Skip to the text

Caput XII

tra in eo per corporalem ejus nativitatem, et ille rursus in nobis per Sacramentorum inesse mysterium crederetur? » Ubi docet, Filium esse in Patre naturaliter, quia natura Filii vere est in Patre, cum sit una utriusque natura: item nos esse in Christo naturaliter, quia vere naturam nostram sibi Deus univit per mysterium Incarnationis. Denique Christum naturaliter esse in nobis, quando sumimus Eucharistiam, quia naturam carnis suce nobis unit. Sicut igitur vere, et proprie natura Filii est in Patre, et natura nostra est in Christo; ita necesse est vere, et proprie natura carnis Christi sit in nobis, quando Eucharistiam sumimus.

Quinto, probatur ex illis aliis verbis ejus, ubi explicans illud: Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, et qui manducat meam carnem, et ipse vivet propter me, sic ait: « Iltec vero vita; nostrae causa est, quod in nobis carnalibus manentem per carnem Christum habemus, victuris nobis per eum ea conditione, qua vivit ille per Patrem. Si ergo nos naturaliter, secundum ' carnem per eum vivimus, id est, naturam carnis suee adepti, quomodo non naturaliter secundum Spiritum in se Patrem habeat, cum vivat ipse per Patrem? » Et infra dicit: « Filium Dei carnaliter in nobis manere per Eucharistiam ». Quid potuit, quaeso, clarius dici, quam in nobis carnalibus Christum per carnem suam carnaliter manere? Si enim fide tantum, et non corporis instrumento Christi carnem manducaremus, non esset in nobis carnalibus, id est, in nobis, quatenus carne constamus, sed esset in mente, et animo nostro tantum; neque esset in nobis per carnem, sed per fidem, et spiritum, neque esset carnaliter, sed spiritualiter. Praeterea comparatio Kilarii aperte convincit. Ipse enim dicit, Filium secundum spiritum vivere propter Patrem, quia vita Patris, quae spiritus est, vere tribuitur Filio: ex eodem modo nos vivere propter Christum secundum carnem, quia vere caro ejus nobis in Sacramento communicatur.

Neque objectio Petri Martyris concludit, quam ex Ililario ille afferebat: quod videlicet eo modo simus naturtiliter unum cum Christo per Eucharistiam, sicut sumus inter nos unum per fidem, per regenerationem, et per Baptismum; et sicut sumus unum cum

Christo per honorem. Sunt autem tria observanda pro hujus argumenti solutione.

Primo, notandus est scopus Hilarii, et occasio totius disputationis. Objecerat ille Arianis eum locum: Ego et Pater unum sumus, Joan. x; sed responderant Ariani intelligi ea verba de unitate voluntatis, et consensus, non de unitate natura;; et attulerant in exemplum illa Scripturae loca: Multitudinis credentium erat cor unum, et anima una, Actor, iv. Et: Qui plantat, et qui rigat unum sunt, I. Corinth. m. Et: Et ipsi unum sint in nobis, Joan, xvn. Hilarius igitur, ut nulla in re cedat haereticis, ex istis ipsis locis ab Arianis allatis, probat Patrem, et Filium esse unum naturaliter, et non sola concordia voluntatum: « Ex his, inquit, ipsis, quibus utuntur, refellendi sunt. » Ac primum docet, fideles inter se esse unum cor, ct unam animam, non solo consensu, sed naturaliter; quia sunt unum per fidem, ct per regenerationem, et per Baptismum, ac proinde sunt per eamdem fidei naturam, et per eamdem naturam novae regenerationis, et Bap ismi: omnes enim sunt fideles, omnes Filii Dei, omnes baptizati, etiamsi forte inter se non noverint, nec sciat unus quid alter velit: « Quomodo, inquit, non naturalem in his intelligis unitatem, qui per naturam unius fidei unum sunt ». Et idem dicit de regeneratione, et Baptismo, quod de fide dixit. Deinde docet illud: Qui plantat, et qui rigat, unum sunt, I Corinth. m. indicare etiam naturalem unitatem: sunt enim illi unum, quia sunt ministri ejusdem Christi, et proinde unum sunt per naturam ejusdem ministerii. <( Itaque, inquit, qui per rem eamdem idem sunt, natura etiam unum sunt, non tantum voluntate; quia et ipsi res eadem effecti sunt, et ejusdem rei atque efficientia; sunt ministri ». Denique venit ad tertium locum ex Joan. xvn: Ut et illi unum sint in nobis; et docet nos esse unum cum Christo naturaliter, quia per Eucharistiae participationem unitur nobis carnis Christi natura, et hic habet illa omnia, quae supra exposuimus.

Nota secundo, aliud esse apud Hilarium, aliqua esse unum naturaliter; aliud autem, unum esse in alio naturaliter. Nam ut aliqua sint unum naturaliter, satis est, si vere participent naturam ipsius rei, in qua sunt unum: et hoc modo dicit ipse, omnes fideles

osse unum naturaliter per fidem, per regenerationem, et per Bapt sinum, quia participant naturam ejusdem fidei, ejusdem regenerationis, et ejusdem Baptismi: et similiter dicit omnes ministros esse unum naturaliter per ministerium, quia participant ejusdem ministerii naturam. Sed ut unum sit in alio naturaliter non satis est, ut participent quomodocumque eamdem naturam; sed necesse est, ut natura unius vero sit in alio; et hoc modo dicit Filium esse in Patre per divinitatem naturaliter, quia natura divina Filii, vere est in Patre: et similiter dicit, Christum esse in nobis per carnem naturaliter, quia natura carnis ejus nobis vero unitur per Eucharistiam. Atque ex his solvitur fere tota objectio Petri Martyris, et Bezai, et aliorum. Non enim eodem modo loquitur Hilarius (ut illi falso assumebant) de unione per fidem, seu regenerationem, vel Baptismum; et de unione per Eucharistiam. Nam non dicit, Christum esse in nobis per fidem, vel per Baptismum, sicut dicit esse per Eucharistiam, neque dicit ex fidelibus unum esse in alio per fidem; sed omnes esse unum per fidem.

Nota tertio, unitatem per honorem apud Hilarium eamdem esse cum unitate per Eucharistiam, nam explicans illud ejusdem capitis xvii, Joannis: Ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis; dicit honorem, quem Filius habet a Patre, dedisse eumdem Filium nobis, quia fecit ut essemus unum cum illo, sicut ipse est unum cum Patre; ut autem unum essemus cum illo, dicit eum fecisse per mysterium Eucharistico, per quod ipse in nobis per carnem suam vere manet. Atque ita solvitur tota objectio adversariorum: non enim ipsi intellexerunt, quid esset apud Hilarium, fieri unum per honorem. Ac de Hilario hactenus.

Chapter 28 of 133