Skip to the text

Caput XXV

solvit quaestionem dicendo panem esse corpus per transubstantiationem? sic et nos ab illis quaerimus, quare non solvit quaestionem dicendo, esse corpus Christi repreesentative? et pro utrisque respondemus, Augustinum dedita opera dissimulasse quaestionem, et ad moralem cohortationem digressum. Ac de Augustino hactenus.

Testimonium S. Cyrilli Alexandrini, et Synodi Ephesinse generalis.

Sanctus Gyrillus Episcopus Alexandrinus, qui paulo post Augustini tempora floruit, multa nobis testimonia praebet. Sed primo loco poni debet testimonium, quod a III Synodo generali, cui ipse praesedit, ac deinde in IV. et V, approbatum fuit. Exstat epistola S. Cyrilli ad Nestorium cum duodecim anathematismis, quae ut dixi, ab Ephesina Synodo, et ab aliis duabus approbata fuit: in ea sic legimus: « Sic etiam ad mysticas benedictiones accedimus, et sanctificamur participes sancti corporis, et pretiosi sanguinis Christi, omnium nostrum redemptoris effecti: non ut communem carnem percipientes, quod absit; nec ut viri sanctificati etc. sed ipsius Verbi propriam factam. »

Ad hunc locum respondet Petrus Martyr in libro contra Gardinerum extremo, Cyrillum loqui de participatione verse carnis Christi, sed quse fit in animo, et fide, non ore corporali.

Verum falsam esse istam interpretationem facile probari potest, tum ex hoc ipso loco, tum ex aliis testimoniis ejusdem Cyrilli: nullus enim interpres melior ipso auctore inveniri potest. Et quidem hoc loco aperte loquitur de Eucharistia, ad quam accedimus communicaturi, quam ille vocat sacram benedictionem, et illam ipsam dicit esse carnem Verbi Dei. Sed videamus alia ejus loca adhuc clariora, lib. iv. in Joannem, cap. 3. explicans illud: « Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum. Firmam, inquit, fidem mysteriis adhibentes, nunquam in tam sublimibus rebus illud, (quomodo?) autcogitemus, aut proferamus. » Haec ille. Deinde ostendit, Deo nihil esse impossibile, et probat, potuisse nobis dare

carnem suam ad manducandum, quia multa alia mirabilia fecit, ut cum virgam in serpentem, et aquas in sangui.iem mutavit; cum divisit mare, cum ex petra scaturire fecit aquas etc.; quse omnia ineptissime dicerentur, si enim esset Eucharistia, nisi signum corporis Domini. Eodem lib. iv, cap. 14. docet non solum animam per Spiritum sanctum in beatam vitam ascendere, sed etiam corpus nostrum corruptibile, per contactum, et manducationem carnis Christi incorruptibilis, immortale fieri: et cap. 13. idipsum repetit, atque illustrat similitudine insigni: « Sicut enim scintilla ignis in fcenum, aut paleam immissa totum inflammat; sic Verbum Dei per Eucharistiam natura; nostra; corruptibili conjunctum totam resurgere faciet immortalem, et gloriosam; et cap. 16. dicit, nos membra Christi esse, quia per Eucharistiam ipsum Dei Filium suscipimus, et cap. 17. dicit, rem istam esse arduam, et sola fide comprehensam, et rursum illustrat alia similitudine do cera liquefacta et alteri cerae admixta. Idem Cyrillus lib. x. in Joan. cap. 13. « Non negamus, inquit, recta nos fide, charitateque sincera Christo spiritualiter conjungi, sed nullam nobis conjunctionis rationem secundum carnem cum illo esse, id profecto pernegamus, idque a divinis Scripturis omnino alienum dicimus. »

Et quia negatur Petrus Martyr loqui Cyrillum de conjunctione corporali, quae nobis cum Christo per incarnationem, quia natura nostra in Christo est; audi quomodo Cyrillus ipse se exponat: is enim paulo infra exponens, quae sit ista conjunctio, sic ait:

<( An fortassis putat ignotam nobis mysticae benedictionis virtutem esse? quae eum iri nobis sit nonne corporaliter quoque facit communicatione carnis Christi Christum in nobis habitare? Et infra: Unde considerandum est, non habitudine solum, quae per charitatem intelligitur, Christum in nobis esse, verum etiam participatione naturali. » Et infra: « Non poterat enim aliter corruptibilis haec natura corporis, ad incorruptibilitatem, et vitam traduci, nisi naturalis vita; corpus ei conjungeretur. Non credis mihi haec dicenti, Christo, obsecro te, fidem praebe. » Similia fuse repetit lib. ii. cap. 26. Denique citari solet passim epist. S. Cyrilli ad Calosyrium, in qua tria dicit. Primo, firmiter esse credendum verbis Domini: Hoc est corpus meum. Secundo, in Eucharistia esse corpus Domini, etiam extra usum manducationis.

Tertio, transmutari panem in veritatem carnis Christi. Yitle hunc locum apud Joannem Garezium.

Jam ex Cyrillo contra veritatem multa adversarii colligere conati sunt, sed plane frustra. Primo proferunt ex lih. ad Evoptium in explicat, ii. anathematismi, ubi Cyrillus dicit in sacramento Eucharistia), non contineri hominis manducationem; id enim esse ad crassas cogitationes credentium mentes deducere. Addit Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum, objecto 211. id ipsum haberi in Concilio Ephesino, sive in Epist. Cyrilli a Concilio approbata: « Inter ccetera, inquit Petrus Martyr, ait Eucharistiam nostram non esse comestionem nudi, et puri hominis: quod non est aliud, quam mutatis verbis negare av0pw7rocpaYiav ». Hfflc ille.

Sed excaecavit eos malitia eorum. Nam Cyrillus in utroque loco negat Eucharistiam esse manducationem puri hominis, ut Nestorius existimabat, et affirmat esse manducationem hominis Dei: et id vocat crassam, et humanam cogitationem, si quis existimet in Eucharistia esse carnem puri hominis, quae nihil revera esset, nisi caro, id est, res terrena et corruptibilis, qua) vitam afferre non posset. Negatur tantum uterque locus, et nulla remanebit qua)stio.

Secundo profert Petrus Martyr quaedam loca, ubi Cyrillus dicit, carnem Christi afferre vitam, ut lib. iv. in Joan. cap. 10. 14. et 17. et in epist. ad Calosyrium: et inde concludit, carnem Christi non manducari ab impiis; proinde non manducari ore corporali.

Sed ha)C inanissima sunt, et scepe refutata. Non enim sequitur, impios non manducare carnem Christi, etiamsi vitam inde non accipiant: caro enim Christi ex se virtutem habet vivificandi, sed ob indispositionem accedentium aliquando mortem affert, non vitam, quomodo sol sanos oculos illustrat, infirmos laedit.

Tertio profert idem Petrus Martyr testimonium ex eadem epistola ad Calosyrium, ubi Cyrillus dicit in pane et vino sumi carnem et sanguinem Domini. Item aliud ex lib. iv. in Joan. cap. 2-4. ubi Cyrillus dicit, Christum dedisse Apostolis fragmenta panis, cum ait: Accipite et manducate, hoc est corpus meum.

Respondeo: Cyrillus panem, seu fragmenta panis vocat Eucharistiam, quia in specie panis datur: nam alioqui in eadem epistola ad Calosyrium disertis verbis Cy¬

ullus ait, panem mutari in veritatem carnis Christi.

Quarto profert Petrus Martyr testimonium ex lib. vi. in Joan. cap. 14. ubi legimus Christum praesentiam corporis sui 'hinc subduxisse, tamen divinitatis majestate semper adesse.

Hic vero prodit Pseudomartyr negligentiain, et impudentiam suam. Nam sextus ille liber non est Cyrilli, sed Jodoci Clictovei, ut etiam inscriptio librorum indicat; perierunt enim ex duodecim libris Cyrilli in Joannem quatuor intermedii, sed eos supplevit Clictoveus. Cum autem Clictoveus ante paucos annos vixerit, et scripserit contra QEcolampadium de Eucharistia, et apertissime hostis Sacramentariorum fuerit, dubitari non potest, quin illa ejus verba non repugnent veritati Eucharistiae. Atque hinc discimus non esse mirandum, si Augustinus, Theodoretus, et alii veteres, quaedam dixerint, quae in speciem videantur favere haereticis, cum etiam Jodoco quaedam exciderint, quae ab adversariis trahantur ad suam causam. Voluit igitur dicere, Christum secundum praesentiam carnis, non ubique, nec semper nobis adesse, secundum divinitatem autem ubique et semper.

Chapter 41 of 133