Skip to the text

Caput XIII

Testimonium S. C grilli Hierosolymitani.

Sanctus Cyrillus Hierosolymitanus, cujus laus est in I!. Synodo generali, eodem tempore floruit, quo S. Hilarius, ut patet ex epistola ejus ad Constantium imperatorem. Ac de sacramento Eucharistise tam proprie,

et perspicue loquitur, ut non magis aperte loqui potuerit, si vixisset temporibus nostris. Quocirca nihil habent haeretici, quod ex illo nobis objiciant: nos vero multa, et firmissima testimonia contra illos habemus.

Primum igitur initio catechesis 4 mystagogi cae, et in tota fere catechesi, hortatur ad non dubitandum de veritate corporis Domini in Eucharistia: quod certe supervacaneum esset, si Eucharistia esset solum signum corporis Domini; nemo 'enim dubitare solet do ejusmodi rebus, quse nullam habent difficultatem. Sic ergo loquitur: « Hsec B. Pauli doctrina satis potest efficere vos certissimos de divinis mysteriis etc. » Et infra: « Cum Christus ipse sic affirmet atque dicat de pane: Hoc est corpus meum; quis deinceps audeat dubitare? ac eodem quoque confirmante, et dicente: Hic est sanguis meus; quis, inquam, dubitet, et dicat non esse illius sanguinem?» Quod autem dicit de pane, Christum affirmasse illum esse suum corpus, non significat panem materialem esse corpus Domini, sed panem consecratum, qui figura externa panis materialis est; sed quoad substantiam panis coelestis est; illum, inquam, panem, corpus Domini esse confirmat.

Secundo, in eadem catechesi aperte ponit Cyrillus transmutationem panis in corpus Domini, et solas panis species remanere post eam transmutationem: « Aquam, inquit, aliquando mutavit in vinum, quod est sanguini propinquum, in Cana Galilese sola voluntate; et non erit dignus cui credamus, quod vinum in sanguinem transmuta vit? Quare omni cum certitudine corpus, et sanguinem Christi sumamus: nam sub specie panis datur tibi corpus, et sub specie vini datur sanguis ». Heec sunt tam perspicua, ut omnino nesciam, quid fingi possit adeorum perversionem.

Tertio ibidem dicit, Christi corpus, non solum animis nostris, sed etiam corporibus vere conjungi per Eucharistiam; « Sic, inquit, Christophori erimus, id est, Christum ferentes, cum ejus corpus et sanguinem in membra nostra receperimus, atque ut B. Petrus dicit, divinse naturse consortes efficiemur. » Hcec ille. Neque potest intelligi hic locus de corpore symbolico, quasi solum panem in membra nostra recipiamus: nam de illo corpore loquitur, de quo immediate antea dixerat, corpus Domini sub

specie panis sumi, ubi distinguitur corpus a pane.

Quarto monet ibidem, sensus nostros falli circa Eucharistiam, neque esse illis obtemperandum: « Ne ergo consideres tanquam nudum panem, et nudum vinum; corpus enim est, et sanguis Christi, secundum ipsius Domini verba. Quamvis enim sensus hoc tibi suggerit; tamen fides te confirmet, no ex gustu remjudices. » Et infra: «Hoc sciens, et pro certissimo habens, panem hunc, qui videtur a nobis non esse panem, etiamsi gustus pane messe sentiat; sed esse corpus Christi: et vinum, quod a nobis conspicitur, tametsi sensui gustus vinum esse videatur; non tamen vinum, sed sanguinem Christi esse. » Quid clarius dici potest.

Neque enim potest responderi, non vocari nudum panem, quia habet adjunctam significationem, et sensus in eo falli, quod nudum panem, esse judicant. Nam sensus non judicant, utrum panis significet, vel non significet, sed judicant rem eam esse, qum solet naturaliter esse sub accidentibus, qute sentiuntur. Et praiterea Cyrillus non dicit falli sensus, quia non judicant esse corpus Christi sub specie panis, sed quia judicant rem illam, quam sentiunt, esse panem, cum non sit. At revera panis esset, si solum adderetur significatio: non igitur sensus fallerentur, ut Cyrillus dicit. Denique in sequenti catechesi prope finem, monet communicantes, ut summa diligentia provideant, ne mica ulla Eucharistice cadat, nove amittatur: quod, ut supra diximus, magnum est argumentum veritatis: et ibidem jubet, ut flexo genu, et in adorantium morem accedant ad Eucharistiam.

Sed objiciet aliquis quod idem Cyrillus Catech.m. mystagogica de sancto Chrismate dicit, non esse nudum unguentum post consecrationem; sicut ibidem dicit, panem post consecrationem. Atqui id confirmat sententiam nostram: nam Cyrillus non eodemmodoloquitur de Chrismate, et Eucharistia. De Eucharistia enim dicit, post consecrationem non esse panem communem, sed corpus Christi, de Chrismate autem dicit quidem non esse commune unguentum, sed non addit esse Spiritum sanctum, vel corpus Christi, sed esse Chrisma Christi, seu sanctificatum oleum.

Ha)c de Cyrillo, cujus testimonium vel solum sufficere deberet: est enim hominis sancti, et antiquissimi, et ex opere ejus in¬

dubitato, et clarissimum, atque apertissimum, ut nullo modo perverti possit, et est ex Catechesi, in qua solent omnia proprie et simpliciter explicari: et denique nemo unquam reprehendit Cyrillum erroris alicujus circa Eucharistiam.

Chapter 29 of 133