Skip to the text

Nn. 2–48

  1. In 2e.t.dXQpatristicd, tres periodi distinguuntur : (a) Theologia ante-NiccBna^ seu trium priorum saeculorum, quae primihm expositiva, deinde polemica, paulatim methodum magis scientificam adhibere nititur; (b) Theologia majorum Patrum, a Conc. Nicaeno (325) usque ad S. Leonem (j* 461), quam methodice exponunt et invi6le propugnant, contra magnas haereses, viri ingenio subtili, eruditione et eloquentta praediti; (c) Theologia Patrum minorum^ quae paulatim decidens, ex operibus anterioribus praecipua sua argumenta depromit.

§ I. THEOLOGIA ANTE-NiC/ENA (I-IV SiEC).

  1. Praenotandum. Do6lrina christiana, quam expolire, probare et in synthesim coordinare proprium munus est theologiae, in praedicatione Christi et Apostolorum, tota invenitur. Summa autem hujus praedicationis in libris canonicis Novi Testamenti et in traditionibus non scriptis consignata fuit. Quando exponitur do6lrina in libris N. Testamenti contenta, quam minus proprie ^ hodierni vocant

^ Circa hanc setatem consuli possunt : R. Ceillier, Histoire des auieurs sacres et ecclesiastiques^ 23 vol. in-4», Paris, 1729; 16 vol. in-40, Paris, 1858; Moehler, Patrologie, (ed. Reithmayr, Regensburg, 1840; gallice redditum a J. Cohen Louvain, 1844); Fessler, Institutiones patrologia^ CEniponte, 1850, denuo edita a Jungmann, 1890; Schwane, Dogmengeschichte, 2* ed., Freiburg, 1892 (gal lice redditum a Degert, Histoire des dogmesy 6 vol., Paris, Beauchesne, 1903) vol. I; Hurter, Nomenclator litterarius theologia catholicce, 3* ed., t. I, CEni ponte, 1903; Bardenhewer, Patrologie, 2» ed., Freiburg, 1901 (gallice reddi tum a Godet et Verschaffel, Les Pkres de VEglise, 2* ed., 3 vol. in-80, Bloud 1905); Geschichte der altkirchlichen Literatur, Freiburg, 1903 sq.; Harnack* Geschichte der altchristlichen Literatur bis Eusebius, 4 vol., Leipzig, Hinrichs, 1893 s^-J Rauschen, Grundriss der Patrologie, Freiburg in B., Herder, 1903 (gallice redditum ab E. Ricard, EUments de patrologie et d^histoire des dogmes, Paris, Roger, 2« ed., 191 1); Tixeront, Histoire des dogmes, 2 vol. (usque ad S. Augustinum), Paris, LecofFre, 1905-1909:

  • Dico minus proprie, nam theologia N. Testamenti non ex scriptis tantum, sed ex traditionibus conflari deberet. — Theologiam N. Testamenti exposuerunt, inter catholicos : J. Tixeront, op. cit., p. 61-114; P. Batiffol, Vensei' gnement dejisus, Paris, Bloud, 1905; Prat, La thSologie de S. Paul, I, Paris, Beauchesne, 1908; Tobac, Le problkme de la justification dans St Paul, Louvain, 1908; — inter protestantes : B. W^eiss*, Lehrbuch der biblischen Theol. des N. 71, 5ed., Berlin, 1888; J. Holtzmanq, Lehrbuch derneutestamentl. TheoL^ theologiam N. Testamenti^ quatuor veluti stadia secerni possunt : (a) do6lrina ipsius Christi primum ex Synopticis, deinde secundum S.Joannem; (b) do6lrina S. Pauli, qui dogmata divinitatis Christi et justificationis per gratiam prae ceteris illustrat; (c) do(5lrina ceterorum apostolorum (praeter Joannem); (d) do6lrina S. Joannis, qui, ob sublimitatem sermonis de Verbo incarnato, Theologus a Patribus appellatus est.
  1. Divisio. Ante C. Nicaenum, quatuor tempora distinguere licet : (a) Patres apostolici ?id&m simpliciter exponunt; (b) Apologetce eam contra Gentiles propugnant et philosophicis conceptibus illustrare conantur; (c) Controversistce nascentes haereses confutant; (d) scholce theologicce tertii saeculi do6lrinam magis methodice declarant.

  2. 1° Patres apostolici revelationem, a Christo et Apostolis traditam, fideliter transmittunt et simpliciter exponunt, nempe : au6lor Do6lrince apostolorum (seii Didache\ circa an. 90; S. Clemens Papa ^ (-|* 98); S. Ignatius (f 107); S. Polycarpus (f 155); Papias (c. 150); Hermas (Pastor, c. 140); Pseudo-Barnabas (Epistola, c. 130?). Ab his autem primaevis au6loribus non quaerenda est scientifica et completa do6lrinae christianae expositio, quam nullo modo tradere tentaverunt, cum eorum scripta (plerumque epistolae) sint potius paroenetica, et nonnisi obiter de dogmatica do6lrin^ tra6lent. Attamen, propter eorum antiquitatem, validissimum est, cum habetur, eorum testimonium, eo magis quod do6lrinam revelatam simpliciter tradunt, non autem eam philosophice interpretantur 2.

  3. 20 Apologetae 3. Mox autem religio christiana, quam romani imperatores crudeliter persequuntur, variis argumentis a paganis impugnatur. Ad tolerantiam imperato-

Leipzig, 1896; G. B. Stevens*, The Theology of the New Testament, Edinburg, 1899; J. Bovon*, Th^ologie du Nouveau Testament^ 2aed., Lausanne, 1902 sq.

  • Prima ejus epistola certe authenticA est; secunda autem scripta videtur circa annum 150. *

'Optimam editionem Patrum apostolicorum edidit F. Funk, Tubingse, 1901. Eorum docflrinam exponit Tixeront, op. cit., I, p. 1 15-163.

3 P. G.yt. VI, Qt P. Z., t. III; OttO*, Corpus Apologetarum, 3» ed., lenae, 1886- 1887.

rum obtinendam, et ad praejudicia paganorum destruenda, Apologetae (IV saeculi) christianismum exponunt et defendunt I, inter quos citandi sunt : Aristides (124-138?), S. Justinus (f 163-167), Tatianus (c. 180), Athenagoras (+ 193), Theophilus Antiochenus (f 181- 186), Hermias^ Minutius Felix (180-190?), Tertullianus (c. 197). Ex his plures, praesertim S. Justinus, Athenagoras, Theophilus, in suis scriptis religionem christianam cum philosophi^, Platonis praesertim et Philonis, conciliare conantur. Licet autem in hac conciliatione, theoriis philosophicis nimis indulgendo, de quibusdam dogmatibus (v. g., de generatione Verbi) infeliciter passim loquantur, orthodoxam tamen do(5lrinam exprimunt quando a philosophicis speculationibus se abstinent.

  1. 3° Controversistae. Eodem saeculo jam pullulant variae se6lae quae genericam appellationem Gnosticismi obtinuerunt ^.

Eorum commune consilium est invenire aliquod systema quod do(5lrinam christianam, cum platonicis et neo-pythagoricis do6lrinis, cum cosmogonia et theologia variarum religionum ^gypti et Orientis in unum congerens, explicationem omnino completam afferat de Deo, mundo et homine. Qui hoc systema perfe6le calleret, veram Yvwotv haberet, scientiam scilicet superiorem fidei (Tridxt;), cujus est perfe<5lio et explicatio.

Contra hanc falsam gnosim, quae veram do6lrinam christianam adulterabat, scripserunt S. Hippolytus, Tertullianus, et praisertim S. IREN^USS. Hic, in suo tra6latu Adversus HcereseSy gnosticae speculationi opponit veram gnosim, scilicet " traditionem quae est ab apostolis, et ...per successiones episcoporum pervenit usque ad nos4...", et sic primum officium theologiae christianae diserte asserit, nunquam scilicet a Traditione et do6lrin^ Ecclesiae recedere. Speculatio-

' Quorum apologetica argumenta jam exposuimus, Theol. Fund.^ n. 44-47- Dodlrinam eorum theologicam lucide exponunt Tixeront, op. cit., p. 231 246: J. Riviere, St Justin et les Apologistes^ Paris, Bloud, 1907, p, 159-338.

' L. Duchesne, Hist. ancienne de rEglisey t. l, ch. XI; Mansel*. The gnostic heresies^ London, 1875; Tixerout, op. cit., I, 187-201.

• P. G.y VII. Cfr. A. Dufourcq, Saint Irinie, Parib, ^904; H. Ziegler*. /renaus^ der Bischof von Lyon^ Berlin, 1871; Tixeront, op. cit., p. 247-260.

< Adv. Hcer.^ III, c. 2-4; IV, 26, 33 : P. G., VK, 847 sq., 1053 sq., 1072 sq. Cf. Tr.de Ecclesid, 13» ed., n. 672 sq.

THEOLOGI^ DOGMATIC/E.

nem autem circa fidem, in quantum potest, vitat Irenaeus, Traditioni magis fidens quam humanae philosophiae.

  1. 4° Scholae theologicae. (A) Exeunte vero secundo saiculo, in ecclesi^ Alexandrina, florebat schola qua^dam catechetica I quam, post Pantenem, rexit Cleinens (ab an. 190 ad 202) et postea Origenes (ab an. 203 ad an. 230), qui «primi tentaverunt systematice theologiam christianam exponere.

a) Clementis Alexandrini* prgecipuum opus quod exstat, tres partes compledlitur : Exhortationem ad Grcecos^ in qua variis argumentis apologeticis et polemicis le6lorem ethnicum ad Christum convertere conatur; — Fcedagogum^ in quo varia dantur praecepta ut, duce Christo, in vita christiana ethnicus conversus pro-' ficiat; — Stromata^ denique, in quibus scientificam fidei christianse expositionem Clemens intendisse videtur, quam tamen ad exitum non perduxit : nihil enim ahud in hac parte fecit quam absque ordine multas quaestiones congerere. Juxta Clementem, per philosophiam y?d?^i- in gnosim sedificari postulat, quse gnosis tamen fidem semper pro fundamento retinere debet. Hic jam habemus definitum munus theologi, cujus est uti ratione et philosophia ad veritates fidei exponendas et scientifice ordinandas. Nimis autem philosophise, et allegoricae Scriptura; interpretationi innixa, Clementi^ synthesis non solum est imperfe6ta, sed in nonnulHs erronea.

9- (b) Quod Clemens Alexandrinus in mente habuerat, Origenes, qui, Patris theologice merito nomen sortitus est ?, in opere cui titukis De principiis {-Kz^X dpydiv), ad finem perduxit, et in systema reduxit omnem do(5trinam christianam, ita ut prima Summa theologiae a raultis hoc opus nuncupetur. Attamen, licet ecclesiasticam praedicationem multum extollat^ ssepissime, Clementis ad instar, spirituah sensui Scripturse potius quam htteraU nimis fidens, et insuper

^ P. C, VIII-IX. Cfr. J. Kaye*, Some account of the zuritings and opinions of Clemetit of Alexandria^ 2" ed., London, 1890; W. Wagner*, Der Christ nnd die Welt nach Clemens, Gottingen, 1903; Tixeront, t. I, p. 263-278.

^ P. G.y XI -XVII. Cfr. W. Fairweather, Origen and greek pat^iuic theoiogy^ New-York, 1901; L. Atzberger*, Geschichte der christlichen Eschatolo^te innerhalb der vornicanischen Zeity Freiburg im B., 1896; F. Harrer*, Die THnztatuehre dez Kirrheniehrers Origenes., Regensburg, i8t;8: Bardenhewer, 5; 39; Tixeront, p. 278-307.

  • " Servciur ve;o ecclesiastica praedicatio per successionis jrdinem ab apostolia tradita '^t usque ad prjesens in ecciesiis permanens; illa sola credenda est veritas quae in nullo al/ ecclesiastica ei aposiolica discordat craditione ". De P-t^incip.., T, prsef, n. 2.

speculationi plus sequo indulgens, in multos errores Origenes lapsus est, praecipuede inferioritate Filii et Spirittis San(5li, de praeexistentiaanimarum et universali omnium instauratione; ejus tamen au6lo ritas, tam in Occidente quam in Oriente, maxima fuit : ' ii etiam qu.' ejus errores impugnaverunt, multaab eo depromere non dubitilrunt,

  1. (B) Eodem tempore, in Occidente : (a) Rornce florebatHlPP0LYTUS2,qui contra Noetum lingu^ graec^ de Trinitate scripsit, et a plerisque operis, cui titulus t>o(7ocpo'j/n£ya seu Omnium haereseon confutatio, auctor habetur : in suis scriptis, erroribus non caret circa Trinitatem et Pontificis auctoritatem; audacius enim quam Irenaeus procedit, et speculationi latiorem aperit viam.

(b) Occidentalis tamen theologiae fundator Tertullia- NUS 3 est, qui primus latinam linguam theologicis conceptibus accommodavit, ejusque juridica praecisione ad enuntianda dogmata felici exitu generatim usus est. Praecipua ejus opera dogmatica haec sunt : De prcBscriptionibus^ Adversus Praxeam, De Resurrectione carnis, Infeliciter vero in Montanismum prolapsus est.

(c) TerfuUiani discipuli fuerunt presbyter romanusNovATiANUS (poste^ haereticus) qui in tractatu De Trinitate primum manuale latinae theologiae conscripsit^; et S. Cyprianus, carthaginensis episcopus, qui doctrinam de Ecclesia et de paenitentia diserte exposuit; erravit tamen in controversia de rebaptizandis hsereticis K

' '* Re^u ou discute, condamne ou suivi, mais toujours exploite meme par ceux qui Tont contredit, Origene est reste le vrai fondateur de la theologie scientifique. L'Eglise d'Orient n'a pas compte d'explorateur, et, si l'on peut ainsi parler, de pionnier theologique plus hardi, ni de plus riche semeur d'idees". Tixeront, op. cit., I, p. 307.

= P. 6^., X. Cfr. A. d'Ales, La ThMogie de St Hippolyte, Paris, 1906, Beauchesne; P. Flournoy*, Search-light of St Hippolytus ^ London, 1900; K. J. Neumann*, Hippolytus von Rom^ Leipzig, 1902; Tixeront, p. 321-328; Bardenhewer, § 54.

3 ^. Z.,I-II. Criticam editionem vulgavit Fr. CEhhler, Lipsiae, 1853-54. Cfr. A. d'Ales, La Thdologie de Tertulliefiy Paris, Beauchesne, 1905; Tixeront, L 3. 9-352; Bardenhewer, § 50.

^ P. L.y 805-952. Cfr. H. Jordan, Die theologie der neuentdeckten Predigten Novatians^ .Leipzig, 1902; Tixeront, I, 352-362; Bardenhewer, §55.

^ P. Z., IV. — Criticam editionem operum S. Cypriani vulgavit G. Hartd^ Vindobonse, 1868- 1 871. Cfr. E. W. Benson*. Cyprian, his life, his time. his work, London, 1897; K. G. Gotz, Das Christentum Cyprians, Giessen, 1896; Tixeront, I, 381-403; Bardenhewer, § 51; Hurter, Nomendator, I, 76-82.

THEOLQGI^ DOGMATIG^.

II. (C) Post Origenem, in Oriente, praeter Methodium qui contra Origenem multa scripsit, notatu digni sunt Dionysius, Theognostes, Pieriusy qui scholam alexandrinam rexerunt, sed quorum scripta maxima ex parte perierunt.

In Occidente vero, post S. Cyprianum usque ad concilium Nicaenum, nemo est qui inter theologos annumerari dignus sit.

  1. Ecclesiae pace reddit^, et proinde sepositis temporalibus curis et sollicitudinibus, cum majori studio revelationem perscrutantur philosophi christiani, ut eam in systema reducant, et formuh's exprimant. In quo tamen negotio, quidam in varias hcereses labuntur. Cum autem Deus suae Ecclesiae semper assistat, doctores suscitat qui contra haereticos veram doctrinam exponunt, et defendunt; et ex variis argumentis hinc inde agitatis, nova lux oritur quae non solum veritates impugnatas sed complexum totius doctrinae christianae irradiat. Insuper, in conciliis contra haereticos, pressius definiuntur veritates revelatae, ita ut, in h^c perioelo multum crescat vehementerque proficiat dogmatum notitia et scientifica expositio, praesertim deTrinitate, Incarnatione et Gratia.

  2. lo In Oriente, fer^ omnes controversiae circa dogmata Trinitatis et Incarnationis versantur.

(A) Contra Arianos qui divinitatem Verbi impugnant et a Concilio Nicaeno (325) damnati sunt, strenue dimicavit usque ad mortem (373) S. Athanasius^, propterea Pater orthodoxiae appellatus. Inter ejus opera, imprimis recenscntur quatuor Orationes contra ArianoSy in quibus consubstantiaHtatem Verbi fuse propugnat, Epistola de decretis niccF.ucp synodi. Epist ad Seraproneni^ ubi divinitatem Spiritus Sancti demonstrat.

(B) Post eum, contra arianos, semi-arianos, et praesertim viacedonianos qui Spiritus Sancti divinitatem negabant et a

■ 1\ C, t. XXV-XXVIII. Cfr. K. Hoss*, Studien uber das Schrifttum Knddie Theologie des Athanasius, Freiburg im Br., 1899; F. Cavallera, Saint Atkanase, Paris, 1908; Tixeront, II, 67-75; Bardenhewer, §63; Hurter, I, p. 117 sq. •

Concilio Constantinopolitano(38i)damnati sunt, feliciter decertarunt Magni Cappadoces, scilicet S. Basilius ^ f 379 (praesertim in libris contra Eunomium, et De Spiritu Sancto): S. Gregorius Nazianzenus 2, Basilii amicus (330-399), in Orationibus quinque (n. 27-31), propter quas merito theologus vocatur; et S. Gregorius NyssenuS^, Basilii frater (t ^' 395)» Q^J^ ^^^ solum contra Eunomium, sed etiam contra Apollinarem scripsit ad doctrinam catholicam de anim^ rationali Christi propugnandam, et insuper in Magnd Catechesi universam doctrinam christianam contra .paganos, judaeos et haereticos defendit : nimis tamen doctrinis platonicis et Origeni fidens, et speculationi deditus, non omnes errores vitavit.

  1. (C) Eodem tempore, in Salamina, stat et acriter pugnat (non sine excessu) contra omnes haereticos cujuscumque nominis, sed praecipue contra Origenismum, S. EPI- PHANIUS4 (v. 315-403) : cujus inter opera mentione digna sunt Ancoratus (de Trinitate et Spiritu Sancto) et Panarium (contra omnes haereses).

(D) Hierosolymis, S. Cyrillus Hier. (v. 315-386) in 24 Catechesibus exponit catechumenis omnem revelatam doctrinam (de peccato, paenitentia, fide et symboli articuHs), et neobaptizatos initiat mysteriis Baptismi, Confirmationis et Eucharistiae.

(E) Tandem, adversus Nestorium^ qui dogma Incarnationis pervertebat, asserendo Verbum Dei assumpsisse personam humanam, et proind^ negabat B. Mariam vere Dei matrem esse, fortiter pugnavit S. Cyrillus Alex. (f 444) : Nestorii errorem in suis scriptis (^De rectd fide^ Anathematismi, Adversus blasphemias Nestorii^ De Incarnatione Do-

^ P. G., t. XXIX-XXXII. Cfr. P. Allard, Saint Basile, Paris, Lecoffre, ^903, et \x\ Dict. de Thiol. (Vac.-Mangenot)^ t. II, 441-455; Bardenhew., § 67; Tixeront, t. II, p. 77 sq. ; Hurter, p. 147 sq.

^ P. G.,t. XXXV-XXXVIII. Cfr. Ulmann, Gregorius v. Nazianz der TheoL, Gotha, 1867; Benoit, St Gr^goire de Naz., Paris, 1876; Bardenhewer, § 68; Hurter, p. 165 sq.

^ P. G., t, XLIV-XLVI. Cfr. Vincenzi, /n Greg. Nysseni et Origenis scripta et doctrinam nova recensio, Romae, 1864-1869; Bardenhewer, § 69; Hurter, p. 156 sq.

THEOLOGI^E DOGMATIG^.

mmt) confutavit, et ejus damnationem a Concilio Ephesino (431) obtinuit ^.

  1. (F) Nec praetermittendus est S. Joannes, propter aureum eloquentise flumen Chrysostomus ' appellatus (344-407); etsi enim ethicos et asceticos sermones praecipue prsedicaverit, pauca tamen dogmatica opera scripsit, v. g., Quod Christus sit Deus, necnon homilias conira Anomceos.

In Syrid^ prseter Aphraatem 3 (c. 340) qui de rebus moralibus praecipue scripsit, floruit S. Ephraem ^ (t 375), qui non solum commentaria in Scripturam edidit, sed etiam sermones dogmaticos et polemicos contra Gnosticos, Judseos, et contra Julianum Apostatam; prseclara pariter de B. Maria Virgine scripsit.

  1. 2° In Occidente, (A) orthodoxam fidem contra Arianos S. HILARIUS 5, Pictaviensis episcopus (f 366), feliciter defendit in XII Jibris de Trinitate. Item, adversus arianos scripsit S. Ambrosius^ Mediolanensis episcopus (f 397), de Fide et de Spiritu sancto^ : qui insuper doctrinam christianam de sacramentis (^De mysteriis^ de Pcenitentia) exposuit^. S. HIERONYMUS9 (-|- 419), qui exegesi potius quam theologiae incumbebat, opera tamen quaedam dogmatica nobis reh'quit, scilicet : Adversus Helvidiurn^ de perpetu^ virginitate B. Mariae; Adversus Jovinianum^ de virginitate,
  • Athanasio et Cappadocibus doctrina affinis est Didymus Alexandrinus {v. 310-395) qui scholani Alexandrinam ultra 50 annos rexit, et doctrinam christianam d?(? Trinitate recte exposuit; qui tamen saepe Origenis opinionibus nimis imbutus esse videtur. Cfr. P. G., t. XXXIX; G. Bardy, Didytnc VAveugle^ Paris, Beauchesne, 1910; Bardenhewer, § 70.

3 R. Graffin, Patrol. syriaca, I-II. Cfr. J. Forget, De vitd et scriptis Aphraatis, Lovanii, 1882; Tixeront, II, 202-209.

^ S. Ephrcemi opera omnia, Romse, 1732- 1746. Cfr. C. Eirainer, Der hl. Ephraem der Syrer, eine dogmengeschichtliche Abhandlungy Kempten, 1889; Tixeront, II, 209-221.

^P. L., IX-X. — Cfr. Baltzer, Die Theologie des Hilarius, Rottweil, 1879; G. Rasneur, V homoiousianisme dans ses rapports avec Porthodoxie^ in Rev, ■cCHist. eccks., t. IV, 1903; Bardenhewer, § 86.

« P. L. t. XIV-XVII. Cfr. Th. Forster*, Ambrosius, Bischofvon Mailand, Halle, 1884; P. de Labriolle, St Ambroise, Paris 1908; Bardenhewer, § 90.

7 Eodem tempore scripti sunt etiam varii tractatus contra Arianos a Phoeba- 4io, Agennensi episcopo, Gregorio^ Illiberitano episcopo, et Faustino.

® Libri De Scuramentis S. Ambrosio falso ascripti sunt. — De paenltentii contra Novatiams scripsit Pacianus, (f 390), Barcinonensis episcopus.

9 Z'. Z., t. XXII-XXX. Cfr. Sanders, Atudes sur St Jdrdme, Paris, 1903; Larg^ent, Saint Jer6me, Paris, 1898; Tixeront, II, p. 243-250.

jejunio etc; contra Vigilantium^ de cultu. sanctorum, et vitrt monastic^, et Dialogum contra Pelagianos,

  1. (B) Sed prae omnibus eminet S. AUGUSTINUS ' (354-430) incujuslaudes «effusisunt omniumaetatum scripto res. Mirantur in ipso eruditionis copiam, ingenii sagacitatem, quasubtilissimas movet de difficillimis mysteriis quaestiones^ unde theologiae scholasticae stravit viam ; mirantur idearum nobihtatem, animi magnitudinem et fortitudinem,.. disputandi solertiam,.. ardentissimum pro veritate et justitia zelum, inexhaustam disserendi ubertatem; vix est enim quaestio theologica quam non attigerit, vix haereticorum genus quod non impugnaverit, adeo ut h*brorum numero et varietate omnes superaverit patres^ ».

Inter ejus innumera opera et opuscula, theologo maxime utilia sunt Enchiridion ad Laurentium, in quo ad tria capita (de fide, spe, et caritate) christianae religionis summam revocat; De fide et symbolo^ in quo singulos symboli articulos accurate explanat ; libri XV de Trinitate, opus mirae profunditatis et contemplationis ; Hbri XXIV </<? Civitate Deiy opus exquisitae eruditionis, ubi mirabiles divinae Providentiae viae exponuntur; De diversis qucestionibus (philosophicis^ exegeticis, sed et dogmaticis); tandem varii tractatus (^De fide et operibuSy De conjugiis adulterinis) , et varia scripta polemica adversus Manichaeos, Donatistas et Pelagianos.

Manichm (eisque affines Priscillianistce) admittebant duo aeterna rerum principia, unum boni, alterum mali : contra quos Augustinus, qui et ipse ante conversionem manichaeus fuerat, scripsit innumera opuscula, v. g., : Deverd religioney ccntra Faustum, De naturd boni, etc.

Donatistce autem contendebant peccatores notorios ad Ecclesiam non pertinere nec proinde valide sacramenta

' « S. Augustin est, sans contredit, le plus grand docteur qu'ait jamai'^ pos» sede 1'Eglise... En lui se resume et sur lui se ferme Tantiquite ch.retienne latine, dont la pensee a trouve dans son oeuvre son expression la plus pr^cise, mais avec lui aussi commence k poindre la theologie du moyen-age qu'il a pr^paree, et dont les germes existent dej4 dans ses ecrits ^. Tixeront, II,

^Hurter, I, 272. — P. L., t. XXXII-XLV. Cfr. Portalie in Dict. dt Th4ol. {Vacant) t. I, 2268-2472; Tixeront, IT, 354-512 conferre, nam, juxta eos, non valent sacramenta extra veram Ecclesiam collata : contra quos Augustinus veram notionem Ecclesiae statuit, et do6lrinam de sacramentis exposuit, praesertim in septem libris de Baptismo ^.

Pelagianos vero, qui inter alia necessitatem gratiae, et peccatum originale negabant,confutavit Augustinus in variis traftatibus De peccatoruin meritis et remissione, De natura et gratid^ De nuptiis et concupiscentid, etc, et in libris coptra Julianum Eclanensem episcopum. Propter quod merito vocatus est Do6lor gratice.

  1. Jam vero Pelagiani quidam suos errores mollierunt, negantes tantummodo necessitatem gratiae did prima salutis exordia : contra hos semipelagianos (seu Massilienses, a loco ubi praecipui degebant), scripsit Augustinus, De gratid et libero arbitrio^ De correptione et gratid^ De prcedestinatione sanSlorum^ De dono perseveranticB. Eumdem errorem (a Cassiano et a S. Vincentio Lirinensi admissum) profligavit S. PrOSPER Aquitanus^, in libro De gratid et libero arbitrio contra collatorejn, et in Responsionibus ad capitula objectionum Vincentianarum 3.

  2. (C) Post S. Augustinum speciali mentione dignus est S. Leo MAGNUS4, qui, dum cathedram apostolicam teneret, (440-461) fere omnes dogmaticos errores impugnavits, prae-

^ Contra Donatistas jam strenue dimicaverat S. Optatus, Milevitanus episcopus, in septem libris De schismate donatistarum contra Parmenianum (c. 370), in quibus de Ecclesia et Sacramentis orthodoxam dodlrinam clare exprimit. Cfr. P. Z., t. XI.

"^ P. L.y LI. — Cfr. Woerter*, Ziir Dogmengeschichte des Semipelagianismiis^ Munster, IQCX); Couture, in Bulletin de litt. eccl^s., Toulouse, 1901, 269-282; Bardenhewer, § 95.

3 Cassianus (f 435) scripsit septem libros De incarnatione Domini contra Nestorium, sed propter opera ascetica {De institutis coenobioimm^ Collationes) prsesertim celebris est. S. Vincentius Lirinensis au6lor est duplicis Commojtitorii (c. 434) in quo de traditione et progressu dogmatis in Ecclesia mir^ locutus est.

4/». L., LXXX-LXXXIV. Cfr. C. Bertani, Vita di S. Leone Magno, Monza, 1 880-1 881; Ph. Kuhn, Die Christologie Leos I d. Gr. in systematischer Darstellung^ Wurzbourg, 1894; Bardenhewer, § 97. Ad. Regnier, St L4on le Grand, Paris, Gabalda, 191 1.

5 " Mysterium sacrosandlae Trinitatis contra Priscillianistas, Incarnationis Filii Dei necessitatem cox\.x2i/udceos, ejusdem cum Patre consubstantialitatem contra Ariatios, naturse humanae proprietatem contra Eutychen, contra Nestorivm personse siiigularitatem, Ecclesiae jura atque potestat/;m contra NovatianoSy cipue per epistolas. Inter has eminet Epistola dogmatica ad Flaviafium,\\ qu^ dogma Incarnationis Domini tam exa6le exprimitur ut tanquam regula fidei a Concilio Chalcedonensi (45«) habita sit in damnatione haeresis Eutychianae. de qua in § sequenti agitur.

§ III. ^TAS Patrum minorum. (s.ec. vi-viii).

.20. I. In Ori^nte. Quamvis praeterierit aurea aetas theologiae patristicae, sunt tamen in hac periodo aliqua opera de quibus loqui debemus, scilicet : opera mystica Pseudo-Dionysii^ opera polemica occasione controversianun hujus aevi scripta,et praesertim opera dogmatica S.Joannis Damasceni.

(A) Circa finem saeculi V' (vel initio VP), sub nomine Dionysii Areopagit^S in Syria(vel in Egypto?) editi sunt, cum decem epistolis (plerisque dogmaticis), quatuor tracSIatus : de divinis nominibus^de mysticd theologid, de ccetesti hierarchid^ de ecclesiasticd hierarchid^qui in toto medio sevo maxima fruiti sunt audtoritate (utpote vero Dionysio Areopagitae attributi) et innumeris commentariis expositi sunt. His in scriptis, audtor neoplatonicus de Deo ejusque attributis, de hierarchiis angelicis, de unione cum Deo per contemplationem altissime speculatur, jam praeludens philosophico aedificio Revelationis quam Scholastici perficient, utendo multis lapidibus a Dionysio expolitis.

  1. (B) Controversiae. Ciim Concihum Ephesinum (431) contra Nestorium definierit unitatem personce in Christo, christiani quidam, duce Eutychete^ ad erroneum sensum detorquentes expressionem a S. Cyrillo adhibitam ({xta cpuai?), contenderunt in Christo, post unionem, non esse nisi unam naturam : quem errorem damnavit concilium Chalcedonense (45 1). Cum tamen hoc decreto monophysismus non fuerit abohtus, et nestorianus error ex alia parte revixerit, doctrina cathoHca in Concilio II Consiantinop. (553) iterum proposita fuit. In hac autem controversia eminet Leontius Byzantinus*^ (t 543) in hbris Adversus Nestorianos et Eutychianos.

corporis mystici Christi unitatem contra Donatistas^ gratiae necessitatem contra Pelagianos eorumque reliquias, mysteriorum omnium veritatem, dignitatem,. sandtifatem contra Manichceas... explicuit, asseruit, propugnavit ". Quesnellus,. in Nuncupatoria suae ed. praefixa, cit. ab Hurter, t. I, 370.

^ P. G., t. IIMV. Cfr. J. Stiglmayr, S. J., Das Aufkommen der Pseudo- Dionysischen Schriften..., Feldkirch, 1895; N. Nilles, S. J., in Zeitschr.f. kath. Theol., XX, 1896, 395-399; Bardenhewer, § 100; P. Godet, in Didl. de ThioL (Mangenot)y t. IV, 429-436.

"" P. G.y t. LXXXVI. Cfr. Fr. Loofs*, Leontius von Byzanz^ Leipzig, 18875 Ermoni, De Leontio Byzantino, Paris, 1895; Bardenhewer, § 102.

Definita vero duplici Christi natura, orta est controversia de duplici voluntate et operatione in Christo. S. Sophronius' (t 638), hierosolymitanus patriarcha, et S. Maximus' (t 662), unus ex praecipuis Ecclesiae graecse theologis, fortiter dimicaverunt contra Monothelismum, qui in conciho III Constantinop. (680) damnatus est.

  1. Notandse sunt etiam controversise de cultu imaginum (726-842), in quibus catholica dodtrina Germanum Constantinop. episcopum (t 740) et praesertim S. Joannem Damascenum in Orationibus pro SS. Imaginibus propugnatores habuit, et a Concilio II Nicaeno (787) definita fuit^.

  2. (C) S. J.OANNES Damascenus 4 (^oo?-/^^?), praetcr multa opuscula polemica (contra Iconoclastas, Nestorianos, Monophysitas, Monothelitas, Acephalos, Manichaeos, Sara- Gcnos, etc), et parvos tra6latus dogmaticos {de Trinitate, de hymno trisagio etc), magnum opus composuit cui titulus Fons scienticB (Ily]yy) yvcocsw;) inscribitur. In prima parte hujus operis {Diale^ica^^^ost philosophiae definitionem, Aristotelis vestigiis inhaerendo, universam ontologiam exponit, et omnium vocum, quas SS. Patres Graeci adhibuerunt, sive 'disputando cum haereticis, sive fidei do6lrinam enucleando, sensum verum determinat. In secunda parte (Be hceresibus) omnium hereseon catalogum cohtexuit. Tertia pars vero (opus vere aureum) comple6litur Hbros quatuor De fide orthodoxds/m quibus compendium totius theologiae christianae ordinatim exposuit : de Deo (lib. I); de creatione et providentia, de angelis, daemonibus et hominibus (Hb. II); de redemptione (Hb. III); de baptismo et eucharisti^, de cultu san6lorum et reHquiarum, de canone Scripturarum, de malo, de novissimis (Hb. IV). Hic jam habemus Summam

"" P. G., t. XC-XCI. Cfr. H. Weser, .S'. Maximi Conf. pracepta de Incarnatione Dei et deificatione hominis^ B«*rlin, 1869; Hefele-Leclercq, Hist. des Conciles^ t. III, p. 401-425, 461-470; Bardenh., § 107.

3 Quem cultum, iterum oppugnatum, strenue defendit Theodorus Studita (759-828) '* illustrissimum hoc tempore Ecclesiae orientalis lumen, sanditate, scientia, zelo plane insignis" (Hurter, col. 721).

^ P. G., t. XCIV-XCVI. Cf. Ermoni, S.Jean Damasc^ne, Paris, Bloud, 1904; X^vigtxi* , Johannes von Damascus^ Gotha, 1897; Bardenh. , § 108.

5 " Opus in antiquis graecis codicibus non comparet divisum in libros. Excogitata videtur ea divisio a latinis ad normam libr. IV Sententiarum Petri Lombardi cui Damascenus praeivit exemplp ". Hurter, I, 668.

quamdam theologicam, quae cum aliis Summis occidentalibus posterioris aevi merito comparari potest : unde Damascenus " Graecorum Lombardus " vel " primus scholasticus " passim nuncupatur. Post ipsum autem, nuUus invenitur au6lor qui theologiae orientali jam fere mortuse vitam inspirare potuerit.-

  1. II. In Occidente. (A) Quinto et sexto saeculo, praeter Priscillianismum^cwyis reliquiae, a Concilio Braccarensi (563) in Hispania, tandem profligatae sunt, perfide serpebat (in Gallia, et in Africa) se7tiipelagianus error qui, per S. Augustinum et S. Prosperum non perfe(5le deletus, a Fausto, Reggiensi episcopo (t c. 490), in duobus libris de gratid et libero arbitrio (contra Zz/a^/ prsedestinatianismum scriptis) propugnatus erat : quem errorem a monachis Scythis denuntiatum S. Fulgentius', Ruspensis episcopus (t 533), docStrinse S. Augustini fidelissime inhaerendo, soHde confutavit, in tribus Hbris De veritate prcedestinationis et grati(z Dei^ et in libris (perditis) Contra Faustum^ et Concilium Arausicanum // (s^g) a Bonifacio II approbatum (530) solemniter condemnavit. Cujus concilii praeses erat S. CvESarius, Arelatensis episcopus (470-543), qui, cum Avito, Viennensi episcopo (f c. 526), ad hanc haeresim extirpandam multum adlaboravit^

  2. Exeunte autem o6tavo ssecuTb, prseter controversias de processione Spirittis SancSli a Patre et /itio^, et de cultu imaginum^^ novus error in Occidente ortus est, adopiianismus scilicet (ultimus haeresis nestorianae surculus), juxta quem Christus secundum naturam humanam non est Filius Dei naturalis, sed tantum adoptivus.

^ /*. Z., t. LXV. Cfr. Fr. Woerter, Zur Dogmengeschichte der Semipelag,^ III, Die Lehre des Fulgentius von Rtispe, Munster, 1900; Fessler-Jungmann, Instit. Patrol., t. II, p. 398-432.

"" P. L., t. XXXIX et LXVII. Cfr. Malnory, St Cesaire, eveque d'Arles, Paris, 1894; P. Lejay, Le rdle th^ologique de St C^saire d'Artes, in Rev. dhist. et de litt&. relig., t. X, 1905, p. 145 sq., et Didl. de Thiol. {Mangenot)^ t. III, 2168-2185.

3 Jam a saeculo sexto verba Filioque in Symbolo Nicseno ab Hispanis addita fuerant, ut dogma catholicum de processione Spiritfis Sandli clarius exprimeretur; quse additio saeculo odlavo ab ecclesiis francis recepta fuit. Ort^ autem de bac additione controversiS. inter Latinos et Grsecos, Theodulfus, Aurelianensis episcopus (f 821), de hoc argumento disseruit. Additio autem, quamvis a Leone III non probata, qui processionem ab utroque expresse tamen approbavit, paulatim etiam Romae indudla est.

^* Cum decreta Nicaena (787) de Cultu imaginum pravam interpretationem in Occidente recepissent, contra hunc cultum editi sunt varii libri (inter quos libri carolini), et concilia adunata. Qui tamen cultus, contra Claudium Taurinensera, a Theodemiro, Dungalo, Jona et W. Strabone strenue propugnatus, sdeculo nono mediante ab omnibus ut legitimus habetur.

THEOLOGI^ DOGMATIGvE. 15

In hunc errorem ab Elipando, Toletano archiepiscopo (t c. 808) et a Felice, Urgellitano episcopo (c. 799) admissum, insurrexerunt Hadrianus I, in Epistola ad Hispanise episropos, Alcuinus (t 804. de quo infra); Paulinus Aquilejensis' (t 804), qui contra Elipandum scripsit Sacrosyllabuvi ; Agobardus ' (t 840) : in variis conciliis (792-799) damnata, nova hseresis cito extindla est.

  1. (B) In eadem periodo invenire est scriptores qui, confutandis erroribus operam non dantes, do(5lrinam scientificam, philosophicam, theologicam, ab antecessoribus a saeculis traditam, synthetice contrahunt, et quasi encyclopsedias concinnant.

BoETius (48o?-524), romanus, praeter Hbros quinque de consolatione philosophice, qui innumeros commentatores habuerunt, versiones edidit operum Aristotelis fv. g., Analyticorum), Porphyrit (v.g., Isagoge' etc; eaque commentariis illustravit, et ita totius aedificii scholastici, Logicen sciHcet, fundamentum posuit. Ahquot insuper theologica reHquit opuscula {de S. Trinitate, de fide, de persona et naturd etc), in quibus " utitur argumentis non tam ex Scripturis quam ex ratione revelatione iUustrata desumptis, ita ut scholasticis quodammodo facem prsetuHsse videatur 3 ".

  1. Cassiodorus (477-570) qui sexto sseculo ** eruditione, singulari industria, et diHgentia omnes praeceUit* ", monachos Vivarii ad scientiam fovendam mire incitavit. In eorum usum, (prseter aHa opera historica) Institutiones divinarum et scecularium leSlionum concinnavit, quae tanquam introdu(5lio ad studium theologiae, S. Scripturse, et septem artium HberaHum, a medio sevo adhibitse sunt^.

  2. S. IsiDORUs, Hispalensis episcopus (t 636), " canaHs instar transfudit ad posteras aetates scientise ecclesiasticae saeculorum priorum thesauros ^ ". Inter ejus opera, ad theologiam dogmaticam spedlant De ordine creaturarum, Defide catholicd, et libri tres

^ P. Z., XCIX, 151- 182. Cfr. Hist. littiraire de la France^ IV, 284-295; Hurter, t. I, 710.

^ P. L., CIV. Cfr. Chevalard, S. Agobard, sa vie et ses icrits, Lyon, 1869.

3 Hurter, I, 461. Hu;usmodi opuscula multi in medio aevo commentati sunt. Etiam de musicd, de geometridy de institutione arithmeticd etc. Boetius scripsit, ita ut ejus scientia vere encyclopaedica dici possit. Cf. P. Godet, in Dict. ThioL^ II, col. 918-922.

^ Hurter, I, 523. Cfr. /», Z., t. LXIX-LXX; P. Godet, Dict. de Thiol. {Mangenot), II, J 830- 34.

5 De S. Gregorio Magfno (54.0-604) hic non loquimur, nam ejus opera € minus in dogmatibus illustrandis versantur, quam in formandis moribus et instruendis pastoribus ;& (Hurter, col. 559); de quo agimusin Prolegom. ad Theol. Moralem.

6 Hurter, I, 566. Cfr. P. Z., t. LXXXI-LXXXIV; E. Bourret, VEcotf chritienne de S^ville^ Paris, 1855, P* 59' 193«

Sententiarum seu De summo bono. Sed ejus praecipuum opus sunt libri viginti Etymologiarum qui compendiosam omnium disciplinarum encyclopaediam, ex multis scriptoribus depromptam, exhibent, ex quibus in medio sevo quam plurimi hauserunt suam eruditionem.

  1. S. Beda dictus Venerabilis (673-735), natione Scotus, " nobilissimus hujus temporis magister", ait Alcuinus, quamplurima reliquit opera de omni ferb argumento (scientifico, exegetico, historico, non tamen directe theologico) : a Bonifacio " candela Ecclesiae " appellatus fuit, totum medium aevum sua scientia illustravit ', et DocStor Ecclesiae a Leone XIII renuntiatus est.

Alcuinus^ (735-804), Caroli Magni magister, adjutor et consiliarius in restaurandis et promovendis studiis, et o(5lavi saeculi illustrissimus theologus 3, praeter epistolas et varia opera (hturgica, moralia, exegetica, hagiographica), nobis rehquit scripta dogmatica, nempe libros tres de fide san^ce etindividuce Zr/«//^//j (compendium quoddam theologi?e, sacramentis exceptis), et aliquot opuscula de Trinitate^ de processione Spiritus San^i^ et contra Adoptianos

Art. II. iEtas scholastica (IX-XVI saec.) '

PR^PARATIO.

  1. (A) Initio hujus aetatis florebat in Oriente tristissimi auctor schismatis, Pkotius (820-895) : contra quem scripserunt ^NEAS Parisiensis (f 870) et Ratram- NUS. Sed praecipua opera theologica noni saeculi, occasione controversiarum de Prcedestinatione et de Eucharistid scripta sunt.

(a) Contra Gotteschdlcum (f 869) qui, duphcem distinguens praedestinationem, ad vitam sciHcet et ad mortem aeternam, utramque

^ Hurter,, op. cit., 631-641. Cfr. P. Z., t. XC-XCV; Werner, Beda der Ehrwurdige und seine Zeit, Vienne, 1881; Rawnsley, The Venerable Bede^ Sunderland, 1903; P. Godet, in Di(fl. Thiol.^ (Mangenot) II, 523-527.

= /*. Z., t. C-CI. Cfr. K. Werner, Alcuin und sein Jahrhundert^ Paderborn, 1876; Hainelin, Essai sur la vie et les oeuvres d^Alcuin (th^se) Paris, 1877. — 3 Hurter, I, 701.

4 Circa hanc setatem consuli possunt : Hurter, op. cit.y t. I (1903) et II (1906); Scheeben, Dogmatik^ t. I, vel Histoire de la th^ologie^ ed. fran^., Paris, 1879; Simler, Des sommes de thiologie^ Paris, 1871; Haur^au, Hist. de la Philos. scolastique^ 2® ^d., Paris, 1880; Kleutg^en, Die philosophie der Vorzeitt Munster, 1860-63; Toreilles, Le mouvement thiologique en France depuis ses origines jusqu^cL nqs Jours, Paris, 1901, p. 1-35; P. Feret, La faculti de thiologie de Paris^ et ses docteurs les plus cilebresy Moyen-Age, 4 vol., Paris, 1894 sq. ; Quetif-Echard, Scriptores ordinis Preedicatorum^ Parisiis, 17 19; Wadding, Annales ordinis Minorum {q6., Fonseca)^ Romae, 1 731 -1745.

THEOLOGlvE DOGMATIG^- 17 necessitantem esse contendebat ', scripserunt, post Amolonem, ep. Lugdunensem =" (f 852) : Rabanus Maurus 3, et praesertim HiNC- MARUS , de prcp.destinatione Dei et de libero arbitrio; cum vero S. Remigius, ep. Lugdunensis (f 875) et alii {Lupus Servatus^ Ratramnus), Gotteschalci do6trinam (non tamen ex omni parte) benigne inttrpretarentur ad mentem S. Augustini, de hac quaestione scripsit, hortante Hincmaro, Joannes Scotus Erigena^ librum ^<j prcedestinatione^ sed infehci exitu : nam diale6licis argumentis nimis indiilgens, in multos erroresincidit quos ei exprobrarunt Pruden- Tius, ep. Trecensis (f 861), Florus, diac. Lugdunensis, et plures synodi. Occasione autem hujuscontroversise, quasstiones de prcedestinatione et de prcescietitid Dei serio examini subjecStse sunt, et distindlius expositae.

  1. (b) Eodem tempore, de modo essendi Christi in Eucharistia^ magna orta est controversia, prsesertim inter Paschasium Radber- TUM^ Corbeiensem abbatem (f c. 865) et Ratramnum ^, ejusdem monasterii monachum, occasione libri Paschasii de corpore et sanguine Domini^ (an. 831 compositi, sed an. 844 editi). Ab utroque admittitur prsesentia realis Christi; sed c^m notiones substantiae, accidentium et conversionis, et natura corporis eucharistici Christi non satis praecisae essent, unusquisque in suo sensu abundat : Ratramnus (cui consentire videntur Amalarius Metensis, Rabanus Maurus et Florus), ut incorruptibilitatem corporis eucharistici in tuto ponat, de ejus identitate cum corpore Christi historico et de permanentia panis et vini post consecrationem parum accurate loquitur : contra quem Radbertus statuit panis et vini substantiam non superesse fa6li consecratione, ipsumque corpus Christi eucha-

' Cfr. Gaudard, Gottschalk^ moine d^Orbais^ ou le commencetnent de la controverse sur la prddestination au IX' s. (these), Paris, 1887.

3 Moguntinus episcopus, scriptor hujus aetatis forte omnium laboriosissimus (786-856), qui non solum in controversiis dogmaticis partes habuit, sed de omni fere argumento scripsit : de Scriptura sacr^, de disciplinis ecclesiasticis, necnon ct lib. XXII de universo {P. Z., CVII-CXII).

^ Remensis episcopus (806-882), qui in politicis et religiosis negotiis hujus temporis praecipuas partes egit, et insuper quamplurima rehquit scripta {P. Z., CXXV-CXXVI). Cfr. Schrors, Hinkmar von Reims, Freiburg, 1884.

s Z*. Z:., t. CXXII. Cfr. Saint-Ren6 Taillandier, Scot Erigene et la philos. scolastique, 1843; Jacquin, Le Neo-Platonisme de J. Scoti in Rev. des Sc. Phil. et ThioL^ t. I, 1907, p. 534-625.

  • Pariter in opere de Corpore et sanguine Dominiy cujus fragmenta tantum supersunt (Hber enim de Corpore et sanguine D. , ei adscriptus, non est authenticus), circa Transsubstantiationem et forsan realem Christi prsesentiam in Eucharistia errasse videtur.

^ Schwane, Dogmengeschichte, III, 628 sq.; Choisy*, Paschase Radbert^ Etude historiquey Geneve, 1888; A. Naegle, Ratramnus und die Eucharisiiet Wien, 1903. — 8 Z'. Z., t. CXX, 1267 sq. — ' /». Z., t. CXXI, 403 sq.

risticum esse carpus historicum : quod W. Strabo, Hincmar, Haymo et postea multi alii jure approbarunt, et Ecclesia definivit.

  1. (B) Oniisso decimo sseculo, in quo " nuUum reperimus qui inter theologos vel polemicos referri possit ' ", nisi forte excipias Ratherium Veronensem =, ad undecimum accedamus.

Hac aetate fidelium animos turbarunt Berengarii Turonensis (t 1088) errores circa eucharistiam. Fulberti Carnotensis (f 1028) discipulus, qui tam egregie scripserat de altaris sacramento^, prsesentiam realem Christi in eucharistia negare praesumpsit : contra quem scripserunt Hugo de Breteuil (f 1051)^ Adelmannus(t lo-Sa), Bernolduss, Ascelinus, Deoduinus^ Renallus^ Albericus (t 1088), S. Anastasius^ Durandus (t 1088)9, Guitmundus (t 1090)'", Wolphelmus(t io9i),sedpr3esertim Lanfrancus (ioo5?-io8q) "omnium forte prsecipuus hac periodo theologus, et in diale(5tica maxime valens, serse Isetioris aurora " ", cujus doctrina de Eucharistia in synodis romana et vercellensi (1050), qui Berengarium damnarunt, probata fuit. Eo etiam celebris est Lanfrancus quod in monasterio Beccensi, cujus prior erat, scholam famosam aperuit in quam undique accurrerunt egregii discipuli, inter quos *S. Anselmus, scholasticse theologise parens ".

Theologiae scholasticae historiam ad tria tempora revocamus : 1° ejus ortum et initia (XII^ s.); 2° aetatem auream (XIIIo s.); -^^ prolapsum.

§ I. THEOLOGIiE SCHOLASTICiE ORTUS ET INITIAI3

  1. 10 S. ANSELMUS14, Augustae Praetoriae (Aosta) natus (1033), Lanfranci discipulus, post ipsum prior monasterii Beccensis, et postea abbas, archiepiscopus denique Cantua-

5 P. Z., CXLVHI, 1453-— ^ ^- L., CXLVI, 1439. — i P. Z., CXi.VII, 299-302. — ^P. Z., CXLIX, 433-436. — 9/'. Z., CXLIX, 1375-1424. — '° P. Z., CXLIX, 1425-1513. — " Hurter, I, 1055.

" Prsedi(5lis annumerandi sunt Algerus Leodiensis ( 1070- 1 105?), Hildebertus Cenomanensis (1056- 11 33), qui de Sacramento altaris scripserunt, initio sseculi sequentis.

13 De Wiilf, Histoire de la philosophie m^di^ale, Louvain, 1900; P. Feret^ t. I, p. 1-164.

^^ P. Z., CLVIII et CLIX. Cf. Card. d'Aguirre, Theot. S. Ansetmiy Salamancae, 1678- 1681; Franz. R. Hasse*, Anselm von Canterbury^ Leipzig, 1843- 1852; G. W. Church*, S. Anselm^ London, 1870; Ragey, Histoire de St Ansetme, Paris, 1890; Bainvel in Di(fl. de TUot. (Vacant)^ t. I, 1327- 1360; et in Rev. de Philosophiey t. XV, 1909, p. 724-746.

THEOLOGI^ DOGMATICvC. 19 riensis, an. 1 109 obiit. Inter ejus opera dogmatica eminent : (a) Monologium ubi de Dei natur^, duce S. Augustino, subtiliter disserit, et Proslogium, in quo pro Dei existenti^ celebre proponit argumentum ontologicum; (b) Defide Trinitatis et de Incarnatione Verbi contra Roscellinum Compendiensem; (c) De casu diaboli (de mali origine) et Cur Deus homo " quo in opere, incarnationis necessitatem nimis urget " I ; (d) tandem de conceptu virginali et peccato originali; de veritate ; de libero arbitrio ; de concordid praescientiae et praedestinationis necnon gratiae Dei cum libero arbitrio. Quibus in operibus, quaestiones potiores theologiae tra6lantur, dialogi plerumque forma ; duo principia semper prae oculis habentur : intelle6lus qucerens fidem et fides qucerens intelle6lum.

  1. 2° HuGo A S. ViCTORE^ (1096-1141), qui, post Gulielmum de Campellis, scholam parisiensem S^i Vi6loris rexit, et de mystica multum scripsit; in libris De sacrameniis christiancB fidei^ totius theologiae dogmaticge et moralis compendium tradidit, sic praeludens cum Abaelardo Stimmis theologicis quae post eos cito prodierunt.

35- 3° Paulo ante, methodo dialecStica, jam in schgla Beccensi 3 sobri^ adhibita, ad theologiam exponendam Ab^lardus (i 079-1 142) magno plausu usus erat, primum Parisiis, et postea in monasterio S. Dionysii; non tamen sine excessu : nam, plus aequo rationi tribuens in rebus fidei, in multos errores incidit, praesertim de Trinitate, Incarnatione et gratia, quos ei exprobravit S. Ber- NARDUS (1091-T153), et plura concilia damnaverunt. Abaelardi praecipua opera dogmatica snni: Introdu^io ad theologiam{^x\u\2i summa theologica), Theologia christiana^ et Sic et Non. Hoc ultimo opere novam insuper induxit methodum : de variis argumentis theologicis testimonia Patrum coUigit sibi opposita, ut discipulus, juxta regulas in prologo propositas, ea conciliare conetur^.

  1. 40 Hac methodo usi sunt qui, post Abaelardum, scripserunt libros Sententiarum; cum hac tamen dififerentia quod

'^ P. Z., CLXXV-CLXXVII. Cf. Mignon, Z<fj- origines de la scolastique et Hugues de S. Vidlor^ Paris, 1895, 2 vol. in-8°.

3 Lanfranco probabiliter adscribi debet '* Elucidarium, seu dialogus summam totius theologiae compledlens ".

^* G. Robert, Les Ecoles et V enseignevient de la thiologie pendant la premiire moitii du XI T' j., Paris, Lecoflfre, 1909; Portali^, art. Abilard^ in Didl. tkioL, I, col. 35-55; Vacandard, S. Bemard^ II, p. 106-176; H. Hayd, Abalard und seine Lehre in Verhdltniss zur Kirche und Dogma^ Ratisbonne, 1863.

oppositas sententias express^ conciliant, plerumque juxta theorias scholae S** Vi6lons ^. Ita audlor Summce sententiarum, olim Hugoni de S. Vi6lore adscriptae, nunc probabilius Othoni, ejusdiscipulo; et Robertus Pullus(io85? - 1 146)2. Inter quos vero eminet Petrus LOMBARDUS3 (j- 1160). Magister sententiarmn appellatus, qui, in qiiatuor libris sententiaruniy fere integrum theologiae corpus comple6litur : de Deo uno et trino (lib. I), de creatione, angelis et homine lapso (lib. II), de incarnatione Verbi, de gratia et virtutibus, (lib. III), de sacramentis et novissimis (lib. IV) : quod opus sobria eruditione, nitida expositione lucidoque ordine conspicuum usque ad XVI"'" sa;c., in scholis magistri commentariis exposuerunt.

37- 5° Post Magistrum Sententiarum, eodem saeculo, citandi sunt RiCHARDUs A S. ViCTORE (t 1173), Qui Hugonis se<5tans exemplum' nisus est theologiam mysticam cum scholastica copulare* : ejus prsecipuum opus dogmaticum De Trinitate (lib. VI) inscribiturS; — RoLANDUS Bandinelli (Alexandcr III) (t 1181) cui tribuendae sunt SententicB, an. 1891 editae, quae universse theologise dogmaticae systema comple6luntur*; — Omnibonus (t 11 85), cujus Sententice recenter editse sunt; — Alanus ab Insulis (t 1202), vel au6lor (Nicolaus Ambianensis?) operis De arte {articulis) catholiccE fidei^ lib, V.T ; — Petrus Pictaviensis (t 1205), Lombardi discipulus, Sententiarmn lib. V.^; — Robertus Curtonus (t 1218), Summa theologica (inedita); — Pr^positivus (Gulielmus, f 1217) quem S. Thomas s?epe laudat ^ cui Summa theologica scholastica^ et Fostillce sententiarum tribuuntur; — Guilelmus Alvernus (origine) seu Parisiensis (episcopatu) '**, t 1249, qui plura rehquit opera

  • " Cest \ Vdcole cfAb^lard que sont dus principalement les trois perfedlionnements essentiels de la nouvelle theologie : lidee de condenser, dans une Somme digne de ce nom, la synihese de la theologie, l'introdu6lion des procedes plus severes de la dialedlique, et la fusion de Terudition patristique avec la speculation rationnelle... D'autre part, seule, Vicole de S. Vidior ewi la gloire de sauver la nouvelle methode, mise en grand peril par les temerites do6lrinales d'Abelard". Portalie, art. cit., col. 54-55.

3 Protois, Pierre Lombard, Paris, 1881.

^ P, Z., CXCVI. Ex suis operibus mysticis (Berijamin minor, Benjamia naajor) przesertim celebris est. — ^ Hurter, II, 163.

T P. Z., CCX. Forsan idem est Alanus ab Insulis ac Alanus de Podio, cujus est Summa de fide caiholicd, lib. IV{P. Z., CCX. 305-430).

^De Untverso, De Trinitate^ De Fide, De Sacramentis) methodo tamen scholastica non satis elaborata' ; — et Guilelmus Antissiodorensis {i 1230), cujus Summa aurea jam rigidam methodum aevi sequentis praenuntiat

§ II. THEOLOGIiE SCHOLASTIC^. ^TAS AUREA (XIIF S.)

  1. 10 Ab exordio invenimus Alexandrum Halen- SEM, liatione anglum, ordinis S. Francisci, qui Parisiis theologiam docuit, et ob ingenii subtilitatem, eruditionis vastitatem, do6lrinaeque prsestantiam, irrefragabilis appellatus est. Hortante Innocentio IV, ut fertur, Summani theologicB condidit, omnium totius medii sevi amplissimam, quam concinnavit ex prolixis suis commentariis (ineditis) in Magistri sententias : verum, morte interveniente (1245), eam non absolvit^. Scholae franciscanae pater merito habetur, et S. Thomas in scribenda sua Summa, Alexandri opus prae oculis habuisse dicitur.

  2. 2° S. B0NAVENTURA3 (1221-1274), scholae franciscanae magister praecellens, et splendidissimum (cum S. Thom^) theologiae scholasticae lumen, Alexandri Halensis, cujus vestigia semper sectatus est, forsan fuit discipulus in universitate Parisiensi (i 242-1 245), in qua etiam, cum S. Thom^, per plures annos (i 248-1255), Scripturam sacram et libros Sententiarum commentatus est. Potiora ejus opera 4

' Wadding', Scriptores Ordinis Minorum ; Hist. littiraire de la France, t. XVIII, p, 312-328; Simler, Des sonimes de thiologie, Paris, 1871, p. 97-133; Pr. de Martigne, La scolastiqiie et les tradiiions franciscaines, Paris, 1888, p. 41 sq. ; Vacant, Dict. de Theol., t. I. 772-785; Hurter, II, 257.

Ab ejus discipulis, in primis a Guilelmo de Melitona (f 1260), hsec Summa continuata, non tamen perfecfia fuit. En ejus divisio : Post procemium de theologia, in I* parte agitur de Deo uno (q. 2-41) et trino (q. 42 sq.); in 11% de creatione (q. 1-93) et in specie de tnalo (q. 94-107); in IIP, de Christo (q. 1-25) et de redu<5lione creaturarum ad Deum per legem, gratiam, et virtutes (q. 26-69); tandem in IV* de Sacramentis.

3 L. Marangoni, Vita di S. Bonaventura, Padova, 1874; L. de Cherance, Saint Bonaventtire, Paris, 1899; Ch. Werner, Die Psychologie und Erkentnisslehre des Joannes Bonaventura, Vienne, 1876; Prosp. de Martigne, op. cit., p. 116 sq. ; E. Smeets in Dict. de Thiol. (Mangenot), t, II, 961-986; Feret, II, p. 273-302.

^ Ejus operum editio accuratissima in decem voUimin. prodiit, Quaracchi, 1882- 1902 : in quatuor primis invenitur Commentarius in libros quatuor sen- theologica sunt : Conimentarius in libros quatuor Sententiarum,' opus praegrande et praecipuum, in quo plerumque presse asse6latur Alexandrum Halensem, sed accuratiore atque concisiore expositione eminet '; — Qucestiones disputatcB (De scientia Christi, De mysterio Trinitatis, De perfe- <5lione evangelic^); — Breviloquium^ in quo per sunima capita (De Trinitate Dei, De creatur^ mundi, De corruptela peccati, De incarnatione Verbi, De gratid Spiritus San6li, De medicina sacramentali, De statu finalis judicii) coar6latur commentarius in Sententias; tandem, Itinerarium mentis in Deum, in quo de speculatione et contemplatione Dei profunde agit do6tor seraphicus.

In suis operibus, intendit S. Bonaventura communes et approbatas opiniones retexere, et S. Augustino plerumque adhaeret; Platonicae philosophiae potius quam aristotelicse favet, voluntatem inteHigentiae praeponit, et mysticae contemplationi prae theorica speculatione incumbit ^.

  1. Cui affinis est; etsi scholse franciscanae discipulus non sit, Henricus Gandavensis (c. 1220- 1293), diOQXox sollemnis xwmzM'^?^tus, cujus Quodlibeta et Summa iheologice (in qua prolegomena tantum et doctrinam de Deo fus^ tractat, sed nov^ et profunda methodo) ingenium sagax et subtile produnt ^.

  2. 30 Eodem tempore Albertus MAGNUS4 (1193- 1280), Ordinis Praedicatorum, vir mirae eruditionis, do6lor universalis, variis in locis (Hildeshemii, Friburgi Brisgoviae, Ratisbonae, Argentinae, Coloniae) summ^ cum laude philosophiam ac theologiam docuit : cujus praecipua laus fuit philosophiam aristotelicam ab erroribus commentatorum arabum expurgare, eamque ad usus theologicos accommodare.

tentiarum, et in quinto alia opera proprie theologica (Qusestiones disputatae, Breviloquium, Itinerarium mentis in Deum etc.) — ^ Hurter, II, 325.

' Dante (Parad., cant. 11) inter S. Thomam et S. Bonaventuraijti hanc instituit comparationem ** L'un fu tutto serafico in ardore, — L'altroper sapienza in terra fue — Di cherubica luce un splendore ".

3 Hurter, II, col. 396-400. Cf. de Wulf, Histoire de la philosophit scolastigue dans les Pays-Bas et la Principaiitd de Liige jusqu' d. la R^volution franfaise^ Louvain et Paris, 1895, p. 46-272; Feret, II, 227-246.

■* J* Sighart, Albertus Magnus^ sein Leben und seine Wissenschaft, Ratisbonne, 1857, gallice redditum, Albert le Grand, Paris, 1862; K. Werner, Def heilige Thomas von Aquino, Ratisbonne, 1858; F6ret, op. cit., t. II, p. 42I' 444; Mandonnet, in Dict. de Thiol, ( Vacant), t. I, 666-674.

S. Thomam Aquinatem Coloniae (1244), et Parisiis (1245- 1248) discipulum habuit, eumque iterum Coloniae recepit (1248-1250), ubi S. Thomas philosophiam, Scripturam ac sententias, sub Alberto, interpretari coepit. Praeter prolixa commentaria in Aristotelem, in Dionysium Areopagitam, in Scripturam Sacram, et varia opuscula mystica, SumrncB duae Alberto adscribuntur, scilicet : Summa theologice^ ultimum forte ejusdem opus, cceptum post Summam S. Thomae, quam quadamtenus complet, non tamen absolutum, et Summa de creaturis (I. de materi^ prim^, tempore, coelo et angelo; II, de homine), quae est magis philosophica quam theologica.

  1. 40 S. Thomas % Do6lor angelicus, omnium scholarum catholicarum patronus, theologiae princeps, an. 1225, in arce Rocca secca prope Aquinum natus est. Neapoli, ordinem S. Dominici ingressus est an. 1243. Ab Alberto Magno, tum Coloniae, tum Parisiis in philosophia et theologia eruditus, (1244-1248), mox ibidem et ipse Aristotelem, Scripturam et Sententias exponere ccepit. Postea vero, variis in locis (Romae, Parisiis, Neapoli etc.) usque ad mor tem (1274) docere et scribere non destitit.

Inter ejus innumera opera (exegetica, philosophica, polemica, concionatoria ^), theologica tantum indicabimus, scilicet : Commentarium in libros 4. Sententiarum^ quem junior (1253-1256) composuit; — Qucestiones disputatas de potenti^ Dei (5), de malo (16), de spiritualibus creaturis, de anima, de unione Verbi, de Virtutibus in communi, et praesertim de veritate (29), in quibus de praecipuis theologicis quaestionibus fusius,subtilius ac profundius tra6lat S. Do6lor; — Summam catholicce fidei contra gentiles an. 1 261- 1264 exaratam in usum eorum qui Maurorum conversioni operam dabant, in qu^ religionis christianae fundamenta ac praecipuae veritates non minus solide quam concise probantur : vix enim aliud opus exstat, in quo tot veritates tam

' Quetif, I, p. 271-348; Werner, Thomas von Aquin; de Rubeis, Disseit. varicB in S. Th.; Touron, Vie de S. Thomas^ Paris 1737; Feret, II, p. 443- 486. Hurter, II, 307-320.

^ Cf. Mandonnet, Des krits authentiqtus de S. Thomas^ in Pev. Thomiste^ Janvier 1909-Mai I910.

paucis paginis continentur ^; tandem Summam iJieologicam^ praecipuum S. Thomae opus, ad usum quidem incipientium scriptum, sed ipsis theologiae magistris utilissimum, quod prae ceteris nomen ejus reddidit immortale, etsi non fuerit omnino absolutum.

Ad quod complendum adje6lum fuit Supplementum, quod comple6litur ea quae deerant de sacramento pcenitentiae, et reliquis sacramentis, necnon et eschatologiam, ad verbum colle6lum ex commentario in libros Sententiariim ^ His operibus adjici debent qucsstiones quodlibetales {\2), et varia opuscula (v. g.,contra errores Grcecorum, expositio symboli, de differentia divini verbi et humani, etc.) inter quae eminet Compendium t/ieo/og ic^ ad fratrem Reginaldum,cujus primam partem (de credendis) tantum absolvit

Do6lrina S. Thomae excellit eruditionis vastitate, simplicitate simul ac profunditate, speculationis securitate, argumentorum soliditate, rerum logico ordine, expositionis nitiditate, moderamine in opinionibus seligendis et propugnandis. Rationem a fide apprime distinguens, utramque tamen amice consocians, antecessorum do6lrinas velut dispersa cujusdam corporis membra in unum collegit, miro ordine digessit et magnis incrementis adauxit. Ideoque a Summis Pontificibus ejus do6lrina indesinenter summis laudibus celebrata et commendata fuit.

  1. Inter primos S. Thom^e discipulps annumerandi sunt : Petrus DE Tarentasia 3 (1225-1276), ejus coaevus et in religione frater ac socius, cujus est commentarius in 4 libros Sententiarum, Parisiis (1265-1269) exaratus, qui postea Summus Pontifex (Innocentius V) electus est; — Ulricus de Argentina (f c. 1275) cujus est Summa theotogicB, recenter edita^; — et praisertim ^gidius Columna,

' In priori parte, agit de veritatibus quae naturaiiler probari possunt, nempe de Deo (1. I), de creaturis (1. II) et de motu creaturarum in Deum (1. III); in posteriori parte, de veritatibus quae nonnisi revelatione probari valent, de Trinitate, Incarnatione, gratia et gloria (1. IV).

' Summam theologicam jam delineavimus, in Synop. theol. dogtn. fundam. , p. 10.

3 Quetif, I, 350 sq.; Touron, Hist. des hovimes illustres de VOrdre de S. Dominique^ I, 344 sq.; Feret, II, 487-495; Hurter, II, p. 3S9.

*• Cf. Grabmann, m Zeitschr. f. k. TheoL^ t. XXIX (1905), ubi (p. 485-492) exhibetur conspectus Summae theologise Ulrici.

(c. 1247-1316), romanus, doctor fimdattssifm^s^ ordinis S. Augustini, " primis theologiae scholasticse luminaribus accensendus ' ", qui S. Thomae Parisiis fuerat discipulus, et post ejus mortem doctrinara magistri (necnon et S'> Augustini) strenue defendit, quin tamen in omnibus eam assectetur. Prseter multa opuscula, philosophica et theologica, covimentarium (imperfectum) in libros sententiartwt composuit, et tractatum de potestate ecclesiasticci^ in quo jura primatfls bene exponit et tuetur. Scholae augustinianse merito fundator et pater habetur.

  1. 50 JOANNES DUNS SCOTUS 2, post S. Bonaventuram ordinis seraphici gloria, circa an. 1265 in Scotia natus, sub Guilelmo Warrone Oxonii studuit, cui in cathedra successit. Inde Parisios vocatus (c. 1301), et ibidem lauream consecutus, aliquot annis docuit, et postea Coloniam profe6lus est, ubi mox decessit (1308). Tam paucis annis, multa opera conscripsit quae in 12 in-fol. continentur. Ad theologiam praecipue speclant Opus oxoniense (t. V-X), seu commentarius in 4 libros sententiarum, quem Oxonii composuit; — Opus parisiense (t. XI), prioris operis epitomen, in qu^, omissis prolixis quaestionibus philosophicis, quaestiones theologicas easdem clarius et concisius tra6lat3 ; — tandem 21 qucBstiones quodlibetales (t. XII), quae affines sunt quaestionibus disputatis S. Thomae.

Ob ingenii subtilitatem, communi suffragio Do6lor subtilis salutatus est. Do6lrinam fer^ universam S. Thomae, Henrici Gandavensis, S. Anselmi, Richardi a S. Vi(51:ore, Aristotelis, a cujus au6loritate se satis emancipat, critice expendit, et ab e^ plus minusve recedit, sed absque studio et ir^, solius veritatis i-nquirendae vel determinandae ratione habita : unde certo solidum et accuratum theologiae studium haud parum promovit et dilatavit, novamque scholam fun-

^ Hurter, II, 481-486. Cfr. Nic. Mattioli, O. S. Aug., Antolo^a Agostiniana^ t. f, Stiidio critico sopra Egidio Romano^ Rome, 1896; Hist. litt. de la France, XXX; 421-566; Feret, III, p. 459-476.

= Wadding, Annales Ordinis Minorutn, an. 1304- 1304; Pros. de Martig"n^ La scolastique et les traditions franciscaines, p. 249-427; P. Deodat de Basly, Etude sur J. Duns Scot, Rome, 1903; R. Seeberg', Die Theologie des Ditns Scotus, Leipzig, 1900; P. M. Sevesi, Sulla dottrina e santith del B. G. Duns Scoto, Rome, 1903 ; P. Raymond, in Dict. de Thiol. ( Mangenot), t. IV, 1865- 1947.

3 Hurter, II, 457. Cum Operis Parisiensis liber S"» a Scoto perfe^lus non fuerit, ex majori opere Oxoniensi reliqua suppleta sunt.

davit, quae a veteri Alexandri Halensis et S. Bonaventurae satis dififert ^. Quamvis enim non statim ab initio habitus fuerit in suo ordine pro duce et magistro communi, maximam postea adeptus est au6loritatem ; innumeros habuit commentatores et discipulos, et multi nisi sunt ejus do6lrinam ad quamdam summam revocare et in systema redigere.

  1. Eodem fere tempore florebat Rogerus Bacon (t 1294), O. M., do6lor mirabilis^ eruditionis prodigium, non tamen a temerariis opinionibus liberum. Ejus praecipuum opus, Opus majus didlum, est ver^ encyclopaedicum : in opere minori quod prioris est velut compendium, inter peccata quae in studio s. theologiae locum habere solent, recenset corruptionem texttis S. Scripturse, perversas ilHus interpretationes, ignorationem hnguarum, negle6lum mathematicae. Passim cum contemptu loquitur de Aristotehs philosophia, de Alberto M. et S. Thoma (quos pueros vocat), de summa Alexandri Halensis : propter quod saepe praecursoribus Reformationis, immerito tamen, accensetur^

  2. 6° Contra Scotum pro S. Thoma stetit inter ahos Thomas de JORZ, O. P., anglicus a patria didlus (t 1310), in Commentariis super 4 libros sententiarum ^. Sed et Scotus mox apologetas reperit^ inter quos eminent Petrus Aureolus, O. M. (1280-1340?), do6lor facundus^ qui Parisiis et Tolosae Sententias exposuit, et Occami nominahsmo minuta sua subtihtate viam paravit ^ ; — Anto- Nius Andreas, O. M., patria hispanus, dodlor dulcifluus (t 1320); — Richardus de Mediavilla, O. M., anglus (t 1307), do6lor solidus qui Oxonise et Parisiis philosophiae, jurisprudentiae et theologiae scholasticse operam dedit, et inter aha in Sententias commentaria scripsit; inter luminaria sui ordinis recensetur, Scoto tamen paulo inferior ^. — Medius autem inter thomistas et scotistas stat Gerar- Dus de Bononia^, ord. carmehtarum (t 1317), magister in theologia Parisiensi valde W/^w/^/V, qui utriusque scholae opiniones concihare nititur.

' Hurter, II, 458 sq. — De discrimine inter dodlrinam S. Thomse et Scoti cfr. Scheeben, op. cit, n. 1062; P. Raymond, 1. cit., 1872- 1939.

^ 3id.^ 468. Cf. Feret, II, p. 379-384. Inter classicos theologos annumerari non potest Raymundus Lullus (1235-1315) licet de theologia (sicut de omni re scibili) multa scripserit: " Nititur eliminare philosophiam aristotelicam ex theologia, illiusque terminis substituit alios hadlenus inauditos, quibus saepe conceptus nullus, nisi imaginarius, respondet ". Hurter, II, 475.

§ III. Theologi^ SCHOLASTIC^ PROLAPSUS (XIVO-XVIO S.)

  1. Irieunte saeculo XIV, do6lrina scholastica paulatim prolapsa est in cavillationes et subtilitates. Cujus causa praecipua fuit noniinalismi reviviscentia, saeculo praevio fere exstin6li. Nominalistae realismum Thomistarum etformalismtim Scotistarum aeque rejicientes, docebant universalia esse mera ingenii commenta, conceptus vel voces singularibus similibus communes; quapropter priorum magistrorum sanam tutamque do6lrinam despicientes, saepe meras diale6licae argutias discutiebant.

H^c aetate duo periodi distingui possunt : prior, in qu^ theologia paulatim decidit; posterior, in qua jam instaurari incipit.

I. Toto saeculo XIV et ineunte XV, paulatim in subtilitates decidit theologia scholastica. Breviter recensebimus theologos qui in variis ordinibus religiosis et extra hos ordines celebriores fuerunt

  1. 1° Ex ordine seraphtco, theologi quidam ultra Scotum et Petrum Aureolum progredientes, nominalismo favent excidiumque solidse theologiae scholasticje prseparant. Ita Franciscus Mayron, magister abstractionum (t 1327), sed imprimis Guilelmus de Ockam (1280- 1350?), vir ingenii sagacis, " quo tamen nimis abreptus, aequi limites excessit ". Praetermissis operibus polemicis contra pontificiam potestatem,in quibus in apostohcam Sedem et in Joannem XXII totum virus effudit, de qusestionibus theologicis subtilissim^ egit in Commentariis in Magistrum sententiarum^ in centiloquio theologico, (quo omnem theologiam speculativam sub centum conclusionibus complexus est), et in variis tra6latibus (De sacramento altaris, de praedestinatione etc.)'. Haud pauci tamen inveniuntur ejusdem ordinis qui Scoti do6lrinam orthodox^ exponunt : ita, v. g., Gui-

JOANNES DE CoLONiA ' (couvent.), Gerhardus Odonis (t 1348)3, et prae ahis Petrus de Aquila (^1370)^ qui Scoti opus satis

' Hurter, II, 525-530; F^ret, III. 339-350. In suo ordine (ex quo an. 133 1 expulsus est) Occamus adversarios habuit, inter quos citatur Richardus Coningtonus (t 1330). Inter scriptores qui contra jura Sedis apostolicse tunc scripserunt, Occamo adjungendi sunt Marsilius Patavinus etjoannes dejanduno^ contra quos, inter alios, scripsit Alvarus Pelagius^ O. M. (t 1352).

pulchre et sententios^ abbreviavit, unde et Scofellus (sicut et ipsum opus) appellatus fuit'.

Chapter 28 of 81