Skip to the text

Caput XXIII. Testimonium sancti Hieronymi

S. Hieronymus aequalis Chrysostomi fuit, licet ei aliquamdiu supervixerit: obiit enim anno Domini 422. cum obiissctChrysostomus anno 409. Ex hoc igitur auctore quaedam testimonia' produci possunt. Primum est in comment. Matth. xxvi. ubi sic legimus: «Postquam typicum Pascha fuerat impletum, et agni carnes cum Apostolis comederat, assumit panem, qui confortat cor hominis, et ad verum Paschae transgreditur Sacramentum: ut quomodo in praefiguratione ejus Melchisedech, summi Dei sacerdos panem et vinum offerens fecerat: ipse quoque veritatem sui corporis, et sanguinis 1’epracsentaret.

Hinc locum etiam haeretici pro se adducunt, ut Petrus Martyr lib. contra Gardinerum objecto 210. propter illam ultimam voculam, repraesentaret; sed locus plane noster est totus. Nam repraesentare aipud Hieronymum, exhibere reipsa significat, ut supra diximus in testimoniis Tertulliani: quia significatione utitur etiam Ambi’osius lib. i. de Officiis cap. 36. cum ait: « Intellige prius, quae habentur in ferculis dapes, et tunc mitte manum, ut quae legis, vel accipis a Deo, tu operibus exequaris, et collutam in te gratiam officiis repraesentes: » ubi pro eodem accipit, exequi, et repraesentare.

Sic accepisse Hieronymum, patet primo ex eo, quod opponit typicum pascha Judaeorum vero Sacramento Paschatis Christiano— rum. Nam si Eucharistia solum repraesentaret corpus Christi in symbolo, et non reipsa;

nulla esset causa cur diceretur verum sacramentum, et cur opponeretur typico: nam etiam pascha Judaeorum reprsesentabat in symbolo corpus Christi. Secundo patet ex eo, quod dicit Melchisedechum offerendo panem, et vinum prseflgurasse; Christum autem instituendo Eucharistiam reprajsentasse corporis veritatem: ubi antithesis requirit, ut Chistus exhibuerit corporis veritatem, cujus figura inMelchisedechi oblatione praecesserat. Quod ipse idem clarius exponit in comment. Psal. cix. « Quomodo, inquit, Melchisedech rex Salem obtulit panem, et vinum: sic et tu offeres corpus, et sanguinem tuum: verum panem et verum vinum. Iste Melchisedech ista mysteria, quae habemus, tradidit nobis, ipse est: qui dixit: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem etc. » Hic videmus aperte opponi pani, et vino Melchisedechi, corpus et sanguinem Christi, quae dicuntur verus panis, et verum vinum, non ratione naturae, sed ratione effectus; quomodo idem Dominus ait: Ego sum vitis vera. Nam alioqui etiam panis Melchisedechi fuit verissimus panis, si naturam species.

Secundum testimonium est in epist. ad Hedibiam, quaest. 2. « Nos, inquit, audiamus, panem, quem fregit Dominus, deditque scipulis, esse corpus Domini Salvatoris. » Et infra: « Nec Moses dedit nobis panem verum, sed Dominus Jesus ipse conviva, et con vivium, ipse comedens, et qui comeditur. »

Ilunc etiam locum pro se Petrus Martyr adducit, quia nomen panis in hoc testimonio legit; sed locum esse pro nobis, dubium esse non potest, tum quia declarat Hieronymus panem illum non esse panem materialem, sed ipsum Domini corpus; tum quia non vere diceret, Mosem non dedisse panem verum, id est, Christi corpus, si Eucharistia non esset corpus Christi, nisi significative.

Tertium testimomium est in comment. i. ad Ephes. a Dupliciter, inquit, caro Christi, et sanguis intelligitur, vel spiritualis illa, atque divina, de qua ipse dixit: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus: vel caro, et sanguis, quae crucifixa est, et qui militis effusus est lancea. Juxta hanc divisionem et in sanctis ejus diversitas sanguinis, et carnis accipitur: ut alia sit caro, quae visura est salutare Dei, alia caro, et sanguis, qua; regnum Dei non queant possidere. » Haec ille. Ubi distinguit carnem, quae est in Eucharistia, ab illa, qua; fuit crucifixa, so¬

lum quoad accidentia, nimirum quod in cruce fuit caro passibilis; in Eucharistia sit impassibilis, et spirituali ac divino quodam modo se habens: quemadmodum distinguitur caro nostra mortalis, ab ipsa nostra carne immortali, qualis erit post resurrectionem. Nec potest responderi, carnem spiritualem, quae est in Eucharistia, solum esse in signo, et non reipsa: Nam si ita acciperet, destrueret id, quo astruere volebat, veram carnem resurrecturam, contra Origenistas. Deinde caro Christi, ut in Eucharistia significatur, non potest distingui ab ea, qua; fuit in cruce, nec vocari divina; Eucharistia enim est Sacramentum, sive symbolum passionis Christi; non ergo Hieronymus distingueret unam ab alia, si de symbolo tantum loqueretur. Neque etiam respondere possunt adversarii, Hieronymum non loqui de Eucharistia, sed de spirituali manducatione carnis Domini, de qua intelligunt ipsi verba Domini ab Hieronymo citata. Hoc, inquam, respondere non possunt: nam verba Domini secundum adversarios intelliguntur de carne Domini, ut fuit in cruce, qua; per fidem manducatur spiritualiter, cui manducationi adjunxit postea Dominus, ut ipsi dicunt, symbola externa. At Hieronymus distinguit carnem Domini, qua; vere est cibus, et quam manducamus, a carne crucifixa; ergo non loquitur de manducatione per fidem, sed de vera, et reali, ut diximus.

Quartum testimonium est in commentar, cap. i. epist. ad Titum, ubi cum dixisset, oportere ab officio conjugali eos abstinere, qui corpus Domini suscipere volunt, ct attulisset exemplum Achimelech, qui noluit Davidi panes propositionis dare manducandos, nisi prius audivisset, eum ab uxore se aliquamdiu continuisse, subjungit: « Tantum interest inter panes propositionis, et corpus Christi, quantum inter imaginem, et veritatem; inter exemplaria verorum, et ea ipsa, qua; per exemplaria praefigurabantur. » Hic sane locus apertissimus est. Nam si Eucharistia est ipsa veritas, qua; per panes propositionis figurabatur, certe non est in Eucharistia panis materialis significans corpus Christi, sed ipsum verum corpus: id enim omnium consensu est veritas per illos panes adumbrata. Quod autem Petrus Martyr dicit, Eucharistiam vocari ipsam veritatem, quia est symbolum clarius quam fuerint panes propositionis; supra refutatum est, cum ageremus de figuris.

Chapter 39 of 133