Caput XXIV
Porro ex Hieronymo quaedam loca adducit Petrus Martyr in lib. cont. Gardinerum, objecto 207. 208. et 209. in quibus videtur Hieronymus dicere, non manducari corpus Christi ab impiis. Sed nihil ea loca concludunt: nam loquitur de manducatione utili, et fructuosa, id est, quae revera spirituali ter nutriat, ac reficiat. Loca, quae ipsi citant, sunt in comment. in cap. xlvi. Isaiae incap. 22. Ilieremiae, et in cap. 8. Oseee, quibus locis opponi debet comment. in i. cap. Malach. ubi disertis verbis Hieronymus dicit, ab impiis pollui mensam Domini, dum immundi ipsi mundissimum sanguinem bibunt.
S. Augustinus proxime S. Hieronymum sequitur, quippe qui ejus amicissimus fuit, et annos circiter decem illi supervixit: obiit enim, teste Prospero in Chronico, Augustinus anno Domini -433. cum obiisset Hieronymus, eodem Prospero auctore, anno 422. Ilunc autem Patrem Calvinus totum suum esse mentitur lib. iv. Instit. cap. 17. §. 28. Eumdem Petrus Martyr, et cceteri Calvinistae praeter coeteros omnes citant, ac suum esse jactant, ut etiam olim Berengarius, teste Guitmundo lib. ii. solum Augustinum non respuebat. Proferam igitur ad hanc eorum jactantiam comprimendam, testimonia ex omnibus omnino tomis operum Augustini.
Ac primum ex primo tomo testimonium habemus in lib. ix. confess. cap. 13:« Tantummodo, inquit, memoriam sui ad altare tuum fieri desideravit, unde sciret dispensari victimam sanctam, qua deletum est chyrographum, quod erat contrarium nobis. Et infra: Ad cujus pretii nostri Sacramentum ligavit ancilla tua animam suam vinculo fidei. » Heec ille. Qui per victimam, qua deletum est chirographum contrarium nobis, non potest intelligere, nisi veram Christi carnem, quse pro nobis immolata fuit in cruce; neque enim panis est ejusmodi victima: et cum dicit eam victimam dispensari ex altari, apertissime indicat carnem Christi non tantum fide, sed etiam manibus, ex ore suscipi. Denique cum dicit sanctam Monicam alligasse animam suam vinculo fidei, ad Sacramentum corpo¬
ris Domini, manifeste significat, in eo Sacramento non esse nudum signum, sed ipsum etiam verum Domini corpus: neque enim alligasset mulier sapientissima animam suam pani, ut per eum secura esset.
In secundo tomo in epist. 44. ad Maximum, cum Maximus homo gentilis objecisset Augustino, quod Christiani in abditis locis Deum suum se videre credant: nihil omnino respondit. Nam neque negare poterat Christum videri in Sacramento altaris, cum ipse idem dicat lib. 3. Trinit. cap. 10. in specie panis Dominum oculis apparere mortalium: neque tamen tutum, aut sequum putavit homini gentili explicare hoc mysterium. At certe si nonnisi in signo Christus in Eucharistia adesset, potuisset, et debuisset objectionem illam refellere.
Exstat testimonium in epist. 86. ad Casulnnum, ubi reprehendit Augustinus quemdam Urbicum, qui dixerat, ita mutatum esse Testamentum vetus in novum, ut cederet pecus pani, et sanguis poculo. « Dicit, inquit, cessisse pani pecus, tanquam nesciens, et tunc in Domini mensa panes propositionis poni solere, et nunc se de agni immaculati corpore partem sumere et dicit cessisse poculo sanguinem, non cogitans etiam nunc se accipere in poculo sanguinem. » Et infra: « Quando ergo melius, et congruentius.vetera transisse, et novo in Christo facta esse sic diceret, ut cederet altare altari, gladius gladio, ignis igni, panis pani, pecus pecori, sanguis sanguini? » Hac ille. At certe si vera esset adversariorum sententia, Urbicus ille rectissime dixisset, nam vere cessisset pecus pani, et sanguis poculo. Quod enim ad signum attinet, in pecore illo non minus fuisset Christus, quam in nostro pane: et sanguis Domini non minus fuisset in sanguine illo, quam in nostro vino. Quocirca tunc habuissent Christum in pecore, quem nos habemus in pane; et sanguinem in sanguine, quem nos habemus in vino: ac per hoc cessisset pecus pani, non pecus pecori; et sanguis poculo, non sanguis sanguini. Vult igitur Augustinus ita esse omnia mutata, ut pro pane propositionis panem cmleslem habeamus; pro pecore irrationali, agnum Dei; pro sanguine brutorum animantium, sanguinem Christi.
Idem in epist. 118. cap. 3. dicit, Eucharistia) deberi singularem venerationem: et ibidem comparat eos, qui cx devotione ac-
cedunt quotidie ad hoc Sacramentum, vel ex devotione etiam aliquando non accedunt, cum Zaccliseo et Centurione, quorum alter Dominum excepit in domum suam gaudens, alter dixit: Domine, non sum dignus, qua; comparatio frigida, et inepta esset, si nihil nisi signum corporis Domini sumeremus.
Inepist. 120. ad Honoratum cap. 27. idem Augustinus exponens illud Psalm. xxi. Manducaverunt, et adoraverunt omnes divites plebis. « Et ipsi, inquit, adducti sunt ad mensam Christi, et accipiunt de corpore et sanguine ejus, sed adorant tantum non etiam saturantur, quia non imitantur: manducantes enim pauperem, dedignantur esse pauperes. » Hoc loco Augustinus aperte dicit, homines superbos accipere de mensa Domini, corpus Domini, et adorare, sed non saturari. Ex quo sequitur, ut per corpus Domini non intelligat signum corporis, id est, panem, quia panis non adoratur: nec intelligat corpus Domini, ut est in coelo, sed ut est in altari; quia dicit sumi ex mensa Domini, et sumi ab impiis. Yide etiam epist. 1G2. et 163.
In tertio tomo sunt duo alia testimonia. Unum est lib. iit. de Trinit. cap. 4. ubi cum dixisset aliter significari Christum per linguam, et voces scriptas, aliter per sacramentum corporis, et sanguinis, subjungit: « Nec linguam quippe, nec membranas, nec atramentum, nec significantes sonos lingua editos, nec signa litterarum conscripta pelliculis, corpus Christi et sanguinem dicimus, sed illud tantum, quod ex fructibus terne acceptum, et prece mystica consecratum, rite sumimus ad salutem spiritualem in memoriam pro nobis Dominica; passionis. )> Ila;c ille. At certe si Eucharistia tantum esset corpus Christi significative, cur non possent corpus Domini vocari verba ipsa, seu scripta, seu pronuntiata, qua; clarissime idem corpus significant?
Sed paulo post idem Augustinus subjungit: « Quod cum per manus hominum ad illam visibilem speciem perducitur, non sanctificatur, ut sit tam magnum Sacramentum, nisi operante invisibiliter spiritu Dei: cum hsec omnia, qua; per corporales motus in illo opere fiunt, Deus operetur etc. » Ubi dupliciter asseritur ab Augustino veritas corporis Domini. Primo, quia dicit, operante invisibiliter Spiritu sancto fieri hoc Sacramentum: nec enim illa operatio necessaria esset, si tantum significative esset Euchari¬
stia corpus Domini. Secundo, quia numerat hanc operationem inter miracula: ibi enim de miraculis agit, ac multa profert exempla, ut de pluvia ab Elia impetrata, de tonitruis in monte Sina, de aqua mutata in vinum a Christo, de virga Aaron qua; floruit, et de virga Mosis versa in draconem. Qua; porro mirabilis operatio in confectione hujus Sacramenti esse potest, si nihil omnino fit?
Ex his refelli potest solutio Petri Martyris, quam ad hunc locum adhibet in lib. contra Gardinerum, part. 4: dicit enim operari invisibiliter Spiritum sanctum in hoc Sacramento; tum quia Sacramenta a solo Deo instituuntur, tum quiaefficaciaSacramenti, qua mentes nostra; excitantur, a Spiritu sancto est. Sed sunt ha;c mera effugia. Nam Sacramenti institutio, et etiam confectio, si nihil sit nisi signum, nullam requirit invisibilem operationem Spiritus sancti: operatio autem, qua mentes nostrae excitantur ad fidem, in mentibus nostris est, non in Sacramento.
Alterum testimonium est lib. m. Trinit. cap. 10. ubi sic ait: « Illas etiam nubes, vel ignes quo modo fecerint, vel assumpserint Angeli ad significandum quod annuntiabant, etiam si Dominus, vel Spiritus sanctus illis formis ostendebatur; quis novit hominum? sicut infantes non noverunt, quod in altari ponitur, et peracta pietatis celebratione consumitur, unde vel quomodo conficiatur, unde in usum religionis assumatur. Et si nusquam discant experimento vel suo, vel aliorum, et nunquam illam speciem verum videant, nisi inter celebrationem Sacramentorum, cum offertur, et datur, dicaturque illis auctoritate gravissima, cujus corpus, et sanguis sit, nihil aliud credent, nisi omnino in illa specie Dominum oculis apparuisse mortalium, et de latere tali percusso liquorem illum omnino fluxisse. )> Ha;c ille. Ubi disputat de formis, in quibus Angeli, vel Deus apparuerunt in Testamento veteri. Ac ut ostendat nos ignorare, quomodo illa; forma; facta; sint, et tamen certo credere, in illis Deum vel Angelos apparuisse, assumit similitudinem ab Eucharistia; ignorant enim infantes cum sacris intersunt, quomodo fiat illa forma, in qua consecratur Eucharistia, et tamen certo credunt in illa forma apparuisse Dominum, et in calice sanguinem Domini.esse, quia dicitur eis, Christum inEvangelico hoc docuisse, cum ait: Hoc est corpus meum, Hic est sanguis meus.
Habemus autem hinc argumentum firmissimum contra adversarios. Nam infantes, quibus dicitur auctoritate gravissima, in illa forma visibili esse corpus Christi, et liquorem qui est in calice, esse sanguinem, non credunt illa esse corpus et sanguinem significative, sed vere, et proprie: non enim valent ipsi per se intelligere istos tropos, sed credunt simpliciter id quod eis dicitur. Unde Augustinus ait: « Nihil aliud credent, nisi Dominum oculis apparuisse mortalium in illa specie, et liquorem illum de latere Christi omnino fluxisse. » Neque dicendum est hos infantes falsam fidem habere; tum quia Augustinus dicit, illos id credere, quia dicitur eis auctoritate gravissima; cum etiam quia si falsa esset ista fides, debuissent instrui, et admoneri, praesertim cum etiam ipsi eo tempore ad Communionem admitterentur. Praeterea comparat Augustinus Eucharistiam cum formis, in quibus Angeli apparebant; sed in illis formis Angeli vere, et proprie aderant praesentes. Igitur etiam in forma panis vere, et proprie praesens adest corpus Christi: alioqui nihil valebit comparatio, et tota Augustini disputatio corruet. Vide praeterea eumdem Augustinum lib. iv. Trinit. cap. 11. et in Enchiridio, cap. 100.
In tomo quarto 1 labemus testimonium in lib. 3. super Lcvitic. quaest. 37. « Quid sibi vult, inquit, quod a sanguine' sacrificiorum, quae pro peccatis, offerebantur, tantopere populus prohibetur; si illis sacrificiis unum hoc sacrificium significabatur, in quo vera sit remissio peccatorum: a cujus tamen sacrificii sanguine in alimentum sumendo, non solum nemo prohibetur, sed adhibendum potius omnes exhortantur, qui volunt habere vitam? » Ilaec ille. At certe quaestio ista non modo supervacanea, aed etiam ineptissima esset, si tantum in signo, et spiritualiter sanguinem Domini sumeremus: non enim prohibebantur Judaei sanguinem bibere spiritualiter per fidem, sed corporaliter. Quare Cyprianus, vel quicumque fuit auctor, in serm. de ccena Domini, recte dixit, novam esse, et inauditam hanc doctrinam, quae jubet sanguinem bibi, comme lex vetus esum sanguinis districtissime prohiberet.
In quinto tomo exstat testimonium lib. 17. de Civit. Dei cap. 20. in haec verba: «In alio libro qui dicitur Ecclesiastes, ubi ait: Non est bonum homini, nisi quod manducabit, et bibet; quid credibilius dicere intelligitur, quam quod ad participationem mensae hujus pertinet, quam sacerdos ipse mediator Te¬
stamenti novi exhibet secundum ordinem Melchisedech de corpore, et sanguine? Id enim sacrificium successit omnibus illis sacrificiis veteris Testamenti, quae immolabantur in umbra futuri. Propter quod etiam vocem illam in Psal. 39. ejusdem mediatoris per prophetiam agnoscimus: Sacrificium, et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi: quia pro illis omnibus sacrificiis, ct oblationibus corpus ejus offertur, et participantibus ministratur. » Hsec ille. Quo loco non potest Augustinus loqui de signo corporis, sed de ipso vero corpore, cum dicit offerri et ministrari illud corpus, quod successit sacrificiis antiquis: nam etiam illa erant signa corporis Domini. Ac praeterea illud corpus offerri, et ministrari dicit Augustin. de quo scriptum est in Psalm. xxxix. Corpus autem aptasti «mihi: quod quidem verum et naturale corpus fuisse, nemo negat. Neque possunt adversarii respondere, loqui Augustinum de vero corpore, sed quod fide tantum percipiatur: nam cum ait: « Offertur et ministratur, » apertissime loquitur de corporali tractatione corporis Domini. Vide etiam de hac re expositionem ejusdem Augustini in Psal. 39. ubi vocat corpus, quod norunt fideles, ct quod sumunt in Eucharistia, completivum omnium veterum sacrificiorum.
In sexto tomo lib. ii. contra Faustum cap. 10. dicit, fideles cum sanguinem ore percipere, quo redempti sunt, et cap. 20. dicit, nunc bibi, quod ex latere Christi manavit, et lib. n. contra adversarium legis, et prophetarum cap. 9. « Mediatorem, inquit, Dei et hominum hominem Christum Jesum carnem suam nobis manducandam, bidendumque sanguinem dantem fideli corde, atque ore suscipimus: quamvis horribilius videatur humanam carnem manducare, quam perimere, et humanum sanguinem potare, quam fundere. » Haec ille. Ubi notandum est, quod dicit, non solum corde, sed etiam ore sumi a nobis carnem Domini. ‘
In septimo tomo lib. ii. contra litteras Petiliam, cap. 27. « Aliud est Pascha, quod adhuc illi de ove celebrant: aliud autem quod nos in corpore, et sanguine Domini accipimus. )) Haic ille. Ubi opponit Agno Paschali corpus Domini, quod sumimus in Eucharistia; quod certe non faceret, si dc signo corporis, non de vero corpore loqueretur: nam etiam ille agnus erat corpus Domini significative, ct expressius, quam panis. Vide etiam lib. i. contra Cresconium cap. 25. etlib. i. dc Peccator, meritis cap. 24.
In octavo tomo sunt apertissima testimonia. In Psalm. xxxm. conc. i. explicans Augustinus titulum Psalmi, in quo scriptum erat: « Et ferebatur in manibus suis »: « Hoc, inquit quomodo posset fieri in homine quis intelligat? quis enim portatur manibus suis? Manibus aliorum potest portari homo; manibus suis nemo portatur. Quomodo intelligatur, in ipso David secundum litteram non invenimus, in Christo autem invenimus. Ferebatur enim Christus in manibus suis, quando commendans ipsum corpus suum, ait: IIoc est corpus meum, ferebat enim illud corpus in manibus suis. »
Ad hunc locum dignatus est Calvinus respondere lib.iv.Instit. cap. 17. §. 28 qui tam multa testimonia omnium Patrum, et ipsius Augustini alto silentio praeteriit. Dicit igitur, Christum, seipsum manibus suis tulisse, sed improprie, ac figurate, quia nimirum Sacramentum corporis sui ferebat. Id autem probat, quia Augustinus conc. 2. in eumdem Psalmum rem eamdem repetens, addidit particulam, a Quodammodo »; sic enim ait: « Quomodo ferebatur in manibus suis? quia cum commendaret ipsum corpus suum, et sanguinem, accepit in manus suas, quod norunt fideles, et ipse se portabat quodammodo, cum diceret: Hoc est corpus meum. » Eamdem etiam solutionem adhibet ad hunc locum Petrus Martyr.
Sed facile refelluntur. Nam Augustinus non solum dicit Christum suis ipsius manibus portatum, sed addit rem istam esse difficillimam, et impossibilem aliis hominibus; sic enim ait: « Quomodo posset fieri in homine, quis hoc intelligat? » et rursus: « Manibus aliorum portari potest homo; manibus suis nemo portatur. » At quam facile est, ut quis seipsum in signo portet? certe cum princeps monetam suam in. saeculo portat, seipsum portat in signo, cum in ea moneta imago ipsius inveniatur impressa, et unusquisque nostrum cum litteras ad se datas legit, ubi nomen suum scriptum habet, nonne seipsum in signo portat? Cum igitur rem frequenter, et usitate hoc fiat, cur diceret Augustinus id non posse fieri, et vix etiam intelligi, si de, signo tantum loqueretur?
Sed inquit Petrus Martyr: « Nemo potest se portare, quomodo Christus se portabat, quia nemo potest Sacramentum instituere, et eo modo seipsum in Sacramento portare. » At respondeo: Nemo potest Sacramentum
instituere, quatenus Sacramentum est instru* mentum gratiae conferendae, vel infallibile signum ejusdem gratiae: sed bene potest, instituere, quatenus est simplex alicujus rei signum. Christus autem si portare se ipse dicebatur, quia Sacramentum portabat; ideo dicebatur se portare, quia Sacramentum illud erat signum ipsius: non quia erat instrumentum gratiae, ut etiam ipsi fatentur, qui dicunt Sacramentum corporis Domini vocari corpus Domini, quia nomen rei signatae aliquando tribuitur signo. Quicumque ergo portat imaginem suam a se depictam, ille non minus se ipse portat quam se Christus portaret, si vera est sententia adversariorum.
Addit Petrus Martyr: « Yelint, nolint Papistae, non potest ullo modo fieri, ut corpus 'suum Christus portaverit proprie, quia duo corpora tunc fuissent. » Hoc nimirum est, quod illi dolebat, mysterium esse sublimius, quam ut ipse illud capere posset fieri, ut una natura sit in duabus personis distinctis reipsa, nisi natura illa geminetur; quid, quaeso, respondebit, nisi fide opus esse ad ista intelligenda, quae humanam rationem superant? idem ergo sciat a nobis responderi de hoc mysterio. Vel si Ariano ipse respondeat, divinam essentiam ob suam infinitatem posse esse in pluribus personis re distinctis: et nos ei dicemus, corpus Christi ob omnipotentiam Christi posse simul statui in diversis locis. Sed de hoc in sequenti libro disseremus.
Ad illud igitur objectum ex particula « quodammodo », respondeo, illam particulam significare Christum non se portasse in propria specie, sed in aliena, nec se portasse quomodo ordinarie portantur corpora humana, nimirum magno labore in humepis, vel alio simili modo, sed mystice et Sacramentaliter, sic tamen, ut vere sub eo mysterio corpus ejus contineretur. Ac breviter quidquid illud « quodammodo », significet, id nobis hoc loco sufficit, non significare, « in signo », vel « figurate », ut ostendimus.
Alius insignis locus est in comment. Psalm. 98. ubi explicans illud: Adorate scabellum pedum ejus, dicit, scabellum pedum Domini esse terram juxta illud Isai. lxvi: Terra autem scabellum pedum meorum: et quaerit quomodo liceat terram adorare sine impietate: « Fluctuans, inquit, converto me ad Christum, quia ipsum, quaero hic, et invenio quomodo sine impietate adoretur terra, adoretur scabellum pedum ejus; suscepit enim de terra terram, quia caro de terra est, et dc carne
Maria: carnem accepit. Et quia in ipsa carne hic ambulavit, et ipsam carnem manducandam nobis ad salutem dedit; nemo autem illam carnem manducat, nisi prius adoraverit; inventum est, quemadmodum adoretur tale scabellum pedum Domini, ut non solum non peccemus adorando, sed peccemus non adorando. » Hsecillc.
Respondet Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum par. 4. loqui S. Augustinum de vera, et proprie dicta carne Domini, quam spiritualiter ore fidei manducamus, et quam in coelo existentem adoramus: atque ibidem obiter notat, impios secundum Augustinum non manducare carnem Domini, quia impii non adorant Christi carnem; et secundum. Augustinum nemo eam carnem comedit, nisi prius adoraverit.
At falsus iste Martyr, non bene legit Augustinum, et ideo audacter colligit ex Augustino omnino contraria iis, quas Augustinus scripsit. Nam in Psalm. xxi. conc. i. de divitibus superbis et impiis, inquit Augustinus: «Manducaverunt corpus humilitatis Domini sui etiam divites, non sicut pauperes saturati sunt usque ad imitationem, sed tamen adoraverunt. » Et in epist. 120. supra citata: « Et ipsi, inquit, adducti sunt ad mensam Domini, et accipiunt de corpore et sanguine ejus, sed adorant tantum, non etiam saturantur, quia non imitantur. » Ha3c ille. Vides igitur secundum Augustinum impios adorare, et manducare carnem Domini de ipsa mensa, id est, de altari acceptam. Ex illis igitur locis hunc locum explicamus, ac ex ipso Augustino docemus loqui ipsum de ipsa manducatione carnis Domini per corporale instrumentum, quandoquidem etiam impii eam carnem manducant.
Praeterea si tantum vellet Augustinus dicere terram sine impietate adorari, quia caro Christi, ut est in coelo, adoratur sine causa dixisset eam carnem nobis manducandam datam esse. Quorsum enim Eucharistiae meminit si non in ipsa Eucharistia carnem Domini praesentem adoramus? Voluit igitur Augustinus ostendere, carnem ipsam Domini adorari, et quia non habemus aliud argumentum illustrius, quam ex quotidiano usu adorandae Eucharistiae, ideo illius meminit; nam praeter istam adorationem non facile potest discerni, an quis adoret carnem Domini, an solam divinitatem.
Denique probabile est Augustinum totum hunc locum desumpsisse ex Ambrosio, qui Tom. IV.
ut supra citavimus, aperte dicit carnem Do~ mini a nobis in mysteriis adorari, ut eam Apostoli in propria specie adorarunt: et hoc esse adorare scabellum pedum Domini. Vide praeterea in Psalm. xxxm. l. xv. xchi. xcix. c.
In nono tomo tract. xt. in Joannem explicans illud: Jesus autem non se credebat cis, dicit istud convenire Catechumenis, quibus non se praebebat Dominus per Eucharistiam: « Si dixerimus, inquit, Catechumeno, Credis in Christo? respondet, Credo; et signat se cruce Christi, portat in fronte, et non erubescit de cruce Domini sui. Ecce credit in nomine ejus. Interrogemus eum, manducas carnem fdii hominis, et bibis sanguinem filii hominis? nescit quid dicimus, quia Jesus non se credidit ei. » Et infra: « Quo perducit credentes: et baptizatos? ad manna, ecce dico manna. Notum est quid acceperint Judaei, populus Israel; notum est quid illis pluisset Dominus de coelo: et nesciunt Catechumeni, quid accipiant Christiani? Erubescant ergo, quia nesciunt, transeant per mare rubrum, manducent manna, ut quomodo crediderunt in nomine Jesu, sic se ipsis credat Jesus. » Haec ille. Qui etiam lib. ii. de peccator, meritis et remissione cap. 26. dicit, Catechumenis dari solitam panem sanctum, qui non esset quidem corpus Christi tamem sanctus esset, et sanctificaret, et Sacramentum etiam dici posset, ac proinde sacrae rei signum. Ex his habemus argumentum insigne. Nam primo, si non esset in Eucharistia verum Christi corpus, et si non manducaretur Christi caro, nisi in symbolo, et per fidem, non esset verum Christum non se credere Catechumenis; nam et illi habent Christum in signo, et manducant eum fide; nam et signant se signo crucis, et credunt in Christum. Secundo, nulla esset ratio cur non daretur eis Eucharistia, cum dentur illis alia signa clariora, ut sunt verba Dei scripta. Tertio, potuisset etiam ille panis sanctus dici corpus Domini, ut patet, cum tamen id Augustinus constanter neget.
Idem auctor tract. xxvi. in Joan. explicans illud: Panis quem ego dabo, caro mea est; « IIoc, inquit, quando caperet caro, quod dixit panem carnem, vocatur caro; quod non capit caro etc. » At profecto facillime caperet caro, panem esse carnem significative. Unde etiam tract. 27. et 5. in Joan.
In tomo decimo serm. 2. de verbis Apostoli: « Audivimus veracem Magistrum, di-
vinum Redemptorem, humanum Salvatorem commendantem nobis pretium nostrum sanguinem suum: locutus est enim de corpore, et sanguine suo, quod corpus dixit escam, et sanguinem potum. Sacramentum fidelium agnoscunt fideles. » Ilrec ille. Ubi sane loquitur de sanguine suo, non de figura sanguinis: nec enim figura est pretium nostrum; atque hunc sanguinem potum esse dicit, sicut etiam corpus escam. Ac ne dicerent adversarii, potum, et escam istam sola fide, ac mente sumi, adjunxit, Sacramentum esse fidelium, quod norunt fideles: ubi indicat, esse mysterium solis fidelibus notum, quomodo corpus Christi, et sanguis sint esca, et potus. Quam phrasim « norunt fideles, » in infinitis locis in Augustino reperimus, ut lib. 10. de Civit. Dei cap. 6. xxxix. in Psal. cix. lib l. hom. 42. et alibi. At profecto non est arcanum solis fidelibus notum, quod Christi corpus, et sanguis fide percipiatur: id enim publice praedicatur etiam gentilibus, et notissimum erat non solum fidelibus, sed etiam Catechumenis. Intelligit igitur Augustinus id, quod Ecclesia Catholica intelligit, arcanum esse vere mirabile in Eucharistia, quod nec debet aperiri infidelibus, nec sine lide intelligi potest.
In serm. ad Neophytos, ut testatur Ivo Carnotensis Episcopus in epist. ad Hymericum, et Paschasius in epist. ad Frudegardum: « Hoc accipite in pane, quod pependit in cruce; hoc accipite in calice, quod manavit de Christi latere. » Lib. l. hom. 26. monet, ut summa diligentia, caveant ne aliqua particula Eucharistke in terram cadat. Serm. 2. de tempore: « Invitati sumus ad mensam, ubi non invenitur cibus hominum, sed panis ponitur Angelorum. » Denique citat etiam Gratianus ex Augustino in lib. sententiarum Prosperi apertissimas sententias. Yide dist. 2. de consecratione can. Nos autem, et can. Hoc est quod dicimus. Easdem citat Algerus lib. i. cap. 5. « Caro, inquit Augustinus, ejus est, quam forma panis opertam in Sacramento accipimus, et sanguis ejus, quem sub vini specie, et sapore potamus. » Verba tamen illa, IIoc est, quod dicimus etc. videntur potius esse Lantfranci quam Augustini, vel Prosperi: habentur enim in lib. Lantfranci et ejus nomine citantur ab Ivone par. 2. cap. 9.
Videamus nunc quid adversarii objiciant ex Augustino, ac eodem ordine per tomos ejus progrediamur.
Ex secundo tomo (nam ex primo nihil objiciunt) proferunt duo loca. Unum ex epistol. 23. ad Bonifacium. Alterum ex epist. 57. ad Dardanum. In epistola 23. loquitur Augustinus in hcec verba: « Si Sacramenta quamdam similitudinem earum rerum, quarum Sacramenta sunt, non haberent, omnino Sacramenta non essent: ex hac autem simili tudine plerumque etiam ipsarum verum nomina accipiunt. Sicut ergo secundum quemdam modum Sacramentum corporis Christi, corpus Christi est, Sacramentum sanguinis Christi, sanguis Christi est: ita Sacramentum fidei fides est. »
Producunt hunc locum Calvinus, Petrus Martyr, et omnes alii, sed ante eos olim protulit etiam Berengarius: et responsum ei fuit: quare ut adversarii repetunt argumenta suorum majorum, et nos repetemus solutiones majorum, nostrorum. Primo igitur Paschasius in epist. ad Frudegardum, et Lantfrancus in lib. contra Berengarium, respondent, Sacramentum corporis Domini vocari quodammodo corpus Domini; quia licet in sacramento Eucharistia; sit verum corpus Domini, ■ quoad substantiam, non tamen est ibi eo modo, quo fuit in cruce, nisi per similitudinem: loquitur enim ibi Augustinus de passione et morte Christi, qua; in sacrificio altaris reprses entatur. Idem itaque est, ac si dixisset, Celebratio mysteriorum altaris est quodammodo passio Christi; non enim est vere, sed tantum representative passio Christi; vel si dixisset, corpus Domini, ut est sub specie panis, est quodammodo corpus in cruce pendens: non est enim vere sedreprEesentative corpus in cruce pendens. Et illustrat Lantfrancus rem totam insigni similitudine. Luca; ult. Dominus finxit se longius ire: quod exponit Augustinus lib. contra ■mendae, cap. 13. ubi dicit, Christum ca fictione significasse, se supra omnes ccelos ascensurum. Idem igitur Christus sui ipsius figura fuit, et dici rectissime posset, Christus fingens se longius ire, et quodammodo Christus in coelum ascendens.
Guitmundus lib. ii. adhibet duas alias solutiones. Unam, quod loquatur de Sacramentis veteribus, ut de manna, vel de pane Melchisedech, qua; secundum quemdam modum erant corpus Domini, quia Sacramenta, id est, signa, et figurae corporis Domini. Alteram, quod loquatur de Eucharistia, quatenus signum est corporis Christi mystici: nam ipse idem Augustinus tract. 26. in Joan. dicit, Eucharistiam esse fidelium societatem, quia est signum, seu Sacramentum ejus societatis.
Porro Algerus lib. i. cap. o. de Sacramento Eucharistiae exponit aliter, nec mirius recte hunc locum Augustini. Vult enim loqui Augustinum de speciebus panis et vini, quae sunt maxime proprie Sacramentum corporis et sanguinis Domini, id est signa sensibilia repraesentantia corpus, et sanguinem Domini, ac de iis rectissime dictum esse, Sacramentum corporis Christi est quodammodo corpus Christi: neque enim illae species sunt corpus Christi, nisi quodammodo, id est, rcpraesentative. Dices: Non solemus ita loqui, ut dicamus species illas esse corpus Domini, licet non ita loqui soleamus.
Alter locus, quem Calvinus et Petrus Martyr, et alii passim objiciunt, est in epist. 57. ad Dardanum: « Spatia tolle corporibus, et nusquam erunt, et quia nusquam erunt, nec erunt, tolle corpora qualitatibus corporum: non erit ubi sint, et ideo, necesse est, ut non sint. » Hinc probare nituntur, neque esse posse corpus Christi indivisibiiiter in Sacramento, ut nos dicimus, neque accidentia panis, et vini sine proprio subjecto.
Respondeo: Loquitur Augustinus de rebus secundum naturae cursum, non secundum omnipotentiam Creatoris; fatemur autem naturaliter non posse intra coelum corpus non occupare locum, neque accidentia posse sine subjecto existere: sive (quod idem est) loquitur de corporibus quee modum existendi corporalem retinent; utrum autem possit aliquod corpus per omnipotentiam Dei accipere modum existendi spirituum, et proinde non occupare locum, non disputat eo loco Augustinus. Sed de toto,hoc argumento tractabimus infra suo loco.
Ex tertio tomo objiciunt primo cap. 9. lib. in. de doctrina Christiana ubi dicit Augustinus, Christum 'instituisse pauca quaedam signa, ut Baptismum et Eucharistiam. Sed locus non est ad rem, quia non negamus Eucharistiam esse Sacramentum, et proinde signum. Sed negamus nihil esse nisi signum.
Secundo objiciunt- cap. 16. lib. m. de doctr. Christiana ubi dicit, figurate accipiendam manducationem carnis Christi. Sed lmc
explicatum est supra ubi tractavimus cap.
Tertio proferunt cap. 19. libri de fide ad Petrum, ubi vocatur Eucharistia Sacramentum panis et vini. Sed nulla est in hac re difficultas: siquidem a materia rectissime potest eo modo Eucharistia nominari.
Quarto proferunt cap. 4. lib. m. de Trini t. ubi sic legimus: « Apostolus potuit significando prie dicare Dominum Jesum, aliter per linguam, aliter per epistolam, aliter per Sacramentum corporis, et sanguinis ejus.» Atqui hic etiam nulla difficultas est. Nunquam enim Catholici non asseruerunt per Sacramentum corporis Domini significari ipsum corpus Domini; sed praesens, non absens: id quod Augustinus ibidem aperte asseruit, cum ait, aliter significari per hoc Sacramentum, aliter per sonos et litteras; ista enim sunt nuda signa rei absentis, illud est signum rei praesentis. Unde ibidem dicit, nec litteras nec sonos dici corpus Christi, licet illud significent, sed tantum partem consecratum, corpus Christi dici.
Quinto proferunt cap. 10. ejusdem lib. m. de Trinit. ubi Augustinus dicit, panem in altari positum, peracta pietatis celebratione consumi: « At corpus Christi verum, inquiunt, non consumitur; igitur verus panis est, qui sumitur, cum Eucharistia sumitur. »
Respondeo: Panis, qui in altari ponitur, peracta celebratione consumitur; nam consumitur, quoad interiorem substantiam peracta consecratione; quoad externam vero formam consumitur, dum manducatur. Nec enim dubium est, quin Augustinus loquatur de symbolo tantum visibili: nam loquitur de corporalibus formis, in quibus Deus, vel Angeli apparebant, et cum cis comparat symbola Eucharistiae.
Ex quarto tomo nihil habent. Profert quidem Petrus Martyr unum locum ex lib. de catechiz. rudib. cap. xxvi. ubi Sacramenta dicuntur signacula visibilia rerum invisibilium. Sed neque constat an loquatur eo loco Augustinus de Eucharistia, an de Baptismo, an de pane benedicto, qui dabatur Catechumenis, et praeterea numquam negavimus Sacramentum Eucharistia! signaculum esse visibile rei invisibilis, sed praesentis tamen.
Ex quinto tomo nihil etiam habent solidi. Proferunt illud lib. x. de civitate Dei, cap. v. « Sacrificium visibile invisibilis sacrificii Sacramentum, id est, sacrum signum est. » At locus iste non facit ad rem, quia loquitur
Augustinus de sacrificiis testamenti veteris. Item illud lib. xxi. cap. xxv. ubi Augustinus dicit impios non comedere corpus Christi. Sed loquitur de corpore mystico, ut supra ostendimus, cum explicaremus locum Pauli i. Corinth. xi.
Ex tomo sexto producunt Calvinus, Petrus Martyr, et alii locum illum ex lib. contra Adimantum, cap. xii. « Non dubitavit Dominus dicere: Hoc est corpus' meum; cum signum daret corporis sui. »
Ad hunc locum respondent nostri multis modis. Dicunt aliqui, nec male, Augustinum loqui ex Manichasorum sententia, ut eos ex propriis ipsorum sententiis refellat. Ipsi enim cum Christo non tribuerent corpus verum, sed externa tantum specie, et apparentia; et quidquid Christus passus est, dicant, in signo et apparentia passum: illa etiam verba: Hoc est corpus meum, in eo sensu accipiebant, ac si dictum esset: Hoc est signum, et apparentia corporis mei. Consuevisse autem Augustinum disputare cum Manichaeis ex eorum principiis, constat ex lib. n. de bono perseverantiae, cap. ii, ctxn. Ubi cum Augustino objiceretur, quod scripsisset in libris de libero arbitrio, naturalem esse ignorantiam, et difficultatem, cum qua nascimur; cum ipse contra Pelagianos contrarium assereret, nimirum non esse naturalem, sed ex peccato primi parentis ortam: respondit se locutum in libris de libero arbitrio ex mente Manichaeorum, ut eorum errorem redargueret ex ipsa ipsorum sententia.
Alia solutio est, Augustinum hoc loco per signum intelligere non nudum signum, sed cum quo reipsa conjuncta sit res significata. Nam explicat illa verba Deuteron. xii. San - c/uisesl anima; ac docet, sanguinem dici animam, non quia sit anima, sed quia signum sit animae; et ad hoc illustrandum affert illam sententiam. Eucharistiam appellari corpus Domini, quia est signum corporis Domini. Porro sanguis non est signum animae absentis, sed praesentis: longe enim aliter sanguis animan demonstrat, quam statua principem. Quare idem Augustinus quaest. 57. in Leviticum, explicans, quomodo sanguis dicatur anima, docet animan dici, quia continet animam. Sic igitur sanguis animam significat, ut simul eam contineat, et cum ea reipsa conjunctus sit: eodem autem modo Eucharistiam signum esse corporis Domini, omnes Catholici fatentur.
Tertia solutio est, loqui Augustinum de signo corporis, ut in cruce immolati: quomodo panis Eucharistia*, de quo Dominus ait: Hoc est corpus meum, et est vere corpus Domini, et signum ejusdem corporis. Sic respondet ad alium similem locum Guitmundus lib. ii. Vide qure supra diximus ad testimonium ex epist. 23. nam eadem est. meo judicio sententia utriusque loci.
Et hinc etiam solvitur, quo proferunt ex lib. xx. contra Faustum, cap. xxr. ubi sic ait Augustinus: « Hujus sacrificii caro, et sanguis ante adventum Christi per victimas similitudinum promittebatur: in passione Christi per ipsam veritatem reddebatur: post ascensum Christi per sacramentum memoriae celebratur. » Haic ille.Yidemusautem hoc loco Augustinum manifeste loqui de memoria passionis, et mortis Domini.
Denique ex eodem tomo sexto profert Petrus Martyr, et alii testimonium Augustini lib. m. « Christus adhibuit Judam ad convivium, in quo corporis sui figuram discipulis commendavit. » Respondemus, quod ad superiora respondimus, loqui Augustinum de figura corporis in cruce suspensi, id est, de repraesentatione Do mini cie passionis; eodem enim modo Augustinus Eucharistiam figuram corporis vocavit, quo veteres Graeci antitypa, de qua voce diximus in testimoniis Basilii.
Alterum locum proferunt ex comment. in Ps. xcviii. « Non hoc corpus, quod videtis, manducaturi estis, et bibituri illum sanguinem, quem fusuri sunt, qui me crucifigent. Sacramentum aliquod commendavi vobis etc. » Respondit olim Lantfrancus lib. contra Berengarium, voluisse Augustinum dicere, non idem corpus manducandum, id est, non eodem modo. Nam corpus in specie mortali et visibili aderat tunc praesens; comedendum autem erat in aliena specie, et impasgibiliter, ac invisibiliter se habens. Itaque idem erat (ut ait Lantfrancus) et non erat idem; idem quoad substantiam, non idem quoad modum, speciem, et qualitatem. Nam et Apostolus i Corinth.: xv. « Non corpus, inquit, quod futurum est, seminas, sed nudum granum. » Ubi similiter intelligit, non idem corpus humanum mori, et seminari in sepulchro, quod postea resurrecturum est: nou quod non sit idem corpus numero futurum, quoad substantiam (idem enim maxime probare volebat) sed quia non erit idem,
quoad qualitates; seminatur enim, ut ipse explicat, corruptibile, et surget incorruptibile. Et hunc moclum loquendi notavit Augustinus in epist. 146. Et Ambrosius lib. ii. de Poenitentia cap. x. refert quemdam recte dixisse: « Ego non sum ego, » quia mutaverat vitam, et mores. Et Hieronymus in cap. T. ad Ephesios, dicit, aliam esse carnem in Eucharistia, aliam fuisse in cruce; cum tamen evidenter probatum sit, eum in Eucharistia ponere veram carnem, et eamdem cum illa, qua? fuit in cruce, quoad substantiam, licet non qualitate. Denique Dominus ipse Luc. xxiv. distinguit se ipse a se, cum ait: « Haec locutus sum vobis, cum adhuc essem vobiscum. » Porro hanc fuisse mentem Augustini, ex illo ipso loco colligimus. Nam verum corpus Domini sumi in Eucharistia, ibidem docet, cum ait, esse ipsam carnem, in qua Dominus ambulavit, et a nemine manducari, nisi prius adoretur. Quomodo autem non idem corpus manducetur, explicat ibidem cum ait, putasse Capharnaitas scindendam in particulas Christi carnem, et sic manducandam: addianc enim absurdam cogitationem respondet Dominus, cum ait:
« Non hoc corpus, quod videtis etc. »
Sed objicit Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum objecto 220. unum dilemma:
« Cum Dominus in ultima ccena corpus suum discipulis dedit, vel erat mortale illud corpus, vel immortale. Si mortale, non ergo differebat qualitate ab eo, quod tunc videbatur: nec poterat recte dici: Non hoc corpus quod videtis etc. Si immortale, quomodo paulo post mortuum est? »
.Respondeo: In ultima coma corpus datum discipulis, fuisse mortale, sed datum illis modo immortali, et impassibili; ut enim erat sub specie panis, loedi non poterat, licet alioqui in propria forma pati, et mori posset.
Ex tomo nono multa proferunt testimonia, sed vel levissima, vel alibi explicata. Primo illud tractatu 25. inJoan.: «Quid paras dentem, et ventrem? crede, et manducasti.» Ad hunc locum supra respondimus in explicatione cap. 6. Joannis, loqui Augustinum de manducatione Christi spirituali per fidem Incarnationis, non autem de Eucharistia.
Secundo addunt illud tract. 26. in Joan. quod manducarint Hebraei eamdem escam Mobiscum. Ad hoc respondimus supra in explicatione figurarum Testamenti veteris, quod manducarint eadem significatione, non re ipsa.
Tertio proferunt illud tractat. 30. in Joan. « Corpus Christi in quo resurrexit, uno in loco esse potest: veritas ejus ubique diffusa est. » Sed non negat hoc loco Augustinus, corpus Domini, pluribus in locis esse posse, sed negat ejus veritatem posse restringi ad unum locum, cum sit ubique diffusa: quod verissimum est. Quale etiam esset, si quis diceret, Christi humanitas uno in loco esse potest, divinitas non potest.
Quarto proferunt illud tract. 50. in Joan. ubi dicit, nunc non adesse' Christum secundum praesentiam carnis. Ad hunc locum respondimus, cum tractaremus locum illum: Meantem non habebitis; ac diximus loqui Augustinum de praesentia visibili.
Quinto proferunt illud tract. 59. «Illi manducabant panem Dominum, Judas autem panem Domini. » Ad quem locum respondimus, cum tractaremus cap. ii. prioris ad Corinthios, ubi demonstravimus corpus Domini ab impiis etiam manducari.
Sexto proferunt illud tract, 10. in epist. Joan. ubi Augustinus dicit corpus Christi naturale esse in coelo, quo sublatum est per ascensionem; in terra autem relictum esse corpus Christi mysticum, id est, Ecclesiam. At ipse se explicat Augustinus. Nam sic ait: Jam non invenis loqui Christum in terra. et ibidem: « Ascensurus dixit verba novissima; post ipsa verba non est locutus in terra. » Itaque loquitur de prmsentia Christi visibili et more humano cum hominibus conversantis: hoc enim modo non est in terra, nisi in corpore suo mystico. •
Ex decimo tomo, primo profert Petrus Martyr, et etiam Calvinus ex sermone de verbis Apostoli, quod impii non vere sumant corpus Domini. Sed ad hoc respondimus supra, cum exponeremus cap. ii. prioris ad Corinthios, ubi diximus, impios dici non manducare, quia non nutriuntur spiritualiter: nam idem ait Augustinus: « Illud manducare refici est, illud bibere, quid est, nisi vivere?» Ex eodem fundamento solvitur quod Petrus Martyr citat ex Augustino in sententiis Prosperi, ubi legimus non manducare panem Domini, nec bibere ejus sanguinem, qui ab illo discordat, licet Sacramentum ejus accipiat.
Secundo profert ex lib. 50. homil. serm. 26. quod Augustinus dicat, aequale esse peccatum, si quis corpus Domini in terram cadere sinat, et si quis verbum Dei sibi ex corde permittat effluere, Qme comparatio
non videtur vera, si corpus Domini verum, et naturale sit in Eucharistia: majus enim peccatum esset sinere corpus Domini in terram cadere, quam verbum Christi ex corde perire.
Respondeo: Non comparat Augustinus verbum Christi ratione sont, aut characterem cum corpore Christi, sed ratione veritatis divinse, qua? illis sonis, et characteribus significatur. Unde non dicit verbum Dei ex auribus effluere, sed ex corde: neque dicit idem esse peccatum, si quis Eucharistiam, et si quis Biblia in terram cadere sinat. Si enim hoc Augustinus dixisset, tum vere Petri Martyris argumentum aliquid valeret. Porro veritas divini verbi in multis similis et sequalis est corpori Christi. Nam ut illud est immortale, impassibile, Deo unitum: ita veritas verbi Christi est te terna, immutabilis divina. Et sicut illud corpus datur nobis in specie rerum visibilium, ac terrenarum: ita litec veritas datur nobis in signis externis litterarum, et sonorum. Quare ista collatio Augustini nobis maxime favet. Nam hinc sequitur, vere esse peccatum, et grave peccatum, sinere Eucharistiam in terram cadere, sicut est peccatum, et grave peccatum, conceptam in corde veritatem extingui sinere > non autem est peccatum, aquam Baptismi in terram projicere, qute tamen apud adversarios non minus sancta est, quam Eucharistia.
Ultimo proferunt sermonem ad infantes, cujus fragmentum recitat Beda in cap. x. prioris ad Coijnthios: « Quod vidistis, inquit, panis est, et calix, quod nobis etiam oculi renuntiant: quod autem fides vestra postulat instruenda, panis est corpus Christi, et calix est sanguis. » Et infra, cum dixisset Christum esse in coelo, qumrit: « Quomodo est panis corpus ejus? et calix, vel quod habet calix, quomodo est sanguis ejus?» deinde respondet: « Ista fratres ideo dicuntur Sacramenta, quia in illis aliud videtur, aliud intelligitur: quod videtur, speciem habet corporalem: quod intelligitur, fructum habet spiritualem. Corpus ergo Christi, si vis intelligere, audi Apostolorum dicentem: Nos estis corpus Christi etc. »
Respondeo: Tota vis hujus testimonii in duobus, posita est. Primo in eo, quod Augustinus dicat, panem esse id, quod est in altari, ut oculi ipsi renuntiant. Secundo quod ad qu restionem, quomodo panis est corpus Christi, si Christus, est in coelo? non respon¬
derit Augustinus per transmutationem, aut aliquid ejusmodi, sed dixerit, Sacramenta esse signa quaedam visibilia, et corporalia rerum spiritualium, et intelligibilium.
Ad primum facile est respondere. Augustinus enim declarat, quod sit, quod est in altari, ac dicit, panem esse, quoad speciem exteriorem, ut oculi recte judicant; quoad interiorem substantiam, esse corpus Christi, ut fides recte judicat. Nam si Augustinus vellet dicere in altari esse panem etiam quoad substantiam, et id probaret testimonio oculorum, ut verba ejus prima fronte sonare videntur, repugnaret apertissime Cyrillo, Ambrosio, Nysseno, Epiphanio, Gau denuo, Chrysosfomo, qui disertis verbis dicunt sensus falli, et non esse judicandum ex gustu, et denique non esse panem. Quis autem credat Augustinus in re tam magna tot Patribus repugnasse? et praeterea si repugnasset, quomodo nec ipse unquam eos reprehendisset, nec ipse ab aliis reprehensus fuisset? Quare cum verba ejus dupliciter exponi possint, et uno modo repugnent Patribus coeteris, alio modo cum eis congruant, quis non videt uter sensus praeferendus sit? Adde quod non solum aliis Patribus, sed etiam sibi ipse repugnaret, si sensuum judicio in hoc mysterio locum dare vellet, ut patet ex. tot locis a nobis citatis.
Ad secundum respondeo Augustinum ad quaestionem, Quomodo panis sit corpus Christi? noluisse directe respondere, quia non erant auditores capaces; ho milia enim illa habebatur ad pueros recens baptizatos: ideo monuisse, ut simpliciter crederent, panem illum esse corpus Christi, et operajn darent, ut essent ipsi corpus Christi per fidem, et opera bona, quia postea ubi crevissent, et profecissent in via Dei, mysteria ista eis aperirentur. Id ita esse patet, quia cum esset propositum de corpore Christi naturali, quod est in ccelo, quomodo sit in Eucharistia, ipse, omisso corpore Christi naturali, transiit ad corpus mysticum, ac dixit, Eucharistiam esso signum societatis fidelium, et nos esse corpus Christi, et nos manducare quod sumus, et mysterium nostrum esse in mensa, et alia id genus: nunquam autem dixit, panem esse signum corporis Christi naturalis, aut corpus naturale non esse in altari, aut esse symbolice, qua) certe dicere debuit, si directe ad qutestionem respondere voluisset, et in hseresi Calvinistarum fuisset. Sicut ergo illi a nobis qmerunt, quare Augustinus non
Chapter 40 of 133