesimo quingentesimo nonagesimo nono, Pontificatus Nostri anno octavo.
M. Vestrius Barbianus.
Revu sur le texte inédit, inséré dans le Registre de 1596-1601,
de l’ancien Evêché de Genève.
IX
DES CHEVALIERS DES SAINTS MAURICE ET LAZARE
Au duc de Savoie
Dans leur Requête, les Chevaliers « narroyent qu’ils s'estoyent apperceuz que le Prévost de Sales, Esleu de Geneve, avoit apporté du Souverain Pontife des Lettres par lesquelles la Milice de leur Ordre estoit entièrement spoliée non seulement des bénéfices curez, mais encore de tous autres des bailliages de Chablais et de Ternier, contre la teneur des Lettres obtenues du Pape Grégoire treiziesme, sous pretexte de l’entretenement necessaire des Prestres qui y estoyent des-ja establis, ou qu’on devoit y establir. * Vide pp. 190, not.
, 215 et 328.
« Ils disoyent de ne vouloir en façon quelconque troubler ny empescher une affaire si saincte protestans plustost d’estre prests de faire tout ce qui seroit raisonnable ; mais qu’il sembloit estre contre la raison si, après avoir baillé aux Curez la portion congrüe, et plus que congrüe, ils estoyent spoliez des autres revenuz, et principalement des abbayes e t prieurez, où il n’y a point de charge d’ames.
« Ils adjoustoyént que cela apportoit un grand préjudice aux droicts de S. A. et de ses successeurs, à raison du patronage et de la nomination ; concluans, qu’il fust du bon plaisir de S. A. de Cf. p. 216, n° 8. commander qu’on sursoyast à toute execution, jusques à ce qu’ils fussent appelez à voir faire la discussion de tous les revenus, et que les Lettres Apostoliques r’apportées par le Seigneur Esleu de Geneve leur fussent communiquées. »
« Le Duc, par son decret, commanda que la Requeste fust intimée au Prévost de Sales, pour y respondre dans deux jours ; et jusques à tant et qu’il fust autrement prouveu, de sursoyer à toute execution ; avec commandement de bailler copie à la Religion du Bref Apostolique et des raisons prétendues contre icelle, à fin d’y pouvoir respondre, et après, estre prouveu ainsi que de raison.
«Faict à Turin, le vingt neufviesme d’avril, l’an mil cinq cens nonante neuf. »
Lettres de m"' jules-cesar riccardi
ARCHEVÊQUE DE BARI. NONCE APOSTOLI QU E A TURIN
Chapter 32 of 37