Caput VIII. Testimonium Origenis
Origenes, qui Tertulliano non multo posterior fuit, multis in locis de sacramento Eucharistia! loquitur: ac primum homil 13. in Exod. exponens cap. xxv. hujus li' ri, cum hortari vellet populum, ut non contemneret verbum Dei, adducit exemplum dili- Gen. XLIX, H.
gentise omnium Christianorum in conservando Christi corpore: « Yolo, inquit, vos admonere religionis vestrae exemplis: nostis, qui divinis mysteriis interesse consuevistis, quomodo cum suscipitis corpus Domini, cum omni cautela, et veneratione servatis, ne ex coparum quid dicedat, ne consecrati muneris aliquid dilabatur; reos enim vos creditis, et recte creditis, si quid inde per negligentiam dicedat. » Ha3C ille. Porro adversarii, neque corpus Domini servant, cum non agnoscant Sacramentum, nisi in usu, neque consecrant, neque reos se putant, si quid illius panis, aut vini in terram cadat. Et merito non putant, quia nihil nisi panem habent: at si vere corpus Domini haberent aut habere se crederent, certe vel diligentissime conservarent, ut semper Ecclesia fecit, aut se aperte impios, et sacrilegos testarentur. Ad hoc testimonium, ut etiam ad sequens, non vidi responsionem adversariorum.
Alterum testimonium Origenis est in homil. 5. in diversa loca Evangelii, in qua tractat de puero centurionis: « Quando sanctum cibum, illudque incorruptum accipis epulum, quando vita! pane, et poculo frueris, manducas et bibis corpus et sanguinem Domini, tunc Dominus sub tectum tuum ingreditur. Et tu ergo humilians temetipsum, imitare hunc centurionem, et dicito: Domine, non sum dignus, ut intres subjectum meum. Ubi enim indigne ingreditur, ibi ad judicium ingreditur accipienti. » Hsec ille. Sane ista non possunt recte dici nisi de vero corpore Domini, quod vere ore corporis accipiatur. Nam si loqueretur Origenes de corpore Domini per metonymiam, id est, de pane significante corpus Christi, non vocaret eum panem incorruptum epulum, nec ei dici vellet: Domine, non sum dignus, etc. Si vero loqueretur de ipso Christo per panem significato, qui per fidem accipitur, non diceret: «Ubi indigne ingreditur, ibi ad judicium ingreditur accipienti. » Nam secundum adversarios Christus per fidem non potest accipi nisi a piis, et ad vitam; quod enim indigne accipitur ab impiis, non est nisi externum symbolum, secundum adversarios. At Origenes illi, qui ingreditur ad pios, et impios, vult dici: Domine non sum dignus, ergo vel vult adorari, et invocari panem, quod est absurdissimum; vel vult sub illis speciebus vere Christum ipsum contineri.
Tertius locus est homil. 7. in libro Numeri:
« Tunc inquit, in ccnigmate est manna cibus, nunc autem in specio caro Verbi Dei, et venis cibus, sicut ipse elicit, quia caro mea vero est cibus ». Haec illo. At certe species cum aenigmate opponitur, idem significat, quod veritas collata figurae. Si autem Eucharistia esset corpus Christi, solum tropice; non in specie, sed in aenigmate dici deberet caro Domini: nam etiam manna erat cobpus Domini tropice, id est, significative. Et confirmatur argumentum ex verbis praecedentibus ubi Origenes dicit Hebraeos habuisse Baptismum in aenigmate, dum transirent mare Rubrum, nobis autem in specie per Baptismum conferri regenerationem. At vera regeneratio nobis datur in Baptismo, quam non dabat, sed adumb rabat solum transitus maris Rubri: ergo eodem modo vera caro nobis datur in Eucharistia, quam non dabat, sed in aenigmate significabat manna Judaeorum.
Ad hunc locum respondent adversarii, ac maxime Petrus Martyr in libro contra Gardinerum, part. iv. Origenem loqui de modo loquendi, non existentia rerum, id est, asserere Judaeos habuisse corpus Christi in aenigmate, quia non declarabatur eis, quid significaret manna: nobis autem dari in specie, quia aperte nobis dicitur, quid significet panis Eucharistiae.
Sed fallitur, aut fallit Petrus Martyr. Nam Origenes utrumque dicit, et Deum locutum olim in aenigmate, quod nunc in specie dat. Sic enim ait:« Verum tamem Moyses priusquam acciperet /Ethiopissam, non est scriptum, quia in specie locutus sit ei Deus, et non in aenigmate: sed ubi accepit ^Ethiopissam, tunc dicit de eo Deus, quia os ad os loquar ad eum, in specie, et non in aenigmate. Modo enim cum Moses venit ad nos, et conjunctus est huic nostrae Mtthiopissae, lex Dei, jam non in figuris, et imaginibus, sicut prius, sed in ipsa specie veritatis agnoscitur: et quae prius in aenigmate designabantur, nunc in specie, et veritate complentur». Haec ille. Vides hic non solum Deum clarius loqui sed etiam reipsa praestare, quae in aenigmate designabat? Eucharistia igitur veram carnem continet, quam in aenigmate manna designabat.
Videamus nunc quid illi contra nos aflerantex Origene. Profert Petrus Martyr loca sex Origenis in libro contra Gardinerum, objecto 162. Et sequentibus, qua; tamen, aut nihil concludunt, aut nobis magis, quam adversariis favent. Primus locus est ex horni!.
1G. in Numeros: «Biberet, inquit, dicimur sanguinem Christi non solum Sacramentorum ritu, sed etiam cum sermones ejus recipimus. » Haec ille. Hinc adversarii probare nituntur in Sacramentis non bibi sanguinem Christi, nisi spirituali ter, sicut non nisi spiritualiter bibitur in concione.
At contrarium potius sequitur. Non enim dicit Origenes eodem modo bibi Christi sanguinem in Sacramentis, quo bibitur in concione; imo cum distinguat hos duos modos, indicat esse modos diversos; et per hoc bibi in concione spiritualiter, in Sacramentis autem reipsa.
Secundus locus est ex commentario Origenis in cap. 20. Matthaei, ubi sic legimus: « Panis iste, quem Deus Verbum corpus suum esse fatetur, verbum est nutritorium animarum. » Notat Martyr panem ipsum vocari corpus Christi; proinde panem materialem esse in Eucharistia. Deinde addit: eum panem dici verbum, quia sacramenta sunt verba visibilia. Addit denique non posse panem dici verbum nutritorium, si per transubstantiationem evanescat: id enim quod nihil est, non potest aliquid nutrire.
Picspondeo: Origenes prectermisso litterali sensu omnibus noto, exponit mystice totum hunc locum. Nec per panem intelligit panem materialem, qui sit verbum visibile: sed intelligit sermones Christi, seu verba Dei non visibilia, sed audibilia; dicit enim hoc verbum esse verbum de Deo Verbo procedens, et panem de pane coelesti, id est, esse sermonem quem loquitur Christus, qui est Deus Verbum, et panis coelestis. Vide totum locum t. 35. In Matthaeum, et nihil dubitabis, quin mystica sit, non litteralis Origenis expositio.
Tertius locus est in homil. 7. In Le viticum, ubi postquam dixerat Origenes, carnem Christi esse verbum Dei, subjungit: « Si enim secundum litteram sequaris hoc, quod dictum est: Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, occidit hrec littera. Ubi videtur non admittere ullum alium sensum, nisi mysticum.
Respondeo primum: Si quid probat hoc testimonium, solum probat non agi de Eucharistia in vi. cap. Joan. non autem probat in Eucharistia non esse verum Christi corpus. Nam etiam adversarii docent Joan. vi. non agi de Eucharistia; et tamen non concederent, carnem Christi non manducari, nisi audiendo concionem: hoc enim esset plane tollere sacramentum Eucharistia1.
Dico secundo, illa verba: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, tribus modis exponi posse. Uno modo prorsus mystice, et figurate, et hoc modo cXponithoe loco Ori genes, dum per carnem Domini intelligit sermones divinos. Altero modo prorsus ad litteram, id est, sine ulla adjunctione mysterii; et hoc* modo acceperunt Capharnaiue, qui putarunt edendam Christi carnem, quomodo comeduntur c cetera) carnes, id est, eam lacerando et consumendo: et de hoc sensu recte dicit hoc loco Origenes: Littera occidit; et Augustinus lib. in. Doctrinx Christianx, cap. xvi. dicit, verba Domini ita ad litteram accepta, scelus quoddam sonare. Tertio modo non omnino ad litteram, nec omnino figurate, sed ad litteram quoad substantiam rei, et manducationis, figurate autem, quoad modum manducationis, ut videlicet sensus sit, manducandam vere Christi carnem, sed sine ulla sui laesione, ut supra diximus in explicatione scntentirc S. Augustini de his verbis: atque hunc sensum hoc loco Origenesnon attingit, sed non rejicit; et homil. 7. in Numeros, eumdem aperte recipit cum de Eucharistia ad litteram exponit illa verba: Caro mea vere est cibus.
Quartus locus est homil. 9. in Leviticum prope finem: « Non haereas in sanguineVerbi, ct audi ipsum tibi dicentem quia hic sanguis meus est, qui pro vobis effundetur in remissionem peccatorum. » Ille Petrus Martyr doceri contendit, ut non existimemus in Sacramento esse verum sanguinem carnis Dominica); sed erigamus mentem ad significationem Verbi. Si enim revera sanguis Domini esset in Eucharistia, oporteret illi inhaerere, ut pretio nostro, illudque submisse adorare.
Despondeo: Toto coelo hoc loco aberrat Petrus Martyr cum aliis Calvinistis, dum existimat sanguinem Verbi esse praedicationem, seu significationem verborum Domini. Vocat enim Origenes sanguinem Verbi, sanguinem verum, et corporalem Dei Verbi, id est, Christi; ac monet ut non inhaereamus in eo sanguine, tamquam in sanguine carnis, ac si nihil esset, nisi sanguis quidam humanus; sed consideremus eum esse sanguinem ipsius Dei, quo redempti sumus. Vel (quod videtur probabilius) monet, ut non hameamus in sanguine carnis, id est, in sanguine vitulorum, ct hircorum-, de quo loquitur Moses in eo loco Levitici; sed eo dimisso ascendamus
ad sanguinem Dei Verbi, qui per sanguinem illum vitulorum, et hircorum significabatur. Intelligere autem Origenem per sanguinem Verbi ipsum verum, et corporalem Christi sanguinem, patet, quia ile hoc sanguine Verbi dicit Origenes, eo nos esse redemptos. At non sumus redempti significatione verborum, sed veri sanguinis effusione. Item dicit de hoc sanguine scriptum esse: Ille est sanguis meus, qui pro vobis effundetur. At haec verba non possunt intelligi de concione, sed de vero sanguine, ut pater. Denique addit ibidem Origenes haec verba: « Novit qui mysteriis imbutus est, ct carnem, et sanguinem Verbi Dei: non ergo immoremur in his, qua) et scientibus nota sunt, et ignorantibus patere non possunt. » Ubi Origenes dicit fideles satis nosse, quid sit caro, et sanguis Verbi Dei; infideles autem nec scire, nec discere posse, nisi prius ad fidem venient. At quid sit concio, quid passio Christi praedicata, etiam infideles norunt: omnibus enim in commune pra) dicatur Evangelium; non igitur loquitur de concione, sed de mysterio altissime Eucharistia), quod infideles non norunt, nec discere posfeunt. Vides quomodo testimonium Origenis contra nos allatum maxime nobis faveat?
Quintum testimonium sumunt ex commentario in cap. xv. Mattiaci, ubi Origines tractans illa verba Domini: Quod intrat per os, non coinquinat hominem; qiuedam dicit de boc Sacramento, qua; Petrus Martyr ct alii Calvinista) pro sua sententia adducunt. Primo dicit, corporalem esum Eucharistia) rem esse indifferentem, id est, nec bonum, nec malum: « Quod, inquit, ad esum per se attinet, neque cx hoc, quod non edimus de pane, verbo Dei ct per obsecrationem sanctificato, fraudamur aliquo bono; neque cx. edendo abundamus aliquo bono; siquidem causa defectus est malitia, peccataque; et abundantia) causa est justitia, et recta facta. » Haec ille. At si esset in Eucharistia reipsa Domini corpus, recte prodesset vi sua,,ct non solum ex bonitate sumentis. Secondo dicit, in Eucharistia esso materiam panis, quia in secessum emittitur: « Et ille cibus, inquit, qui sanctificatur per verbum Dei, et orationem, juxta id, quod habet materiale, in ventrem abit, ct in secessum emittitur. » Et infra: « Nec materia panis, sed super illum dictus sermo est, qui prodest non indigne Domino comedenti illum. » Tertio, vocat Eucharistiam corpus typicum, et symbolicum, et distinguit illud a vero Christi corpore: « Et haec quidem, inquit, de typico, symbolicoque corpore. Multa porro et de ipso Verbo dici possent, quod factum est caro, verusque cibus etc. » Quarto dicit corpus Christi, non posse manducari a peccatoribus: « Si fieri posset, inquit, ut quis malus adhuc perseveret, edat Verbum factum carnem, cum sit Verbum, et panis vivus, nequaquam scriptum esset: Quisquis ederit panem hunc, vivet in aeternum. » Ob hsec loca ita triumphat Petrus Martyr, ut dicat lib. i. contra Gardinerum, objecto 169. « Locum hunc nunquam nobis excutiet: verba ita sunt perspicua, ut nullis ambagibus, aut commentis possint mitigari. »
Ad haec loca quidam respondent, commentaria ista non esse integrae fidei, neque omnino constare, an sint Origenis: modus enim loquendi (quidquid sit de re) non parum dissonat ab his locis, quae nos. supra citavimus ex veris libris Origenis.
Alii respondent, Origenem hoc loco non loqui de Eucharistia, sed de pane quodam sanctificato, qui dabatur catechumenis loco Eucharistiae, de quo scribit etiam Augustinus lib. 11. de Peccatorum meritis et remissione, cap. 26. Qui panis recte dici poterat corpus Domini symbolioum, quia repraesentabat Eucharistiam, cum ejus loco daretur. Unum obstat huic explicationi, quod Origenes de isto pane indigne manducato intelligat Apostolum 1. Corinth. xi. ubi ait: Propter hoc multi inter vos imbecilles, et dormiunt multi. Nisi forte Origenes extendere voluerit verba illa Pauli, quae proprie ad Eucharistiam pertinent, ad panem illum catechumenorum; nam suo modo, id est, servata proportione, peccat etiam, qui contemnit panem illum sanctificatum, licet, multo minus, quam qui despicit Eucharistiam.
Sed his omissis, respondeo illa omnia, quae Origenes dicit, posse recte intelligi de sacramento Eucharistiae. Ad primum igitur respondeo, loqui Origenem praecise de esu corporali Eucharistiae, abstrahendo a bonitate, vel malitia sumentis; et hoc modo verum est, esum illum non prodesse, si adsit; nec obesse, si absit. Nihil enim prodest comedere corporaliter Eucharistiam, nisi adsit etiam spiritualis manducatio; quia
hic cibus mentis est, non ventris: neque obest non manducare, si non ex contemptu, sed aliqua justa de causa omittatur sacramentalis manducatio. Neque ex hoc colligi debet. Eucharistiam esse rem indifferentem, et non habere vim sanctificandi, nisi ex fide sumentis. Nam non dicit Origenes, eam non habere vim ex se, sed dicit non exercere eam vim in eos, qui indigne sumunt; quod est verissimum.
At, inquies, « comparat Eucharistiam Origenes cum cibis communibus, qui sunt vere indifferentes. » Respondeo: Non comparat, quoad omnia, sed solum quoad effectum: alioqui idem ipse dixerat, panem illum sanctum vim habere sanctificandi ex verbo Dei, quo consecratus est.
Ad secundum respondeo, materiale, quod in secessum abit, appellari ab Origene accidentia visibilia. Neque obstat, quod ait Petrus Martyr, illa accidentia ad formam potius pertinere, quam ad materiam, cum sint qualitates quasdam, id est. accidentales formae. Nam hoc loco non vocatur aliquid materiale, respectu formae naturalis, sed respectu sanctificationis, et significationis. Et praeterea ex accidentibus Eucharistiae principale est magnitudo, in qua fundantur omnia alia: magnitudo autem ad materiam potius, quam ad formaro pertinet.
Ad tertium respondeo, symbola panis, et vini recte dici corpus typicum, et symbolicum, modo sane, et catholice intelligatur: omnes enim Catholici Eucharistiam sacramentum esse dicunt, signum seu symbolum rei sacrae, id est, corporis Christi. Sed quaestio est inter nos, et Sacramentarios, utrum haec symbola sint rei absentis, an praesentis: nos enim dicimus sub illis symbolis vere contineri corpus Dominicum, illi negant. Et praeterea ipsum verum corpus, ut est in Eucharistia, est typus ac symbolum sui ipsius, ut fuit in cruce, et ut est nunc in coelo. Nam non solum per Eucharistiam commemoramus passionem Domini, sed etiam accipimus pignus aeternae gloriae. Ab hoc igitur corpore symbolico, et simul vero, distinguit Origenes Verbum incarnatum, ut extra Sacramentum fide accipitur.
Ad quartum respondeo, Origenem loqui de manducatione corporis Christi extra Sacramentum, cum dicit non posse ab impiis manducari. Et hoc etiam verissimum est;
nam extra Sacramentum manducatur solum spiritualiter. Loqui autem Origenem dc manducatione extra Sacramentum, patet, tum quia distinguit hanc manducationem a manducatione panis sanctificati per verbum Dei, qui est Eucharistiae Sacramentum; tum etiam, quia allegat illa verba Joan. vi. Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum; quae verba non intelliguntur de Eucharistia, sed de ipsa Christi incarnatione. Distinguuntur enim eo loco a Domino duo panes. Unus, qui jam tunc praesens erat, fide comedendus erat, id est, verbum Incarnatum; et de hoc dicit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi: qui manducat hunc panem, vivet in aeternum. Alter futurus, in Sacramento videlicet, et dc hoc subjungit: Et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita (i). Denique mirum est, cur tantam vim faciant in hoc loco adversarii cum nihil esse putent in vi. cap. Joan. quod ad manducationem sacramentalem pertineat.
Ultimum testimonium Origenis sumunt ex lib. 8. contra Celsum, paulo ante medium: ubi sic ait: « Nos qui rerum omnium conditori placere studemus, cum precibus, et gratiarum actione pro benehciis acceptis, oblatos panes edimus. » Ubi Eucharistiam panem vocat.
Respondeo: Hic locus maxime nobis favet. Nam non ait Origenes, nos panes simpliciter edere, sed panes mutatos in corpus Christi; sic enim ait: « Oblatos panes 'edimus, corpus sanctum quoddam per preces effectos, et sanctificans eos, qui cum sancto proposito ipso utuntur. » Quibus verbis non solum dicit Origenes, panes mutari in corpus, sed etiam offerri Deo, et sanctificare homines: quorum utrumque negant adversarii.
At instat Petrus Martyr libro contra Gar - dinerum objecto 168. Origenem non dixisse, mutari panes in corpus sanctum Christi, sed in corpus quoddam sanctum; illud enim, quoddam, est diminutivum, ut cum dicimus: Hic est quidam Isidorus, lacrymae sunt quidam sanguis. •
Respondeo: Si Origenes dixisset, panes mutari in quoddam corpus Christi, haberet locum adversarii objectio; significari enim posset panes mutari in corpus non verum, sed repraesentativum. At n©n ita dixit, sed mutari in sanctum quoddam corpus; ubi
illud, quoddam, non est diminutivum, sed declarativum in confuso veri corporis Domini. Noluit enim Origenes ethnico palam dicere, panes mutari in corpus ^Christi, ne daret illi occasionem magis irridendi mysteria, quae non intelligebat; sed dixit obscurius, mutari in sanctum quoddam corpus; quod corpus norant fideles cujusnam esset.
Chapter 24 of 133