Caput XXVI. Testimonium Procli Episcopi Constantinopolitani
Proclus eodem tempore Episcopus erat Constantinopolis, quo Cyrillus Alexandriae. Exstat ejus testimonium brevissimum, et robustissimum in lib. de traditione divinae Liturgi»;. Nam posteaquam multa dixerat de mirifico affectu Apostolorum, atque aliorum Patrum antiquissimorum, erga Sacramentum Eucharistiae, ct quod semper in mente habebant illa verba: Hoc est corpus meum, et longissimas preces, ct psalmodias inter sacra mysteria peragebant; ita subjunxit: « Per has preces Spiritus sancti adventum expectabant, ut ejus divina praesentia propositum in sacrificio panem, et vinum aqua permixtum, ipsum illud corpus, et sanguinem Salvatoris nostri Jesu Christi efficeret. » Haec ille. Ilis enim verbis tam aperte docet iste auctor mutari panem, et vinum in corpus, et sanguinem supernaturali virtute Spiritus sancti, ut nullum hic locum habeant solutiones adversariorum de mutatione sacramentali per additionem solius significationis: ad istam [enim mutationem non esset opus invocare prsesentiam Spiritus sancti.
Chapter 42 of 133