Skip to the text

Caput XIX. biles, et sine ullo dubio manducemus carnem, et bibamus sanguinem

Aliud testimonium exstat in orat, de obitu Gorgonix sororis suse, ubi refert, Gorgoniam morbo incurabili affectam, nocte quadam sese in templum proripuisse, ac procumbentem ante altare coram venerabili Sacramento ita orasse, ut statim convaluerit: « Ad altare, inquit, cum fide procumbit, eumque qui super illud colitur, magno cum clamore obstestans, etc. » Quid autem super altare colatur, dubium esse non potest, cum nihil ibi ponatur a Christianis, nisi panis, et vinum mutanda in corpus et sanguinem Christi: unde Optatus paulo ante citatus, vocabat altare sedem corporis Christi.

Petrum Martyrem valde ussit, pupugitque hic locus, ut apparet ex lib. ejus contra Gardinerum, objecto 38. Nam primum conatur se expedire, ac dicit, super altare coli quidem Christum, sed coli in symbolo, sicut in symbolo significatur. At hsec responsio nihil eum juvare potest. Nam si colitur in symbolo, vel est ipse revera in eo symbolo, vel non est. Si est; errant Sacramentarii, qui id negant: si non est; ergo licet saltem coram symbolis procumbere, et ibi Christum licet absentem adorare; ergo licet Eucharistiam, et imagines Christi venerari, neque est idololatria, ut ipsi passim clamant.

Sed hac solutione non contentus Petrus Martyr, paulo infra aperit mentem suam, ac dicit, mulierculam illam parum in Christiana religione fuisse instructam; et abusum, ac superstitionem esse quod illa fecit, cum nec ullum sit altare Christianis, nec ullus Sacramenti usus esse debeat, nisi ad sacram coenam. Atiliani sanctam foeminam satis defendit ab istius impii Apostatae petulentia tum sancti Gregorii auctoritas, qui illam non solum praedicat, ut sanctissimam, et optimam; sed etiam testatur fuisse doctissimam in litteris utriusque Testamenti; tum evidens miraculum, quod illa ipsa nocte accidit, siquidem continuo curata est ab incurabili morbo. Quis autem credat abusum, et superstitionem tanti miraculi causam esse potuisse? Adde, quod si imperitia, et superstitio est, mensam Domini vocare altare, et Christum in Eucharistia colere, non sola Gorgonia, sed etiam ipse Gregorius accusandus erit imperitiae, et superstitionis. Nam ipse est, qui mensam vocat altare, et qui Christum in Eucharistia coli dicit; ipsius enim Gregorii, non Gorgonae verba sunt illa: « Ad altare cum fide pro¬

cubuit, eum, qui super illud colitur, magna voce obtestaris etc. »

Sanctus Ephrem, aequalis superiorum Patrum luit, quippe sancto Basilio familiaris, ac tantae auctoritatis, ut ejus scripta publice post divinas Scripturas in Ecclesia legerentur, ut testatur S. Hieron. in Catal. scriptor, Is ergo in lib. do natura Dei minime scrutanda cap. 5.« Quid scrutaris, inquit, inscrutabilia? si ista curiose rimaris, non jamfidelis vocaberis, sed curiosus. Esto fidelis, atque innocens participa de immaculato corpore Domini tui, fide plenissima, certus quod agnum ipsum integrum comedis. Ignis immortalis sunt mysteria Christi, noli temere ea perscrutari, ne in ipsorum perscrutatione comburaris. » Ileec ille. Et infra:« Hoc sane excedit omnem admirationem, omnem mentem, omnemque sermonem, quod fecit nobis unigenitus Filius Christus Salvator noster. Ignem, et spiritum manducandum, ac bibendum praestitit nobis, corpus scilicet, et sam guinem suum. » Haec ille.

Ad hoc testimonium neque respondent adversarii, neque respondere aliquid possunt. Nam difficultas ad credendum, mysterii inscrutabilitas, et miraculum superans omnem mentem ( quae tria in hoc Sacramento praedicat S. Ephrem) clarissime testantur, non esse Eucharistiam panem materialem, qui tantum significet corpus Domini, sed esse ipsum verum Domini corpus. Adde, quod Ephrem facit antithesim qamdam: dicit enim mirabile fuisse, quodAngeli; quisuntincorporei, in corpore assumpto manducarint cibos corporeos: sed mirabilius esse, quod nos homines corporei, et lutei comedamus ignem, et spiritum, id est, corpus cadeste Christi. At nulla esset admirationis causa, si tantum in signo corpus Christi manducaremus; imo mirabilior multo fuisset illa Angelorum manducatio, quam nostra sit.

Chapter 35 of 133