Skip to the text

Caput XVII. Testimonium Beati Optati Mileoitani

Optatus Milevitanus floruit eodem tempore, <[uo Ambrosius, et Basilius, ut patet ex lib. ii.contra Parmenianum, ubi scribit se vixisse tempore Siricii papa}, qui Damaso successerat. Is igitur in vi lil). contra Parmenianum, sic ait: « Quid enim est tam sacrilegum, quam altaria Dei, in quibus aliquando et vos obtulistis, frangere, radere, removere? in quibus vota populi, et membra Christi portata sunt: quo Deus omnipotens invocatus sit, quo postulatus descendit Spiritus sanctus, unde e multis pignus salutis seterncC, et tutela fidei, et spes resurrectionis accepta est ». Et infra: « Quid est altare, nisi sedes corporis et sanguinis Christi »? Et infra: « Quid vos offenderat Christus, cujus illic per certa momenta corpus, et sanguis habitabat »? Et infra: « Hoc tamen immane facinus geminatum est dum fregistis etiam calices Christi sanguinis portatores». IIa3C ille.

Quod autem per corpus Christi, quod tam soepe repetit Optatus in altari manere solitum, non intelligatur corpus significative, sed vere, id est, non solus panis, qui Christi corpus repraesentet, sed ipsum verum, et proprie dictum corpus, multis modis probari potest ex hoc ipso loco. Primo ex eo, quod cum toties id repetat, ne semel quidem dixerit, signum corporis in altari manere, vel offerri, sed perpetuo corpus Christi, aut membra Christi.

Secundo, exeo, quod dicit, invocari super altare Deum omnipotentem, et descendere super idem altare Spiritum sanctum, quod sine dubio referendum est ad consecrationem: videmus enim in omnibus liturgiis antiquis invocari Spiritum sanctum, ut descendat, et transmutet panem in corpus Christi; neque potest reddi alia ratio hujus descensus spiritus sancti, nisi ad Sacramentum conficiendum. At quorsum iste descensus, quorsum invocatio omnipotentis, si nihil mirabile, et supernaturJc fieri deberet.

Tertio ex eo, quod Eucharistiam vocat Optatus, pignus salutis, tutelam fidei, et spem resurre ctionis: alludit enim ad id, quot veteres, i ren reus, Hilarius, Cyrillus, Nyssenus, et alii dicere solent, ideo conjungi cum cor¬

pore nostro corpus Christi ut ex illo trahat vim quamdam ad beatam immortalitatem assequendam.

Quarto ex eo, quod dicit per certa momenta habitare corpus Christi in altari. Si enim loqueretur de signo corporis, non diceret: « Per certa momenta », sed semper; semper enim in altari manere solet crux, ut Chrysostomus testatur in orat, quod Christus sit Deus; imo etiam (ut ipse ibidem ait) in culminibus, in parietibus, in vasis etc. Crux autem signum est Christi crucifixi; et ipsum etiam altera figura queedam est, et signum Christi, ut fatetur Petrus Martyr libro contra Gardin. objecto 38. alio igitur modo quam per significationem, Eucharistia corpus Christi est.

Chapter 33 of 133