Caput VI
tum auctoritas Y vonis,Buichardi, ct Gratiani; tum etiam, quod legamus in Tertulliano, Origene, Cyrillo, et aliis, qui proximi fuerunt iis temporibus, summam diligentiam adhiberi solitam in Ecclesia, ne quid Sacramenti hujus ullo modo in terram decideret. Testimonia Tertulliani, Origenis, ctCyrilli, infra suo loco ponentur.
Porro ista cautio argumentum est evidens fidei antiquorum. Si enim panis Eucharistia) non esset corpus Christi, nisi repraesentati ve, non esset adhibenda major diligentia, ne caderet in terram, quam ea sit, quam adhibemus, ne sacra Biblia in terram cadant, aut imago aliqua Christi, aut aqua Baptismi, aut quam adhibebant Tlebran in conservando manna, aut agno paschali. Quis autem audivit unquam debere lambi, aut radi terram, ubi cecidisset codex Evangelii, aut imago, aut manna, aut aqua Baptismi? Ad hoc testimonium, non legi adversariorum responsum.
Testimonium sancti Irenxi.
Sequitur Irenmus, qui eodem smculo floruit, quo Justinus, licet paulo posterius. Is igitur in lib. iv. contra lunreses, cap. 34. disputans contra hameticos, qui negabant Christum esse Filium Creatoris, et Creatorem mundi hujus, ita loquitur: « Quomodo autem constabit eis, eum panem, in quo gratiae actae sint, corpus esse Domini sui, et calicem sanguinis ejus, si non ipsum fabricatoris mundi Filium dicant, id est, Verbum ejus, per quod lignum fructificat, defluunt fontes, dat primum quidem fornum, post deinde spicam, deinde plenum triticum in spica? » Ex hoc loco nos tale argumentum facimus. Irenaeus probat Christum esse Creatorem, ex eo, quod panis per consecrationem fit corpus Christi: igitur credebat reipsa, ct non sola significatione mutari panem in corpus Christi; nam mutatio realis requirit plane omnipotentiam Creatoris, non autem impositio nova) significationis.
Respondet ad hoc argumentum Petrus Martyr, libro contra Gardinerum, objecto 02. et 157: Irenaeum non probare Christum esse Filium Creatoris, vel Creatorem ex transmutatione panis in corpus suum, sed ex eo,
quod utitur pane ad corpus suum significandum, et quia Patri gratias agit, cum pane illo utitur: non enim decebat, ut Filius illius Dei, qui est contrarius Creatori, uteretur rebus adversarii sui, et de illis Patri suo gratias ageret.
At contra; nam in primis argumentum ex usu rerum Creatoris fecerat Irenseusin proximis verbis superioribus: dixerat enim solam Ecclesiam recte offerre Deo oblationem cum gratiarum actione ex creatura ejus; haereticos autem offerre non posse, cum non agnoscant eum esse Creatorem. Quid ergo opus erat, ut rursus idem argumentum repeteret! Adde, quod- illa verba: « Quomodo autem constabit eis c-tc. » indicant novum argumentum inchoari; alioqui dixisset: Quomodo enim, si heee ratio ad argumentum praecedens pertineret. Deinde, Irenreus hoc loco ex Eucharistia probat Christum non solum esse Filium Creatoris, sed etiam ipsum Creatorem, cum ait, non posse constare panem Eucharistia) esse corpus Domini sui, nisi fateantur ipsum esse Verbum illud, per quod lignum fructificat, defluunt fontes etc. At hoc argumentum nihil concludit, nisi ponamus veram, et realem mutationem in pane fieri. Posset enim Christus uti pane ad corpus suum significandum, etiamsi non esset Creator illius panis; quemadmodum nos utimur hedera, quam non creavimus, ad vinum designandum. Imo ncc probat hoc argumentum Christum esse Filium Creatoris: potest enim uti rebus Creatoris etiam is, qui non est Filius Creatoris. Si quid autem probat, id solum est, Christum non esse adversarium Creatoris; nec enim uteretur rebus adversarii sui. At Irenreus Filium Creatoris, ct Creatorem affirmat esse Christum ex hac mutatione panis in corpus suum.
Secundum testimonium est in eodem cap. in illis verbis: « Quomodo autem rursus dicunt, carnem in corruptionem devenire, ct non percipere vitam, qua) a corpore Domini, ct sanguine alitur?» Et paulo infra: « Quem admodum enim qui est a terra panis percipiens vocationem Dei, jam non communis panis est, sed Eucharistia ex duabus rebus constans, terrena, et coelesti: sic et corpora nostra percipientia Eucharistiam, jam non sunt corruptibilia, spem resurrectionis habentia. »
Ex his verbis tria argumenta colligimus. Primum est: Corpora nostra incorruptibilia fiunt, quia aluntur corpore Christi: ergo corpus Christi non solum animis percipitur, sccl etiam corpore ex Irentei sententia. At corpus non potest in coelum conscendere, ut ibi gustet Christi carnem; ergo vere praesens est in Eucharistia ipsa Christi caro. Secundum est-: Panis terrenus post invocationem Dei, seu mysticas preces, non est amplius communis panis, sed est cibus constans duabus rebus, una terrena, altera coelesti. Non potest autem res illa coelestis esse, nisi corpus Christi; igitur vere est in Eucharistia corpus Christi. Tertium: Ita panis mutatur ex terreno in coelestem per invocationem Dei, sicut corpora nostra mutabuntur per Eucharistiam ex mortalibus in immortalia. Sed corpora nostra reipsa fient immortalia, non autem sola significatione: igitur panis terrenus reipsa fit corpus Christi, non sola significatione.
Ad omnia respondere conantur haeretici. Ad primum Beza respondet in Cyclope, per Eucharistiam corpora fieri immortalia, quia per eam fide conjungimur ipsissimo corpori Christi, ex quo tam animus, quam corpus vivificatur. Paulo planius id explicat Petrus Martyr, libro contra Gardinerum, objecto 151. ubi dicit, per Eucharistiam corpora nostra fieri immortalia, quia per eam fide apprehendimus Christum' ex ea fide renovatur anima; ea renovatio redundat in corpus, illud que facit paulatim aptum instrumentum Dei, et vitee aeternae capax.
At contra. Nam Irenseus ut adversarii fatentur) contendit probare haereticis sui temporis veram carnis nostrae resurrectionem aliquando futuram; idque probat, quia ipsa caro nostra per Eucharistiam conjungitur immortali, et vivificatrici Christi carni. At si esset vera adversariorum sententia, Irensei argumentum vel nihil concluderet, vel certe esset supervacaneum. Nam qui negant resurrectionem carnis, non admittunt illam redundantiam gratiae ex anima in corpus, in qua ponit Petrus Martyr totam vim argumenti Irenaei; neque admittent, quod dicit Beza, Christi corpus animo apprehensum, animam et corpus vivificare, imo dicent inde sequi, corpus non vivificare, sed solam animam, cum illa sola Christum apprehendat. Deinde, quid erat opus urgere tantopere Eucharistiam ad probandam resurrectionem, quod Irenseus facit, tum hoc loco, tumlib. v. et alibi? Nam satis erat dicere, Christum per fidem apprehensum vivificaturum animas, et corpora nostra: impertinens autem est, unde
excitetur illa fides, utrum sumptione Eucharistiae, aut Baptismi, aut solo Dei verbo, aut aliquo miraculo: ista enim omnia nihil sunt apud adversarios, nisi instrumenta excitandae fidei.
Ad secundum respondet Martyr, lib. contra Gardinerum, objecto 132. et 133. Eucharistiam vocari panem non communem, quia est sacramentum quoddam, proinde panem sacrum non vulgarem dici debere. Constare autem, ait, re terrena, et coelesti, id est, symbolo, et re significata; licet res significata procul absit, sive pane, ct sanctificatione. Est enim panis res terrena, sanctificatio autem, qua panis Sacramentum efficitur, res est coelestis.
Utraque absurda est explicatio: ac primum rem terrenam esse symbola, rem coelestem esse rem significatam, sed absentem, nullo modo fieri potest. Nam nihil constare dicitur ex eo, quod in ipso non est: Eucharistiam autem constare dicit Irenseus ex duabus rebus, terrena una, altera coelesti; vult ergo utramque rem esse in ipsa Eucharistia.
Respondet Martyr, omnino constare posse aliquid ex eo, quod in ipso non est: « Nam sermo noster, inquit, constat ex voce, et re significata; et tamen res significata ssepe longissime abest a voce. Praeterea Paulus dicit, Sacramenta veteris testamenti constitisse ex symbolis, et corpore Christi: manducabant enim eamdem escam nobiscum, » i Corinth. x. «At corpus Christi tam procul aberat, ut ne natum quidem esset ».
Hic vero prodit suam imperitiam Petrus Martyr. Quis enim unquam dixit, sermonem constare ex voce, et re significata? nonne relative opponuntur signum, et res significata? quomodo igitur potest aliquid ex oppositis constare? fefellit eum fortasse, quod dici solet, sermonem constare ex voce, et significatione. Sed significatio in ipsa voce est, ut relatio in suo subjecto; ac proinde non potest ex ea probare Petrus Martyr aliquid constare ex eo, quod in ipso non est. Quod vero addit de sacramentis veteribus ex Paulo, impudens mendacium est. Nusquam enim Paulus dixit, Sacramenta vetera constitisse ex symbolis, et corpore Christi: nec dixit Patres veteris Testamenti manducasse eamdem escam nobiscum, ut supra saepius demonstravimus.
Jam vero illa altera expositio, qua per rem coelestem intelligunt consecrationem, sive sanctificationem, ceque facile refelli potest. Nam nullam ipsi agnoscunt veram consecrationem panis; quam enim nos adhibemus, incantationem vocant; sed solum illis consecratio est panem deputari a Deo ad sacramenti usum, id est, ut repraesentet corpus Christi: quae consecratio nihil reale ponit in pane, sed merum respectum rationis. Porro Irenseus de rebus loquitur, non de entibus rationis, cum dicit Eucharistiam constare duabus rebus, una terrena, altera coelesti. Et confirmatur argumentum ex ipso adversariorum testimonio. Nam cum quaeritur, quid sit res terrena, et nos dicimus esse accidentia panis sensibilia; illi clamant, rem terrenam debere esse substantiam, non sola accidentia. Si ergo res terrena, ut vere dici possit res, debet esset substantia; res coelestis, ut res vere dici possit, nonne debet esse etiam substantia? quomodo igitur exponunt per rem coelestem, consecrationem, qua) in re nihil est? Praeterea nemo ita loquitur de aliis sacramentis, ut dicat aquam Baptismi constare duabus rebus, una terrena, altera coelesti; et tamen aqua Baptismi, symbolum est sacramenti, ut panis Eucharistia). Denique consecratio non habet eam vim, quam tribuit Irenseus rei coelesti in Eucharistia: ipse enim vult Eucharistiam, quia re coelesti constat, facere corpora nostra immortalia ex mortalibus. At non habet sola consecratio istam virtutem, et praesertim secundum adversarios, qui nullam v(m tribuunt sacramentis, nisi ad fidem excitandam repra)sen~ tando. Vera igitur expositio est, rem terrenam esse id, quod sensu percipitur in Eucharistia (illud enim etsi revera substantia non sit, tamen vera res, et vere terrena est, alioqui sensibus corporalibus apprehendi non posset) rem coelestem esse id, quod creditur nimirum Christi corpus gloriosum et immortale.
Ad tertium nostrum argumentum respondet Petrus Martyr, lib. contra Gardinerum, objecto lo2. ex verbis Irenaei colligi contrarium ejus, quod nos volumus. Ille enim dicit, sic mutari panem per consecrationem, et ex communi fieri sacrum, et coelestem, quomodo per ipsam Eucharistiam corpora nostra fiunt immortalia ex mortalibus. At nostra corpora non mutantur substantialiter, sed accidentaliter tantum; ergo et panis ille non mutatur nisi accidentaliter; quia nimirum sit sacramentum religionis, cum antea cibus es-set tantum vulgaris.
Despondeo dupliciter. Primo, quse afferuntur ut similia, debere esse similia in re, de qua disputatur, non autem in omnibus. Volebat autem Irenseus ostendere, corpora nostra vere resurgere, et fieri ex mortalibus immortalia: id ostendit hac similitudine. Sicut panis communis et proinde corruptibilis per consecrationem fit panis coelestis, et incorruptibilis, ita corpora nostra corruptibilia per Eucharistise perceptionem fiunt incorruptibilia. In qua similitudine id requiritur, et sufficit!, ut sicut corpora nostra vere mutantur, et fiunt incorruptibilia ex corruptibilibus, ita panis ille communis vere mutetur et fiat incorruptibilis: utrum autem id fiat per mutationem substantiae, aut accidentium, impertinens est, ut patet.
Secundo tamen respondeo cum Joann. a Lovanio in lib. de Eucharistia, Irenseum loqui de mutatione substantiali, tam panis, quam etiam corporum nostrorum. Nam loquitur de mutatione, quae fiet in resurrectione, quando pulveres, seu cineres corporum nostrorum mutabuntur in corpora humana gloriosa, et immortalia: id enim apertissime Ireneeus demonstrat lib. v. cap. 2. Ibi enim cum dixisset non posse fieri, quin caro nostra resurgat immortalis, cum nutriatur corpore ef sanguine Christi, rebus nimirum immortalibus; ita subjungit: « Et quemadmodum lignum vitis depositum in terra suo fructificat tempore, et granum tritici decidens in terram, et dissolutum, multiplex surgit per Spiritum Dei, qui continet omnia, quae deinde per sapientiam in usum hominibus veniunt, et percipientia verbum Dei fiunt Eucharistia, quod est corpus, et sanguis Christi: sic et nostra corpora ex ea nutrita, et reposita in terram, et resoluta in ea, resurgent in suo tempore Verbo Dei resurrectionem eis donante, ingloriam Dei Patris. » Ut pulchre Irenseus comparat corpora nostra cum grano tritici, quod in terra dissolvitur, et corrumpitur, virtutem autem Eucharistiae cum spiritu illo, seu genitali virtute, qua) corruptum granum resurgere facit. Nam quem' admodum granum frumenti, etiamsi mutatum fuerit in putredinem, tamen propter illam vim genitalem, quam habet, resurgit in spicam: ita corpora nostra, quamvis in pulverem resolvantur, tamen propter virtutem receptam a communicatione carnis, et sanguinis Domini, resurgunt gloriosa, et immortalia. Et hoc est etiam, quod Irenseus significat, cum ait, corpora nostra consistere, et augeri ex corpore et sanguine Christi; quia nimirum Eucharistia facit, ut corpora non solum non pereant, sed etiam ut resurgant aucta pluribus donis, quam antea haberent: sicut etiam granum non resurgit simpliciter in granum, sed in spicam, id est, multiplicatum et auctum.
Unum argumentum ex Irenseo pro se adducit Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum objecto 154. 156. 157. Nam Irenreus scribit, ipsum panem esse corpus Christi, quod non potest esse verum, nisi tropice accipiendo corpus Christi, lib. iv. cap. 32. «Eum, inquit Iremeus, qui est ex creatura, panem accepit, et gratias egit, dicens: Hoc est corpus meum; ct calicem similiter, qui est ex ea creatura, quic est secundum nos, suum sanguinem confessus est. » Et libro eodem, cap. 34: « Quomodo constabit eum panem, in quo grati re actce sunt, esse corpus Domini etc. » Et libro eodem, cap. 57: « Accipiens panem, suum corpus confitebatur. »
Respondeo: Ircnrcus non significat panem simpliciter esse corpus Christi, sed panem in quo gratiae actae sunt, id est, panem sanctificatum, et factum Eucharistiam, ut Justinus loquebatur, xp oortv Eu/aptcr/jOeTaav. Credibile enim omnimo est, Lenaeum eadem voce graeca usum, quam interpres non potuit reddere unica voce, sed per circumlocutionem expressit. Porro, panis factus Eucharistia, vere, et proprie est corpus Christi. Similis locutio esset, si quis diceret: Virga Mosis versa in draconem ambulabat, ct comedebat: et aqua a Christo in vinum conversa, colorem, ct saporem vini habebat.
Profert etiam aliud argumentum Petrus Martyr ex eo, quod Irenaeus dicit, corpore Christi ali, ct augeri corpora nostra. Sed hoc jam est solutum.
Chapter 22 of 133