Caput XI. Testimonium S. Athanasii
Sanctus Athanasius, qui ipso tempore Niejeni concilii floruit (quippe qui eidem concilio interfuit) citatur a Theodoreto in n. Dialogo in haec verba: « Corpus est, cui dicit: Sede a dextris meis; cujus etiam fuit inimicus diabolus cum malis potestatibus, et Judeei, et Grseci, per quod corpus Pontifex, et Apostolus fuit, et dictus est per id, quod nobis tradidit, mysterium dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis frangitur, et sanguis novi Testamenti, non veteris, qui pro vobis effunditur. Divinitas autem, neque corpus habet, neque sanguinem». Heec citantur ex oratione de fide, quee etsi fortasse nunc non exstet, tamen sufficit Theodoreti testimonium, ut non dubitemus hsec verba esse S. Athanasii. Porro in hoc loco probare vult Athanasius, Christum verum corpus habuisse, et non solam in eo fuisse veram divinitatem, sed veram etiam carnem. Id autem probat, quia Christo dicitur a Patre: Sede a dextris meis; sedere autem in certo loco, non divinitati, sed corpori convenit. Item probat ex eo, quod Christus ut Pontifex et sacerdos corpus suum obtulit et tradidit nobis, cum ait: Hoc est corpus meum. Ubi si non verum, et proprie dictum corpus intelligeret Athanasius', haereticis faveret, quos oppugnabat: illi enim fatebantur Christum habuisse corpus quoddam apparens, atque adeo figuram corporis, sed negabant verum corpus humanum habuisse.
Sed objiciunt adversarii alium locum ex Athanasio. Nam in tractatu super illa verba: Quicumque dixerit verbum in Filium hominis, remittetur ei, ctc. sic ait: « Quot hominibus corpus ejus suffecisset ad cibum, ut universi mundi alimonia fieret? Sed propter-
ca ascensionis suce in coelum mentionem fe cit, ut eos a corporali intellectu abstraheret, ac deinde carnem suam (de qua locutus erat) cibum e supernis coelestem et spiritualem alimoniam, et ab ipso donandam intelligerent. Quae enim locutus sum vobis, inquit, spiritus, et vita sunt; quod perinde est, ac si diceret: Corpus meum, quod ostenditur, et datur pro mundo, in cibum dabitur, ut spiritualiter unicuique tribuatur, et fiat singulis tutamen, prseservatioque ad resurrectionem vitee eeternaj. » Hsec ille. De hoc loco ita triumphat Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum, object. 180. ut dicat: « Hoc argumento vix puto ullum aliud firmius esse, aut magis invictum ex his, quse sumuntur ex Patribus. » Respondeo: in tribus modis consistit vis argumenti adversariorum. Primum in eo, quod Athanasius dicat manducationem corporis Domini non debere accipi carnaliter, quia non sufficeret caro Christi tam multis qui eam manducaturi sunt, si carnaliter sumi deberet. Atqui hoc pugnat contra sententiam nostram, sed contra Capharnaitas, qui putabant debere dividi carnem Christi in particulas, et sic distribui manducantibus: hoc enim modo vere non sufficeret tam multis sine novo aliquo mirdculo. Nos autem dicimus ita sumi carnem Christi, ut indivisibiliter ab omnibus puniatur tota.
Deinde in eo quod Athanasius dicit, carnem Christi esse alimoniam spiritualem, et spiritualiter distribui. Sed neque hoc pugnat cum sententia nostra. Vocatur enim caro Christi rectissime alimonia spiritualis, quia datur in cibum spiritus, non corporis, et distribuitur spiritualiter, non corporaliter, quia non dividitur in partes, sed datur tota simul, ut diximus, indivisibiliter. Unde etiam S. Bernardus in serm. de S. Martino dicit: carnem Christi spiritualiter dari, et manducari, et tamen ibidem dicit in Sacramento adesse veram carnis substantiam.
Ultimo in eo, quod Athanasius dicit, Christum cum loqueretur de manducatione carxv\s suae meminisse ascensionis in coelum, ut auditores abstraheret a corporali intellectu. Sed neque hoc officit causa? nostra?. Dominus enim meminit ascensionis, ut ostenderet, carnem suam non manducandam more aliarum carnium, qui erat corporalis intellectus Capharnaitarum, sed spirituali quodam modo: si enim Dominus dedisset carnem suam in particulas discerptam, ut Capharnaita? suspicabantur esse dandam, certe in coelum ascendere non potuisset cum illa carne. Cum ergo discimus, Christum ascendisse in metum cum immortali et gloriosa carne, simul discimus carnem illam non manducari carnaliter, ita ut laceretur, et consumatur.
Nihil igitur ex loco illo Athanasii colligitur contra Catholicorum sententiam, sed contra potius aliquid pro ea colligitur. Nam quod ait ibidem Athanasius, illud ipsum corpus, quod ostensum est mundo, et datum ad mortem pro mundi vita, dari nunc nobis in cibum, satis aperte indicat verum corpus nobis dari non corpus symbolicum; non enim corpus symbolicum datum fuit ad mortem pro mundi vita. Istud autem verum corpus dari nobis non solum per apprehensionem fidei, sed etiam per apprehensionem oris corporalis, indicant illa verba Athanasii: « Ut sit nobis tutamen, et prseservatio ad resurrectionem. a Nam (ut supra diximus) veteres Patres probare solebant corporum resurrectionem, ex conjunctione corporis nostri mortalis cum corpore Christi immortali in sacramento Eucharistia?.
Beatus Hilarius aequalis Athanasii fuit: hos enim duos eximios doctores simul Dominus excitavit, ut fidem contra Arianos defenderent, ille in Oriente, hic in Occidente. Is igitur sicaitin viii. lib. de Trinitat.: <' Si enim vere Yerbum caro factum est, et nos vere V cibum carnem cibo dominico sumimus, quomodo non naturaliter manere in nobis existimandus est? » Et infra: «De veritate carnis, et sanguinis non est relictus ambigendi locus; nunc enim, et ipsius Domini professione, et fide nostra vere caro est, et vere sanguis est, etc. »
Ad hsec duobus modis adversarii respondent: neque habent ipsi praeterea locum ullum, quem ex Hilario proferant. Calvinus in ultima admonitione ad Westphalum, contendit Hilarium hyperbolice loqui. Sed refellitur facillime ex ipso Hilario, qui quasi praevidisset, quod Calvinus dicturus erat, in eodem ipso loco affirmat se loqui proprie, et simpliciter; sic enim ait: « Non est humano, aut saeculi sensu in Dei rebus loquendum, neque per violentam, aut impudentem prae¬
dicationem coelestium dictorum sanitati, alienae, atque impiae intclligcntiae extorquenda perversitas est. Quae scripta sunt legamus, et qua? legimus intelligamus, et tunc perfectae fidei officio fungemur. De naturali enim in nobis Christi veritate, quae dicimus, nisi ab eo discimus, stulte atque impie dicimus; ipse enim ait: Caro mea vere est esca, etc. » Yides ut Hilarius dicat, se nihil asserere humano aut sseculi sensu, sed solum id, quod Scriptura ipsa recte intellecta docet. Praeterea cum Hilarius disputet adversus Ariano^, et ex naturali unione Christi nobiscum per sacramentum Eucharistiae, concludat naturalem unionem inter Deum Patrem, et Deum Filium, si hyperbolice loquiturde naturali unione Christi nobiscum, oportebit etiam ut loquatur hyperbolice de unione Patris, et Filii, ex quo sequetur cum aut Arianum fuisse, aut certe imperite causam fidei defendisse: neque enim Ariani negassent naturalem unionem inter Patrem, et Filium hyperbolice.
Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum, par. 4. Theodorus Beza in Dialogo Cyclope contra Heshusium, et Petrus Boquinus in lib. de Ccena Domini contra eumdem, respondent, Hilarium, cum is ait nos vere sumere in Eucharistia carnem Domini, intelligere de sumptione spirituali, qua? fit per fidem; cum autem ait, naturaliter Christum nobiscum uniri, intelligere de unione, qua? facta est in Incarnatione. Christus enim nobiscum naturaliter unitus est, quia naturam nostra? carnis assumpsit.
Addit Petrus Martyr, naturalem unionem apud Hilarium non esse realem commixtionem naturarum, sed esse unionem aliquam majorem, quam sit unio voluntatum, opponit enim ille unionem naturalem unioni per consensum solius voluntatis, quam Ariani in Patre et Filio ponebant. Hanc autem unionem naturalem, id est, majorem, quam solius voluntatis cum Christo habemus, ex sententia Petri Martyris, tum quia, ut diximus, Christus naturam nostram assumpsit; tum quia nos per fidem in Sacramento carnem ejus vere sumimus. Probat vero idem Petrus Martyr, Hilarium non loqui de reali naturarum commixtione, cum dicit, Christum nobiscum uniri naturaliter per Eucharistiam, quia Hilarius quinque uniones ponit naturales. Primo enim dicit omnes fideles esse unum naturaliter, quia per fidem sunt unum. Secundo dicit, nos esse unum naturaliter, quia sumus unum per regenerationem. Tei lio dicit, nos esse unum naturaliter, quia sumus unum per sacramentum Baptismi. Quarto dicit, nos esse unum cum Pati e, et Filio per honorem nobis a Christo communicatum. Quinto dicit, nos esse unum cum Christo naturaliter per Eucharistiam. Sicut ergo uniones illae per fidem, per regenerationem, per Baptismum, per honorem dicuntur naturales, quia includunt aliquid praeter consensum voluntatis, licet non includant naturarum commixtionem: ita etiam unio qua Christo conjungimur, dum per fidem carnem ejus apprehendimus, dici potest naturalis, licet non includat realera unionem carnis Domini cum nostra. Haec ille.
At refelli possunt haec adversariorum figmenta ex ipso Ililario multis modis. Primo ex illis verbis: « Nos vere Verbum carnem cibo Dominico suminus ». Quod enim ait (cibo Dominico) cogit ut intelligamus de manducatione corporali, non de sola spirituali, ut ipsi volunt; nam cibus Dominicus, omnium consensu, est Eucharistia. Vult igitur Hilarius nos, dum Eucharistiam percipimus, in illa, et per illam, vere carnem Domini sumere.
Secundo ex illis verbis: « De naturali in nobis Christi veritate, quse dicimus, nisi ab eo discimus, stulte, atque impie dicimus». Hsec enim verba indicant, mysterium Eucharistiae tale esse, ut paradoxum stultissimum videri possit, nisi a Deo proponeretur. At Christum sola fide manducari, et esse in nobis co tantum modo, quo sunt coi ter a, quse animo apprehenduntur; neque paradoxum, neque stultum aliquid videri potest, etiamsi id non diceretur a Deo. Vere autem stulti haberi possemus, si absque Dei verbo crederemus, veram Christi carnem ore corporali manducari: nam id semper infideles stultissimum paradoxum aestimarunt, ut notum est de Averroe, et de aliis.
Tertio ex illis verbis: « De veritate carnis et sanguinis non est relictus ajnbigendi locus; nunc enim et ipsius Domini professione, et fide nostra vere caro est, et vere sanguis est». Et mox: « An hoc veritas non est? contingat plane his verum non esse, qui Christum Jesum verum esse Deum negant ». Haic verba non possunt accipi, nisi uno ex his tribus modis. Aut enim vult Hilarius dicere, veram carnem Christum assumpsisse; aut
veram carnem fide manducari in Sacramento; aut veram carnem reipsa et ore corporis sumi, cum sumitur Eucharistia. Prima intelligentia, quam amplectuntur Beza, et Boquinus, et forte Petrus Martyr, non est ad mentem Hilarii. Nam non disserit eo loco de Incarnatione, sed de Eucharistia; neque disputat contra Manichaeos, qui negabant Christum habere veram carnem, sed contra Arianos, qui negabant divinitatem Christi, non carnem. Praeterea paulo ante dixerat de veritate Christi in nobis, « nisi ab eo discimus, ctc. », et attulerat illam Scripturam: Caro mea vere est cibus (i), ut probaret Christi carnem nobis naturaliter uniri: post illa autem verba immediate subjungit: « De veritate carnis, et sanguinis non est relictus ambigendi locus »; et quai sequuntur. Loquitur igitur de veritate carnis nobis communicatae, non veritate carnis assumptae. Denique illa probatio, qua probat Hilarius non posse ambigi de veritate carnis Domini, quia Christus, qui dixit: Caro mea vere est cibus, vere Deus est; apertissime indicat eum loqui de veritate carnis in Eucharistia, non de Incarnatione. Nam non recte probatur, Christum habere veram carnem, quia idem Christus Deus est, vel quia dixit: Caro mea vere est cibus. At rectissime probatur in Eucharistia esse veram carnem Domini, quia Christus Deus est, qui dixit, carnem suam esse cibum nostrum: cum enim Deus sit, potuit praestare quod dicebat. Secunda intelligentia coincidit cum prima. Nihil enim aliud est veram carnem fide manducare, nisi credere Christum habere veram carnem, et in ea carne vere esse mortuum pro nobis. Neque ad hoc probandum oportebat adducere argumentum ex divinitate Christi id asserentis: non enim difficile est (posito mysterio Incarnationis) veram carnem fide manducari. Remanet igitur tertia intelligentia, quse sine dubitatione est ad mentem Hilarii.
Quarto, probatur ex co, quod Hilarius sscpissime repetit, Christum naturaliter esse in nobis per sumptionem Eucharistise. Nam apud Hilarium, unum esse in alio naturaliter, est naturam unius vere in altero esse, ut patet ex multis locis, sed maxime ex illis verbis, quse habentur in eadem pagina: « Cur gradum quemdam, atque -ordinem consumamini unitatis exposuit, nisi ut cum ille in Patre per naturam divinitatis esset, nos con-
Chapter 27 of 133