Caput I. PRIMA JETAS ECCLESIAS AB ANNO DOMINI USQUE AD 100
Testimonium discipulorum S. Andre x Apostoli.
Primo igitur excutienda sunt testimonia eorum, qui Apostolos viderunt, et audierunt, qute fuit prima retas Ecclesire. Ac primum occurrit liber passionis S. Andrese Apostoli scriptus ab ejus discipulis, qui passioni interfuerunt. Hunc librum legitimum esse satis constat; tum, quia nulli (quod sciam) adhuc in qusestionem ejus auctoritatem vocarunt; tum, quia revera nihil continet, quod novitatem redoleat; tum, quia genus passionis S. Andrern, et illa ejus verba: « Salve sancta crux», in tota Ecclesia celeberrima, ex hoc libro sine dubitatione sumpta sunt: tum quia Petrus Damianus in serm. 2. de S. Andrea de hac historia sic loquitur. Non immerito in singularem auctoritatis arcem suscepta est, quam qui viderunt, scripserunt orbi, et ministri fuere sermonis: tum denique, quia Joannes a Lovanio in sua censura de passionibus sanctorum, quie habetur in Martyrologio Molani, hunc librum omnibus modis legendum censet; et idem indicavit vir gravissimus Aloysius Lipomannus, qui ex probatis auctoribus vitas Sanctorum descripsit; ut omittam quod in Breviario Romano, nuper recognito, ac repurgato, suum locum habet passio S. Andrern ex hoc libro.
In eo igitur libro habentur hsec verba Apostoli Andrcte: « Ego omnipotenti Deo immaculatum agnum quotidie sacrifico ». Et infra: « Qui cum sit vere sacrificatus, et vere a populo carnes ejus manducatm, integer perseverat, et vivus ». In quibus verbis, illud ( Vere manducatx ) excludit manducationem in solo signo aut spiritu. Ac prieterea paulo infra, cum /Egeas miraretur, ac pete¬
ret, sibi explicari, quomodo posset fieri, ut agnus vere manducatus, integer et vivus maneret, et S. Andreas recusaret homini ethnico mysterium explicare, et ille instaret, ac per tormenta cogere vellet Apostolum; tandem Apostolus subjunxit, fieri non posse ullo modo, ut sine fide in Christum, ad hujus mysterii notitiam perveniret. At certe si nihil est Eucharistia, nisi panis significans Christum, non erat difficile etiam sine fide intelligere, quomodo Christus in signo manducatus, integer perseveret. Nam si in pane imprimatur imago principis alicujus; certe sine ulla sua la3sione, comedi poterit princeps ille in sua imagine; nec ulla difficultas est in hac re intelligenda. Ad hunc locum non vidi ullam responsionem haereticorum.
Chapter 17 of 133