Caput XX. Testimonium S. Fpiphanii
Sanctus Epiphanius omnium superiorum «aqualis ( nam etiam Athanasio familiaris fuit, licet omnibus supervixerit) in Ancorato, circa medium, cum docere vellet, hominem vere esse factum ad imaginem Dei, licet non facile appareat, in quo consistat similitudo inter Deum, et hominem, cum homo sit corporalis, finitus, mutabilis; Deus incorporalis, immensus, immutabilis, dicit, multa esse ejusmodi, quae aliud sunt, aliud videntur esse, et ponit exemplum de Eucharistia, quae vere est corpus Christi, et tamen nihil minus esse videtur; cum id, quod apparet exterius, sit rotundum, et insensibile, et proinde valde dissimile corpori Christi. «Videmus, inquit, quod accepit Salvator in manus suas, voluti Evangelista habet, quod surrexit a ccena, et accepit haec, et cum gratias egisset, dixit: Hoc meum est, IIoc et Hoc. Et videmus quod non aequale est, neque simile, non imagini in carne, non invisibili Deitati, non lineamentis membrorum: hoc enim est rotundae formas, et insensibile, quantum ad potentiam. Et voluit, per gratiam dicere: Hoc meum est, Hoc, et Hoc; et nemo non fidem habet sermoni; qui enim non credit esse ipsum verum, excidit a gratia, et salute ». llaec ille.
Hic sane locus omnino convincit. Nam quod dicit Epiphanius oportere credere esse ipsum verum, excludit tropos, et praesertim cum addat excidere a salute, qui id non credunt. Quod etiam addit esse id credendum, licet sensus repugnent, apertissime testatur non loqui eum de significatione, sed de reipsa: nam sensus non modo non repugnant, sed etiam juvant ut credamus Sacramentum significare.
Respondent adversarii, ac praecipue Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum, objecto 186. Epiphanium loqui de repraesentatione corporis Domini, ac velle dicere, credendum esse panem Eucharistiae vere esse corpus Christi repraesentative, licet nulla appareat in pane similitudo cum corpore Christi. Id vero ex eo potissimum colligit, quod Epiphanius panem dicit esse corpus Christi:
affirmat enim id, quod Dominus accepit in manus, quodque ait rotundum, et insensibile esse; illud, inquam, ipsum vocatum a Christo per gratiam corpus ipsius. Panis autem rotundus, et insensibilis, id est, panis verus, ac materialis non potest esse corpus Domini, nisi repraesentative.
Sed haec solutio facile refelli potest duplici ratione. Primo, quia Epiphanius non sine causa mutavit conclusionem in comparatione Eucharistiae cum homine. Nam cum dixisset hominem esse imaginem Dei, licet non appareat similitudo inter Deum, et hominem: debuisset dicere consequenter, panem Eucharistiae esse imaginem corporis Domini, licet non appareat similitudo inter panem, et corpus Domini; id enim requirere videbatur ratio exempli allati. At non ita dixit, sed ait panem Eucharistiae, esse ipsum verum corpus Domini. Et certe non dixisset de homine, esse ipsum verum Deum, sicut dixit de Eucharistia, esse ipsum verum corpus; et tamen non minus homo est verus Deus repraesentative, cum sit ejus imago, quam sit per adversarios Eucharistia verum corpus repraesentative. Quorsum igitur haec mutatio, nisi ut intelligeremus, non conferri Eucharistiam, ut imaginem cum homine; sed Eucharistiam, quatenus in ea vere continetur corpus Domini?
Secundo, refellitur solutio adversariorum, quia si Epiphanius vellet solum dicere panem Eucharistiae esse corpus Domini repraesentative, exemplum ipsius nihil valeret. Nam Sacramenta signa quidem sunt repraesentantia rem aliquam sacram, sed non repraesentant ratione figurae, aut colorum, quemadmodum repraesentant imagines depictae, vel sculptae; sed repraesentant partim ut signa ad placitum, partim ob analogiam naturalem inter effectus ipsorum signorum, et rei significatae, quemadmodum etiam verba sunt signa rerum, et hedera signum est vini. Quare nihil est novum, vel mirum, quod Sacramentum Eucharistiae repraesentet Christum, licet non sit illi simile, vel aequade, quoad figuram et formam: non enim repraesentat ut imago. Et quemadmodum stultus esset, qui miraretur, quomodo voces possint esse signa rerum, cum non sint illis in figura, vel colore similes, vel magnitudine aequales; sic etiam stultus esset, qui miraretur quomodo panis Eucharistiae possit Christum repraesentare, cum non sit Christo aequalis, nec habeat lineamenta corporis Christi. Atqui Epiphanias affert in medium, ut rem mirabilem, et sola lide comprehensibilem, quod panis Eucharistiae dicatur vere esse corpus Christi, cum non sit illi similis, nec sequalis, nec referat ulla corporis illius lineamenta; non igitur Epiphanius loquitur de pane repraesentante corpus Domini, sed de ipso vero corpore, quod vere adest in illa sacra hostia, quam oculis videmus, et manibus tangimus, licet sensus omnes reclament.
Ad argumentum autem Petri Martyris, respondeo, Epiphanium nunquam dixisse panem materialem esse corpus Christi; sed tantum dixisse, Dominum, accepto pane, gratias egisse, atque Eucharistiam fecisse, et dixisse: Hoc est corpus meum. Ubi pronomen, Hoc, non demonstrat panem, sed id quod in manibus Domini erat, sive quod sub speciebus illis continebatur, ut supra diximus: quod quidem antea fuerat panis, sed prolatis illis verbis, corpus Domini erat.
At, inquit Petrus Martyr, de ea re, quam vocat rotundam, et insensibilem, de eadem pronuntiat, quod sit corpus Domini. Illa autem res panis sine dubio est. Respondeo, res illa rotunda, et insensibilis non est panis eo loco, sed aliquid speciem panis prae se ferens: vult enim Epiphanius dicere, sacram Eucharistiam vere esse corpus Domini, licet exteriori forma, ac specie rotunda, et insensibilis sit, ut panis merus videatur. Imo in hoc consistit (ut diximus) tota sententia Epiphanii, quod videlicet credere debeamus, verum Domini corpus nos in Sacramento Eucharistiae percipere, cum tamen nihil videamus, nisi panis materialis accidentia.
Chapter 36 of 133