Caput XXVII. Testimonium Theodoreti et Gelasii
Theodoretus sequalis Cyrilli fuit, et ei etiam supervixit, ut patet ex epist. Theodoreti ad Joannem Antiochenum de obitu Cyrilli, qua; legitur in V. Synodo.
Duo loca proferuntur ex Theodoreto, tum a Catholicis, tum ab haereticis. Prior est in primo Dialogo: « Servator, inquit, noster nomina commutavit, et corpori quidem id, quod erat symboli, ac signi nomen imposuit: symbolo autem quod erat corporis. » Ikec ille. Quae verba pro se accipiunt adversarii. Sed paulo post ita subjungit, reddens mutationis nominum: « Volebat enim, inquit, eos, qui sunt mysteriorum participes, non attendere naturam eorum, qua; videntur sed propter nominum permutationem mutatationi, quae fit ex gratia, credere». Haec ille; ubi dicit, panem vocatum esse corpus, ut ex nominis mutatione, intelligeremus, et crederemus rei mutationem. Non ergo vult Theodoretus (ut adversarii dicunt) Eucharistiam vocari corpus, solum, quia repraesentat externa specie corpus Domini; sed quia revera interius mutatus est panis in corpus.
Posterior locus est in secundo Dialogo: « Neque enim, inquit, signa mystica post sanctificationem recedunt a sua natura, manent enim in priora substantia, et figura, et forma, et videri, et tangi possunt, sicut prius: intelliguntur autem ea esse, quae facta sunt, et creduntur, et adorantur, ut quae illa sint, qua; creduntur. » Haec ille. Hujus loci priorem partem arripiunt hseretici, posteriorem Catholici.
Sed observandum est locum istum in specie quidem juvare nonnihil causam Lutheri, qui putavit cum pane vero conjunctum esse corpus Christi verum: at causam Calvini et Petri Martyris, et aliorum Sacramcntariorum penitus destruere. Nam apertissime asserit hoc loco Theodoretus praesentiam corporis
Domini in Eucharistia, cum dicit, intelligi, credi, et adorari corpus Domini in Eucharistia, et ideo intelligi, credi, et adorari, quia panis Eucharistia;, id est, panis consecratus, est vere id quod intelligitur, creditur, et adoratur. Adde, quod ibidem nolebat Theodoretus aperte loqui, metuens ne adesset inter auditores aliquis non initiatus: « Non oportet, inquit, aperte dicere; est enim verisimile adesse aliquos non initiatos ». At de Eucharistia, ut jam intelligunt Calvinista;, potuisset quibusvis infidelibus apertissime loqui, cum nihil in ea mirabile, nihil arduum sit. Denique probare vult Theodoretus in illis omnibus dialogis, in Christo vere esse duas naturas, idque exemplo Eucharistia;, ubi vere credimus cum symbolis panis esse corpus Christi. At si negasset veram praesentiam corporis Domini in Eucharistia, contra seipsum pro adversariis pugnasset.
Sed nec Lutheri causam adjuvat, si diligenter consideretur Theodoretus. Nam cum dicit, substantiam symbolorum remanere, et non mutari, non loquitur de substantia, quae distinguitur contra accidentia, et quam in prima categoria posuit Aristoteles, sed de essentia, et n altura accidentium, quae ipse perpetuo symbola appellat, quomodo alii auctores Graeci et Latini passim accipiunt vocabulum substantiae: sed maxime Graecae voces cpuffi; et ouata, quibus Theodoretus usus est, omnem essentiam et naturam amplectuntur. Nec solum Gra;ci, sed Latini etiam interdum per substantiam intelligunt naturam accidentium. Petrus Cluniacensis in libro de sacrificio, et transubstantiatione: « Annon cernis, inquit, praeter glacialem duritiam, praeter lapideam firmitatem ( quantum ad speciem, vel perspicuitatem jam dicti elementi pertinet ) nihil utique substantiae detractum? » Ubi per substantiam intelligit naturam externae figurae et perspicuitatis, quae manent, quando mutatur glacies in crystallum.
Hoc igitur Theodoretus docet, naturam symbolorum, id est, accidentium sensibilium, quae sunt in Eucharistia, fuisse etiam ante consecrationem. Eum ita loqui patet. Primo, quia in Dialogo secundo haereticus ex communi fide urgebat mutationem panis in corpus Christi, ut inde probaret suum errorem de mutatione unius naturae in alteram in mysterio Incarnationis. Catholicus autem non negat mutationem aliquam panis in corpus
Christi fieri, quod certe facere debuisset, si esset vera sententia Luth eranorum. Imo ipse potius debuisset ex Eucharistia argumentari contra Eutycliianum. Si enim -verum esset, quod Lutherani dicunt, manere in Eucharistia panem et corpus sine ulla reali mutatione panis, exemplum Eucharistia; nihil omnino, ne quoad speciem quidem Eutychianos juvisset. Catholicus ergo in Dialogo Theodoreti, quia non poterat negare mutationem essentiae panis, confugit ad symbola externa, ac dixit, naturam symbolorum non mutari, et eo modo esse in Eucharistia duas naturas impermixtas. Secundo, quia ita se ipse explicat. Nam ubi dixisset naturam symbolorum manere, probat, quia videmus, et tangimus eumdem colorem, eamdem figuram et formam, quam antea videbamus et tangebamus. Tertio, quia alioqui pugnaret secum. Nam ipse dicit mutari, et non mutari symbola; et videri quidem ac tangi symbola, tamen intelligi, et credi corpus Domini; quee non cohaerent, nisi dicamus mutari, quoad internam substantiam panis, non mutari quoad exteriorem naturam, et proprietates accidentium. Quarto, quia non est ullo modo credibile, Theodoretum tam aperte repugnare voluisse Chrysostomo, Ambrosio, Cyrillo et aliis, qui negant panem manere in Eucharistia: hos enim auctores in illis Dialogis frequentissime citat, et praecipue Chrysostomo Theodoretus addictissimus fuit.
Eadem prorsus ratio est de sententia Gelasii in libro de duabus naturis. Nam quicumque fuerit is Gelasius (neque enim satis constat, quis ille fuerit) idem prorsus docet, quod Theodoretus, et ad eamdem rem confirmandam: dicit enim manere naturam panis in Eucharistia, et tamen ibidem dicit mutari Spiritu sancto perficiente in divinam substantiam; et esse Eucharistiam rem divinam, ita ut ejus perceptione efficiamur clivina) consortes natura).
Ubi obiter est notandum, Gelasium istum non fuisse Romanum Pontificem, ut adversarii impudenter jactant. Nam Kemnitius 2. par. Examinis Tridenti ni Concilii sess. xm. cap. 4. mirabiliter triumphat ex hoc testimonio, tanquam Romani Pontificis. At non esse Romani Pontificis, argumento certissimo esse potest, quod cum dicat se velle referre testimonia omnium Patrum, nullam mentionem facit Hieronymi, Augustini, Leonis, et similium, qui Gelasio Papa) notissimi erant. Praeterea quod multa testimonia affe¬
rat iste Gelasius ex Eusebio Caesariensi; quod nunquam Gelasius Papa fecisset, cum Eusebii libros reprobaverit in suo decreto de libris authenticis et apochryphis. Adde, quod videtur iste Gelasius scripsisse ante Concilium Chalcedonense, et is ipse esse, quem Theodoretus citat in m Dialogo, et cujus meminit Hieronymus in lib. de scriptor. Eccles. nimirum Gelasius Episcopus Caesariensis, qui non potuit nisi valde senex esse, cum librum istum scripsit contra Eutvchianos. Sed quicumque tandem fuerit, non discrepat ab aliis Catholicis scriptoribus, ut jam ostendimus.
Chapter 43 of 133