Caput IV. SECUNDA /ETAS ECCLESIA AB ANNO DOMINI 100. AD 200
Post Apostolorum discipulos in secunda aetate Ecclesiae tres habemus testes insignes, et indubitatos, Justinum Martyrem, Pium I Pontificem, et Ireneeum. Justinus igitur Martyr in Apologia 2, ad Antoninumimperatorem, sic loquitur de Eucharistia: Ou yap w? dptov, ouoe xoivov iropa Taota Aap6 xvopsv, dAAd Sv Tporrov oia Aoycu (rhou <japxoTroir(Gsi; Tr,<jou; Xpurro; Zior-^p 7ju.O)v xai cdpxa, xai cupa urrip cami pia; vjpwv zg/vj: outtd xai r/jv 3/ eo//,? Aoycu tgu (r)soo rap' auToii Eu/aptGT^Gstcav zpoyry, i; atpx xai crdpxs; xara pE-caSoA^v xpl-povxai djpwv, exeivou tou capxo- 7rotv;0 ivroc Tr,cou, xai adpxa, xai atpa eStSdOrjpsv clvat. « Non enim ut communem panem, neque communem potum haec sumimus, sed quemadmodum per verbum Dei incarnatus Jesus Christus Salvator noster, et carnem, et sanguinem pro salute nostra habuit: sic etiam per preces verbi Dei ab ipso Eucharistiam faqtum cibum, ex quo sanguis, et carnes nostrae per mutationem aluntur, illius incarnati Jesu, et carnem, et sanguinem esse edocti sumus. » Haec ad verbum ex Graeco interpretatus sum: quia queri solent haeretici soepenumero de interpretationibus Catholicorum. Solum ambigi posset de illa voce: « Eucharistiam factum; » nam Graeca vox,
EO/apioTr/iEioav, significare potest, super quem gratiae actae sunt, vel barbaro vocabulo, Eueharistizatum, vel (ut nos reddidimusj « Eucharistiam factum » sed non refert quidquam hoc ad rem propositam.
Ex hoc igitur loco duobus modis colligitur sensisse Justinum, veram Christi carnem proprie in Eucharistia contineri. Primo ex eo, quod simpliciter asserit panem Eucharistiae non esse communem panem, sed carnem Christi: neque ullam mentionem facit tropi, aut figurae alicujus. Nam si Eucharistia esset significative caro Christi, et non realiter, id Justinus omnino dicere debuisset: scribebat enim Apologiam pro Christianis, quibus praeter alia crimina objiciebatur manducatio carnium humanarum in sacris, ut patet ex Tertulliano in Apologetico cap. 7. et ex Minutio Felice in Octavio: et quod maximum est, ex Athenagora, qui in Apologia ad eumdem Antoninum tria crimina refellit falso Christianis objecta; quod Deum non esse crederent; quod humanis carnibus vescerentur; quod promiscuo concubitu uterentur. Certe enim ad hoc abolendum crimen omnino dicendum sui Christi carnem a Christianis non comedi, nisi significative. Et etiamsi id crimen non fuisset Christianis objectum, stultus fuisset Justinus. si absque ulla necessitate mysteria religionis facillima ipse incredibilia suis verbis fecisset, ad ethnicum imperatorem scribens.
Secundo, id colligimus ex comparatione Eucharistiae, quam facit Justinus cum mysterio Incarnationis. Ut enim doceret non temere Christianos credere panem fieri carnem, adducit in medium aliud mysterium aeque difficile; qua enim potentia fieri potuit, ut Deus incarnaretur, eadem fieri potuisse dicit, ut panis fieret caro. Ubi nisi reipsa velit affirmare, panem fieri carnem, sed solum sgnificative, frustra adducit exemplum Incarnationis: nullum enim est miraculum facere, ut panis significet corpus Christi.
Utrumque argumentum solvere nititur Petrus Martyr, et contrarium etiam colligere ex hoc loco Justini in lib. contra Gardinerum, objecto 13. et lol. Ad primum nostrum respondet, Justinum non dixisse panem Eucharistiae esse figuram corporis Christi, sed dixisse esse ipsum corpus, quia ita inter se loqui solebant Christiani eo tempore, nec fuisse periculum ne ethnici putarent nos vcreetproprie comedere carnem Christi, tum quia dixerat Justinus pancin et vinum proponi in sacra mensa; tum quia poterant facile Gentiles colligere, verba illa Christi: Hoc est corpus meum, a Justino citata, esse intelligenda sacramentaliter: tum denique quia Justinus dicebat, non cujusvis hominis carnem a Christianis manducari, sed solius Christi, qui jam surrexerat, et in coelum ascenderat.
At Petrus Martyr multa dicendo, nihil di¬
cit. Nam etiamsi Christiani ita ititer se loquerentur, tamen debuit defensor Christianorum imperatori' ethnico, et imperito rerum nostrari.m, explicare tropum in illis verbis constitutum; alioqui non tollebat, sed augebat suspicionem criminis Christianis objecti. Deinde, etiamsi Justinus dixerit, panem et vinum proponi in sacra mensa; tamen addidit, postmysticas preces non esse amplius panem, et vinum commune, sed ipsam carnem, et sanguinem Christi. Et ridiculum est debuisse, vel potuisse Imperatorem ethnicum per se intelligere verba Christi esse accipienda sacramentaliter: unde enim id colligeret homo Gentilis, qui neque an Sacramenta essent, audiverat? Opinatur fortasse Petrus Martyr Imperatorem illum versatum fuisse in schola Calvinistarum, ut statim ad tropos omnia revocaret. Denique, quod additur de Christi resurrectione, nontam explicat, quam implicat magis difficultatem, et sine ulla causa reddit fidem nostram homini Gentili prorsus incredibilem. Itaque insolubile manet hoc dilemma: aut poteratJustinum vere dicere, carnem Christi a Christianis solum in signo manducari, aut non poterat: si poterat, praevaricator fuit causae Christianae; nam odiosissimam reddidit fidem, et auxit criminum suscipionem, cum posset uno verbo et fidem probabilem facere, et crimen diluere: sinon poterat, certe ideo non poterat, quia vere, et non in signo tantum datur nobis comedenda Christi caro.
Ad secundum nostrum argumentum respondet Martyr, Justinum ideo explicuisse Eucharistiam exemplo Incarnationis, ut ostenderet contra haereticos Marcionistas, nos veram Christi carnem per fidem accipere. Nam si Christus non assumpsisset per Incarnationem veram carnem, sed simulatam, et fictam, ut Marcionistae, et Valentiniani haeretici dicebant, non esset Eucharistia signum verae carnis, neque nos veram carnem participaremus.
At non probat hoc loco Justinus incarnationem ex Eucharistia, sed e contrario, Eucharistiam ex Incarnatione. Praeterea Justinus hoc loco non scribit contra haereticos, nec mentionem eorum facit, sed persuadere vult Imperatori non esse impossibile mysterium Eucharistiae apud eos, qui credunt mysterium Incarnationis. Adde, quod Imperatores, et coeteri ethnici tantum aberant ab opinione Marcionis, ut nihil dubitarent Christum habuisse veram carnem, cum id perpetuo Christianis objicerent, Christum a Pilato vere crucifixum, et necatum fuisse: nulla ergo fuit causa, cur Justinus exemplum Incarnationis adderet ad probandum Christum habuisse veram carnem. Praeterea, si Eucharistia nihil esset nisi panis significans carnem Christi, nihil inde concluderetur contra Mnrcionem: nam diceret ille Christum habuisse carnem phantasticam, ct apparentem, et eam significari per Eucharistiam; ideo veteres non probant ex signo isto Eucharistiae, Christum habuisse veram carnem, sed probant et communi sententia, et fide Ecclesiae, quae erat, Eucharistiam esse vere carnem Salvatoris. Quocirca (ut dicit Ignatius) haeretici illi, simpliciter repudiabant Eucharistiam. Denique Justinus comparat Eucharistiam cum Incarnatione, quoad modum, quo utrumque factum est: dicit enim eo modo per preces verbi Dei panem fieri Eucharistiam, ct tunc esse carnem Christi; quomodo per verbum Dei, id est, per virtutem, seu imperium Dei, Incarnatio facta est. At si Eucharistia non esset corpus Christi, nisi significative, non esset opus ulla prece consecratoria, sed satis esset prima institutio
Christi: unde etiam Calvinistae nullam adbi-
bent consecrationem. Ergo Justinus, qui scribit panem Eucharistia) fieri corpus Christi per preces verbi Dei, credebat Eucharistiam non esse solam figuram, sed reipsa corpus Christi.
Quod autem Martyr cavillatur, consecrationem apud nos non fieri prece, sed verbis illis: Hoc est corpus meum, nimis leve est, quia (ut supra ssepe ostendimus) sancti Patres vocant mysticas preces omnium Sacramentorum formas, etiamsi non videantur habere formam piceum; quia omnes illa) forma), quocumque modo pronuntientur, continent invocationem Dei, cujus virtute Sacramenta, et eorum effectus producuntur.
Yideamus nunc quid Petrus Pseudomartyr afferat pro suo errore cx vero Martyre Justino. Duo igitur argumenta profert. Unum, ex hoc ipso loco a nobis citato, quod Justinus dicat, pane Eucharistia) ali corpora nostra: hinc enim colligit verum esse panem in Eucharistia, non autem corpus Christi, nisi significative, non enim corpoye Christi aluntur corpora nostra, sed animi tantum. Eamdem objectionem facit Boquinus in libro de coena Domini, sed Petrus Martyr proponit alte¬
rum ex Dialogo cum Tryphone, ubi Eucharistiam vocat Justinus panem, et poculum.
Sed hoc posterius jam supra refutatum est. Ad illud prius respondeo dupliciter. Primo illa verba: «Ex quo carnes nostra) per mutationem aluntur )>, esse poriphrasim panis, ex quo conficitur Eucharistia, ut sit sensus: Cibus ille, ex quo carnes nostra) ali solent, cum prece mystica conseci atur, efficitur corpus Christi. Neque obstat, quod Justinus prius meminerit consecrationis, quam dicat exeo cibo ali carnes nostras: nam non dicit ipse, ex pane consecrato ali carnes nostras, ut adversarius contendit, sed dicit, per consecrationem cibum illum, ex quo carnes nostra) aluntur, fieri corpus Christi.
Secundo respondeo, non esse novum apud veteres, ac praesertim Jrenaeum, Hilarium, Nysscnum, Cyrillum, et alios, ut Eucharistia dicatur alere corpora nostra. Sed non intelligunt Patres, cum hoc dicunt, Eucharistia nutriri, vel augeri mortalem substantiam corporis nostri; sic enim facerent Eucharistiam cibum ventris, non mentis, quo nihil absurdius fingi potest: sed intelligunt, ut postea videbimus, per Eucharistiam ali corpora nostra ad immortalitatem, id est, suscipere ex contactu carnis Christi vim quamdam, seu dispositionem ad gloriosam resurrectionem, ct vitam immortalem; id quod ex verbis illis deducunt Joan. vi: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam ceternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die. Sed de Justino hactenus.
Chapter 20 of 133