Skip to the text

Caput XIV. Testimonium S. Ambrosii

Sanctus Ambrosius recte adjungitur Cyrillo, quia et eodem tempore floruit, et similes Catecheses conscripsit, nimirum libros de Sacramentis, de iis, qui initiantur mysteriis, et non minus aperte loquitur, quam Cyrillus, ut videamus eodem tempore, eamdem fuisse Orientis sententiam de Eucharistia.

Primo igitur Ambrosius in lib. de Mysteriis initiandis, cap. 9. ct^ lib. vi. de Sacramentis, cap. 3. 4 et 3. fuse docet longe excellentiorem escam nobis dari in Eucharistia, quam olim in manna Juda)i habuerint, cum illis Christi corpus in figura, nobis detur in veritate: de quo argumento supra diximus, cum ageremus de figuris hujus Sacramenti.

Secundo, idem Ambrosius in iisdem locis dicit, mutari panem et v inum in corpus et sanguinem Christi; et non esse amplius panem et vinum, sed corpus et sanguinem.

Ad quod argumentum dupliciter adversarii respondent. Primo revocant in dubium, sintno Ambrosii libri, qui inscribuntur de Sacramentis. Secundo dicunt mutationem, de qua loquitur Ambrosius, non esse realem, sed sacramentalem, ita ut panis et vinum, ex communibus et prophanis rebus adjuncta nova significatione, fiant sacramenta religionis. Vide Petrum Martyrem lib. contra Gardinerum, par. i, object. 190. et seq. et par. 4. in explicatione verborum Ambrosii.

Sed prior solutio timide ah illis proponitur, ct merito. Nam citantur hi libri sub nomine Ambrosii a Lantfranco, Guitmundo et aliis, qui ante annos 500. floruerunt. Deinde constat, librum de mysteriis initiandis esse Ambrosii: nam in pra)fatione dicit, se tractasse moralia quantam ex vitiis Patriarcharum, ct ex Salomone; quee opera nemo negavit unquam esse Ambrosii. Libros autem de Sacramentis ejusdem auctoris esse,

cujus esi liber de Myster. init, res ipsa per se clamat, tanta est styli, et sententiarum similitudo Denique, etiamsi non essent Ambrosii, essent tamen antiqui alicujus auctoris. Sed stultum est ambigere de auctore horum librorum, cum nullum adversarii argumentum afferant, cur ambigere debeamus.

Posterior solutio refellitur ex ipsis Ambrosii verbis. [Nam inlib.iv. de Sacram, cap. 4. « Tu, inquit, forte dicis meus panis est usitatus; sed panis iste, panis est ante verba Sacramentorum; ubi accesserit consecratio, de pane fit caro Christi ». Ilaec ille* At si panis tantum mutaretur sacramentaliter, non desineret esse panis post consecrationem. Ibidem probat multis miraculorum exemplis, Christi verba esse operatoria; et ejusmodi, ut naturas vere mutare possint, quse omnia sine causa adducuntur, si nulla realis mutatio fit in pane Eucharistia?. Sed afferamus testimonium ad idem probandum ex lib. indubitato de Myster.. init. cap. 0. « Forte, inquit, dicas: Aliud video, quomodo tu mihi asseris, quod Christi corpus accipiam? Et hoc nobis adhuc superest, ut probemus. Quantis igitur utimur exemplis, ut probemus, non hoc esse, quod natura formavit, sed quod benedictio consecravit?majoremque vim esse benedictionis, quam naturae, quia benedictione etiam natura ipsa mutatur? virgam tenebat Moyses, projecit eam, et facta est serpens ». Haec ille. Qui posteaquam multa aliamiracula narravit Moysis, Eliae, et Elisaei, concludit: « Quod si tantum valuit humana benedictio, ut naturam converteret, quid dicimus de ipsa consecratione divina, ubi verba ipsa Domini Salvatoris operantur? Nam Sacramentum istud, quod accipis, Christi sermone conficitur. Quod si tantum valuit sermo Eliae ut ignem de coelo deponeret, non valebit Christi sermo, ut species mutet elementorum? De totius mundi operibus legisti: Quia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. Sermo ergo Christi, qui potuit ex nihilo facere, quod non erat; non potest ea, quae sunt, in id mutare, quod non erant? non enim minus est novas rebus dare, quam mutare naturas ». Iltec il-e: ubi tam aperte loquitur de reali mutatione, ut nimia impudentia sit id negare. Ibidem paulo infra idem probat ex mysterio Incarnationis: « Liquet, inquit, quod praeter naturae ordinem Virgo generavit: et hoc quod conficimus, corpus, ex Virgine est. Quid hic quaeris naturae ordinem

in Christi corpore, cum praeter naturam sit ipse Dominus Jesus partus ex Virgine?» Haec ille. Quam inepte ista omnia dicerentur, si nulla fieret realis mutatio? Quid enim opus erat probare, non posse naturaliter fieri, ex pane corpus Christi, quemadmodum nec ut Virgo pariat; si non reipsa, sed solum signi ficativc panis fit corpus Christi.

Tertium testimonium est in eodem lib. iv. de Sacrament. cap. 5. ubi probat, non esse dubitandum de veritate corporis Domini. Quae probatio supervacanea est; si verum est, adversarii sentiunt: nemo enim dubitare solet, utrum panis possit esse corpus Christi significative: « Deinde, inquit, ipse Dominus Jesus testificatur nobis, quod corpus suum accipiamus, et sanguinem; numquid debemus de ejus fide, et testificatione dubitare? » Et ibidem paulo infra: « Dicit tibi sacerdos, Corpus Christi, et tu dicis, Arnen: hoc est, verum. Quod confitetur lingua, teneat affectus ». Hic certe loquitur de eo, quod offertur manibus Sacerdotis, quod quidem, nisi vere sit corpus Christi, decipit nos Ambrosius, qni vult nos id, et confiteri lingua, et affectu sentire. Et lib. vi. cap. i. « Sicut verus est Dei Filius, Dominus noster Jesus Christus: non quemadmodum homines per gratiam, sed quasi Filius ex substantia Patris; ita vera caro sicut ipse dixit, quam accipimus ».

Quartum testimonium ex lib. i. in Lucam, ubi exponens illa verba cap. i. Apparuit illi Angelus: «Non dubites, inquit, assistere Angelum, quando Christus assistit, Christus immolatur». At certe non assisteret Angelus, si sola figura corporis Domini, non ipse Christus in altari adesset.

Quintum testimonium est lib. m. de Spiritu sancto, cap. 12. ubi tractans illud Psalm. xcvii: Adorate scabellum pedum ejus. « Itaque, inquit, per scabellum terra intelligitur, per terram autem caro Christi; quam hodie quoque in mysteriis adoramus, et quam Apostoli in Domino Jesu, ut supra diximus, adorarunt. » Hic locus nullam admittit solutionem: nam et liber est indubitatus, et sermo est adoratione latria?; et aperte Ambrosius dicit, carnem Christi verbo unitam adorari a nobis in mysteriis, id est, in Eucharistia.

Diluamus nunc breviter, qua? PetrusMartyr ex Ambrosio profert, libro contra Gardinerum, objecto 188. et seq. Primo igitur objicit ex commentario in it. cap. T. ad Corinth.

quod Ambrosius in mysteriis dicat significari carnem et sanguinem, qua; oblata sunt pro nobis, et mysticum calicem typum esse sanguinis Domini.

Respondeo, neque ea commentaria sunt Ambrosii, neque quidquam habent contra nos: fatemur enim, imo et docemus, Eucharistiam signum ac typum esse mortis Christi, seu carnis et sanguinis, ut visibiliter in cruce il.a suffixa, ille effusus est.

Secundo objicit ex lib. iv. de Sacram, cap. iv. illa Ambrosii verba: « Hoc igitur astruamus, quomodo potest, qui panis est, esse corpus Christi consecratione ». Ilinc ita Petrus Martyr argumentatur: « Qui panis est, corpus etiam Christi est per consecrationem. At panis non potest esse corpus proprie; ergo solum significative ». Idem confirmat ex illis verbis, quae ibidem habentur: « Si tanto vis est in sermone Domini, ut ea incipiant C8;e, quae non erant, quanto magis operatorius est, ut sint, qua; erant, et in aliud commutentur? ubi videmus sic mutari panem in corpus, ut tamen maneat panis.

Ad priorem locum respondeo, non dicere Ambrosium panem manere post consecrationem, sed potius non manere; illa enim verba: « Quomodo potest qui panis est, esse corpus Christi? » hunc sensum faciunt: Quomodo potest, qui nunc est panis, paulo post esse corpus Christi? et respondet: « Consecratione »; consecratio enim facit, ut qui panis est ante consecrationem, corpus sit post consecrationem. Istum esse sensum patet ex illis verbis lib. de Myster. init. cap. 9. « Probemus, non hoc esse quod natura formavit, sed quod benedictio consecravit»: ubi vides non esse panem post consecrationem. Imo in ipso lib. iv. de Sacram, cap. 4. nonne Ambrosius ait: « Panis iste panis est ante verba, consecrationis; ubi accesserit consecratio, de pane fit caro Christi. »

Ad alterum locum respondit olimLantfrancus in libro contra Berengarium, dupliciter. Primo, in aliis codicibus Ambrosii non haberi illa verba: «Ut sint qua; erant »; sed hoc modo legi: « Quanto magis operatorius est ut qua; erant, in aliud commutentur? » Qua; lectio verior, esse videtur, quia est conformior lib. de Myster. init. cap. 9. ubi sic legimus: « Sermo ergo Christi; Qui potuit ex nihilo facere, quod non erat, non potest ea qua; sunt, in id mutare, quod non erant? » Secundo respondet illa verba: «Ut sint qua; erant », hunc sensum facere: « Ut sint qua;

erant », nimirum quoad speciem exteriorem, et tamen vere mutentur, quoad interiorem substantiam. Posset etiam responderi, Ambrosium voluisse dicere; Si potuit Christus ex nihilo aliquid facere, cur non poterit ex aliquo aliquid facere, non annihilando id, quod antea erat, sed in melius commutando? unde non dixit: « Ut sint id, quod erant »: tunc enim panis manere deberet, sed: « Ut sint quo; erant », id est, non annihilentur, sed maneant, quamvis mutata.

Tertio objicit ex lib. iv. de Sacram, cap. 5. et de /us qui init. myst. cap. 8. et de benedict. patriarc. cap. 9 ubi Ambrosius dicit, corpus Domini accipientibus fieri peccatorum remissionem. Atque inde colligit non sumi corpus Domini ab impiis, ac per hoc non sumi corporali instrumento, quod est commune cum impiis, sed ore tantum spirituali, quo impii carent.

Sed hc.ee saepius jam dissoluta sunt: corpus enim Domini, quod ad se attinet, omnibus affert peccatorum remissionem, licet in quibusdam ob eorum indispositionem id non (iat.

Quarto objicit ex lib. de Myster. init. cap. 9. illa verba: « Ante benedictionem verborum coelestium *illa species nominatur: post consecrationem corpus Christi significatur.» Et lib. iv. de Sacram, cap. 4. dicit, nos bibero similitudinem pretiosi sanguinis, et cap. o. dicit, oblationem altaris esse figuram corporis Christi, et lib. i. de Officiis cap. 48. dicit, umbram fuisse in lege, imaginem in Evangelio, veritatem in coelestibus.

Respondeo in primis verbis citatis illud « significatur », idem valet, « appellatur », seu « dicitur ». Non enim loquitur de significatione rerum, sed vocum; nec docet quid Eucharistia significet, sed quomodo appelletur. Itaque sensus est: « Antcbenedictionem alia species nominatur », id est, panis vocatur id, quod est in altari: « Post consecrationem corpus Christi significatur», id est, non amplius panem esse significamus, seu dicimus, si quis nos interroget, quid sit in altari, sed corpus Domini esse significamus, seu dicimus. Undeibidem: « Ante consecrationem, inquit, aliud dicitur, post consecrationem sanguis nuncupatur». Ad alia verba fateor nos bibere similitudinem cruoris, sed sub qua veritas contineatur. Docet enim Ambrosius, nos non in specie sanguinis sanguinem sumere, ne ut ipse ibidem dicit, horror esset' cruoris; sed in similitudine sanguinis, id est specie vini, quod habet sang uinis similitudinem; ipsum sanguinem bibere. Ad illud et figura corporis, quamvis non esset absurdum, Sacramentum Eucharistia? vocare figuram corporis ratione specierum externarum, tamen eo loco Ambrosius loquitur de pane ante consecrationem, ut ex ejus verbis patet. Neque est absurdum, panem vocari figuram corporis Domini ante consecrationem, licet nondum sit sacramentum: nam panis naturalem habet analogiam ad corpus Christi, et praeterea ex eo, quod ponitur super altare, ut consecretur, incipit repraesentare ipsum Domini corpus, licet nondum habeat sacramentalem significationem. Ad aliud ex libro de officiis, Ambrosius distinguit imaginem a veritate, non quoad substantiam, seu praesentiam rei, sed quoad notitiam: nunc enim habemus Christum, sed signis, et imagine velatum; in coelo videbimus sine ullo signo facie ad faciem. Id patet ex verbis ejus, quibus explicat, quod dixerat: « Hic ergo, inquit, in imagine ambulamus, in imagine videmus; illic facie ad faciem, ubi plena perfectio, quia perfectio omnis in veritate est ». Unde etiam paulo ante distinguens umbram ab imagine: « Ante, inquit, agnus offerebatur, offerebatur vitulus: nunc Christus offertur, sed offertur quasi homo recipiens passionem ».

Quinto objicit illud ex lib. v. de Sacram. cap. -4. « Non iste panis est, qui vadit in corpus, sed ille panis vita? a?tcrn a?, qui anim nostra? substantiam fulcit ». <i Ex his verbis, inquit Petrus Martyr, vel ca?cus videre potest Ambrosium non tam ci-asse sensisse de corpore Christi, ut putaverit illud ingredi, et recipi in corpus nostrum ».

Respondeo: Non negat Ambrosius corpus Christi ingredi in corpus nostrum, sed negat illud converti in substantiam corporis nostri more ciborum corporalium. Id patet manifeste ex adversativa: « Sed anima? substantiam fulcit; » est enim sensus: iste panis non vadit in corpus, id est, non transit in corpus per nutritionem, sed anirqam reficit. Alioqui enim quomodo negaret Ambrosius corpus Christi in corpus nostrum ingredi, cum dicat in serm. deS. Agnete: «Jam corpus ejus corpori meo sociatum est? » et cum tam aperte docuerit in tot locis a nobis citatis, id quod suminus, dum sumimus Eucharistiam, veram esse carnem Domini? IIa?c dc Ambrosio.

Chapter 30 of 133