Caput VII. TERTIA JETAS ECCLESI.E AB ANNO DOMINI
Testimonium Terra Illam.
In tertia aetate habemus tres testes, Tertullianum, Origenem, Cyprianum. Tertullianus ad initium anni 200 floruit, et quamvis hae¬
reticus fuerit Monlanista in extrema aetate sua, tamen a nullo veterum Patrum reprehenditur hoc nomine, quod erraverit circa Sacramentum Dominici corporis. Itaque potest ad testimonium dicendum, tanquam auctor antiquissimus et doctus, admitti, ut etiam eum admittunt haeretici hujus temporis.
Is igitur in lib. ii. ad Uxorem., cum hortaretur heminas Christianas, ut non nuberent gentilibus maritis, praeter alia argumenta, quibus id persuadere nititur, unum sumit adi Eucharistiae communicatione. Nam aut oportebit clam marito sumere Eucharistiam, et hoc vix fieri poterit; aut illo sciente, et tum exponetur Sacramentum contemptui. «Non sciet, inquit, maritus quid secreto ante omnem cibum gustes; et si sciverit, panem, non illum credit esse qui dicitur. » Haec ille. Ubi Tertullianus satis aperte indicat Eucharistiam non esse panem materialem, licet id videatur esso gentilibus, sed esse Christum.
Respondet Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum, objecto 160. velle Tertullianum dicere, gentiles non scire Eucharistiam esse sacramentum, sed prophanum panem solummodo credere.
At repugnat ratio grammaticae. Nam Tertullianus ait: « Et si' sciverit, panem non illum credit esse, qui dicitur »: non autem ait: Non illud credit esse, quod dicitur: certe sacramentum est generis neutri, non masculini. Denique nulla difficultas erat, vel foerninae Christianae significandi panem illum esse sacrum, quod repraesentaret Christum; vel viro gentili id credendi. Tertullianus autem loquitur de re, quam maritus gentilis non facile credere posset, nec tuto illi explicanda esset.
Idem Tertullianus in lib. dc Corona militis inter alios Christianos ritus ponit summam cautionem, quam adhibebant Christiani, ne aliquid Eucharistiae in terram caderet: « Calicis, inquit, aut panis etiam nostri aliquid decuti in terram anxie patimur. » Haec ille: de quo argumento supra diximus in testimonio S. Pii Papae.
Idem Tertullianus in lib. de Rcsurrect. carnis probat, vere carnem resurrecturam, et non solam animam salvandam, ex eo, quod omnia sacramenta per corpus transeunt ad animam: « Caro, inquit, abluitur, ut anima emaculetur; caro inungitur, ut anima consecretur; caro corpore, ct sanguine Christi vescitur, ut anima dc Deo saginetur. »
Respondent Petrus Martyr loco citato, et Beza in Cyclope, et Boquinus in libro de Ccena Domini, a Tertulliano vocari corpus Christi, ipsum sacramentum corporis, quia repraesentat per modum signi ipsum verum corpus Christi.
At si ita est, argumentum Tertulliani concidit. Dicent enim haeretici, qui negabant veram resurrectionem, quod sicut sola anima verum corpus Christi percipit, caro autem non ipsum corpus, sed ejus figuram: ita solam animam vere, et proprie resurgere, carnem autem non vere et proprie, sed metaphorice.
Idem denique in libro de Idololatria reprehendens quosdam, qui artifices idolorum ad sacerdotium, vel certe diaconatum promovebant: « Proh scelus, inquit, semel Judaei Christo manus intulerant, isti quotidie corpus ejus lacessunt, o manus praecidendae etc. » Ac certe non conferret Tertullianus crimen eorum, qui indigne tractant hoc Sacramentum, cum Christi crucifixione, nec manus illas praecidendas diceret, si tantum putaret esse in Sacramento corporis Christi figuram. Nam etiamsi injuria imaginis refertur (ut supra diximus) ad exemplar; tamen quando non fit ea intentione, ut laedatur exemplar, non est crimen ullo modo conferendum cum injuria, qme fit ipsi exemplari in se. Tertullianus autem non loquitur de illis, qui dedita opera, et ut Christum injuria afficerent, Sacramentum ejus violabant; sed de illis, qui cum peccatores essent, audebant corpus Domini tractare et porrigere communicaturis.
Sed videamus quid illi ex Tertulliano afferant. Tria igitur testimonia ex illo producunt. Primum est lib. i. contra Marcionem, paulo ante medium: « Sed ille, inquit, usque nunc nec aquam reprobavit Creatoris, qua suos abluit, nec oleum, quo suos ungit, nec mellis et lactis societatem, quo suos infantat, nec panem, in quo ipsum corpus suum repraesentat. »
Respondeo: Verbum Repraesentandi ambiguum est: significat enim praesentem rem aliquam facere, sive reipsa, sive in signo aliquo, vel imagine. Ac, ut omittam testimonia Ciceronis, et etiam sanctorum Patrum,. qui frequenter utuntur hac voce ad significandum rem aliquam vere, et proprie praesentem exhiberi: Tertullianus ipse utriusque significationis exempla praebere potest, lib. iv. in Marcionem, circa medium: « Itaque, inquit,
jam repraesentas eum: Ille est ‘Filius meus etc. » Ubi dicit Deum Patrem, qui aliquando promiserat Filium, eumdem repraesentasse, cum ait in monte Thabor: Hic est Filius meus; ubi apertissime vocat repraesentare, exhibere reipsa: et in libro contra Praxeam vocat Filium Patris repraesentatorem, quia revera Pater est in Filio. Sed ipse idem in lib. de Domitent, distinguit adulterium, reipsa commissum, ab adulterio per concupiscentiam in mente repraesentatum; ubi repraesentare est exhibere non reipsa, sed in imagine.
Cum ergo vox ambigua sit, non potest recte ullo modo colligi, Tertullianum loqui de repraesentatione in signo, et non in re; imo contra potius, quia magis proprie dicitur repraesentari, quod reipsa exhibetur, quam quod solum in signo: probabilius colligetur Tertullianum loqui de repraesentatione, qua reipsa corpus Domini exhibetur.
Quare Petrus Martyr lib. contra Gardin. object. 100. tractans hunc locum Tertulliani, fatetur non posse ex hoc solo loco aliquid certi concludi, sed oportere ex aliis locis venari mentem Tertulliani, et remittit nos ad alium locum, quem nos paulo post excutiemus.
Secundum testimonium proferunt ex lib. iii. contra Marcionem, et ex libro contra Judaeos: nam eadem verba in utroque libro habentur. Sic ergo Tertullianus in libro contra Judaeos, ait: « De hoc ligno Deus per Ilieremiam insinuat, quod essetis dicturi; Venite mittamus lignum in panem ejus. Utique in corpus ejus lignum missum est: sic enim Christus revelavit, panem corpus suum appellans, cujus retro corpus in panem Prophetes nuntiavit. » Et rursus sic ait lib. iii. in Marcionem: «Hoc lignum, etHieremias tibi insinuat dicturis praedicans Judicis: Venite mittamus lignum in panem ejus, utique in corpus. Sic enim Deus in Evangelio quoque vestro revelavit, panem corpus suum appellans, ut et hinc jam eum intelligas corporis sui figuram panis dedisse, cujus retro corpus in panem Prophetes figuravit. »
Respondeo: hic locus Catholicis favet, non haereticis, si sententia Tertulliani diligenter consideretur. Nam scribit ipse apud Ilieremiam per panem intelligi corpus Chi isti, quod in ligno crucis affixum fuit: atque addit Christum ipsum ita explicuisse prophetiam Hieremiae, cum de pane Eucharistia} dixit: Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur.
Ubi necesse est per panem apud Ilieremiam non accipere panem materialem, qui significet corpus Christi (ut hseretici loquuntur de pane Eucharistia;) sequeretur enim panem fuisse crucifixum, non autem ipsum Christum, si ita acciperemus eo loco panem; sed accipere cogimur per panem, ipsum verum Christi corpus, quod est panis vitee. Itaque Ilieremias loquitur quidem figurate, sed tropus non est in eo, quod panis dicatur corpus, quia sit corporis signum; sed in eo, quod corpus dicatur panis, quia nutrit animas nostras instar panis; ut etiam recte exposuit Lactantius lib. iv. diuin. Institut. cap. 18. ubi dicit corpus Domini vocari panem a Hieremia, quia est cibus, et vita hominum, qui credunt in eum. Sed Christus per Tertullianum declaravit prophetiam Hieremiae, cum ait de pane: Hoc est corpus meum; ergo Christus non de pane materiali dixit: Hoc est corpus meum; sed de pane coelesti qui est vere corpus ejus. Nam si Dominus de pane materiali dixisset: Hoc est corpus meum, sequeretur, panem materialem fuisse pro nobis crucifixum: dc illo enim pane dixit: Hoc est corpus meum, secundum Tertullianum, de quo dixit Hieremias: Mittamus lignum in panem ejus. Quare ex sententia Tertulliani, illud pronomen, Hoc, demonstrat quidem panem, sed panem coelestem; vel certe demonstrat panem terrenum, non qui maneat, sed qui mutetur in corpus Christi, ut sensus sit eorum verborum (secundum Tertullianum) IIoc est corpus meum, id est; Hic panis, quem vobis porrigo, non est panis communis, sed est ipsum corpus meum: vel, Hoc, quod hactenus fuit panis communis, jam est corpus meum.
Porro illa verba obscurissima Tertulliani ex lib. iii. contra Marcionem: « Hinc intelliges corpori sui figuram panis dedisse, » non significant Christum dedisse Apostolis figuram corporis sui, non ipsum corpus: alioqui non diceret corporis figuram panis, sed figuram corporis panem dedisse. Significat igitur Christum dedisse, id est, explicuisse, sive implesse figuram corporis sui, quam in pane Hieremias posuerat. Itaque sic ordinanda sunt illa verba; Hinc intelliges corporis sui figuram; figuram, inquam, panis, id est, in panis vocabulo latentem, Christum aperuisse; unde subjungit: « Cujus retro corpus in panem Prophetes figuravit. » Est enim antithesis quaedam in his verbis notanda: nam sicut Hieremias panem dixit.
cum significare vellet corpus Domini; sic e contrario Dominus corpus suum esse dixit, cum panem vitae discipulis daret.
Sequitur tertius locus ex lib. iv. contra Marcionem, ubi sic legimus: « Acceptum panem, et distributum discipulis, corpus suum illum fecit; Hoc est, corpus meum dicendo, id est, figura corporis mei. Figura autem non fuisset, nisi veritatis esset corpus. »
Respondeo: priora verba hujus testimonii, quod omnes Sacramentarii tanquam Achillem quemdam in prima acie constituunt, pro nobis maxime faciunt: posteriora autem nihil obsunt causa; nostrae. Illud enim: «Acceptum panem corpus suum fecit dicendo: Hoc est corpus meum, » aperte indicat panis realem mutationem in corpus Christi; illud autem: « Hoc est figura corporis mei », non significat (ut Sacramentarii credunt) panem Eucharistiae esse figuram corporis Domini, sed quod fuit olim figura in Testamento veteri, nunc in corporis veritatem esse mutatum. Conjungitur enim illud: « Figura corporis mei, » non cum voce proxime praecedente: « corpus meum, » sed cum pronomine: « Hoc, » ut sit hic sensus: Acceptum panem corpus suum fecit, dicendo: Hoc, id est, panis, qui olim fuit figura corporis mei, nunc est corpus meum: ubi pronomen: « Hoc » demonstrat panem, non qui manet, sed qui mutatur, ut supra diximus.
Id autem ita esse probatur primo ex illis verbis sequentibus:« Figuraautem non fuisset, nisi veritatis esset corpus. » Si enim per figuram intelligeret Eucharistiam, non diceret, « non fuisset », sed, non esset: loquitur igitur de figura Testamenti veteris, quae sine dubio vera figura non fuisset, nisi corpus verum ei responderet.
Secundo idem patet ex verbis paulo infra sequentibus: « Cur, inquit, panem corpus suum appellat, et non magis peponem, quem Marcion cordis loco habuit, non intelligens veterem fuisse istam figuram corporis Christi, dicentis per Hieremiam: Yenite conjiciamus lignum in panem ejus, scilicet crucem in corpus ejus? Itaque illuminator antiquitatum quid tunc voluerit significasse panem, satis declaravit, corpus suum vocans panem. » Ubi Tertullianus dicit, Christum vocasse corpus suum panem, non peponem, aut aliquem alium cibum, ut impleret figuram Hieremia;, qui nomine panis significaverat Christi corpus: non ergo Christus instituit in Eucha-
caput vm.
ristia figuram corporis sui, ut adversarii volunt, sed implevit figuram veterem ex pane conficiendo corpus suum.
Tertio ex verbis aliis sequentibus, ubi explicans prophetiam Jacob, Genes, xlix. Lavabit in vino stolam suam; et in sanguine uvae pallium suum. «Stolam, inquit, carnem demonstrat, et vinum sanguinem. Ita et nunc sanguinem suum in vino consecravit, qui tunc vinum in sanguine figuravit. » Ubi notandum, quod sicut apud Hieremiam panis significabat corpus, quia corpus Domini est cibus fidelium, ut supra diximus: ita vinum apud Jacobum Patriarcham significat sanguinem Domini, quia sanguis Domini est potus fidelium. Christus autem ut explicaret istas figuras, seu vaticinia, corpus sub specie panis, et sanguinem sub specie vini nobis tradidit: et sane si non verum corpus, et sanguinem reipsa dedisset, non recte explicuisset, vel implesset vaticinia. Nam tam Ilieremias per panem verum corpus, quam Jacob per vinum verum sanguinem praenuntiavit, ut Tertullianus dicit. Illa autem verba Tertulliani: « Qui tunc vinum in sanguine figuravit, «referuntur ad illa verba Jacobi, in sanguine uvae palliumsuum. Yult enim dicere per sanguinem uvae, intelligi vinum, sed per vinum intelligi sanguinem Domini, ut ipse explicat, cum ait per stolam carnem, per vinum sanguinem demonstrans.
Quarto denique idem patet ex progressu totius libri. Nam propositum ejus erat ostendere Christum in Evangelio non destruxisse Testamentum vetus, sed illud implesse. Itaque percurrit Tertullianus plurima Christi opera, ac demonstrat Christum in omnibus illis dedisse operam, ut impleret figuras legis: igitur hoc etiam loco non inducit figuram institutam in Testamento novo, sed impletionem tantum veterum figurarum.
Chapter 23 of 133