Skip to the text

Caput IX. Testimonium S. Cypriani

Tertius testis in eadem tertia aetate, est S. Cyprianus, qui passus est anno Domini 259. vel circiter. Is igitur in serm. 5. qui est de lapsis, reprehendens eos, qui post negatum Christum ad Sacramentum Eucharistiae accedebant, non prius per debitam poenitentiam purgari: « Vis, inquit, infertur corpori ejus, et sanguini: et plus modo in Dominum manibus atque ore delinquunt, quam cum Dominum negaverunt. » Haec ille. At profecto incredibile videtur Cyprianum sensisse, majus esse peccatum indignis manibus tangere signum aliquod, seu figuram Christum repraesentantem, quam Christumipsumnegare.Quis enim ita desideret, ut diceret, gravius peccare eum, qui tangeret librum Evangelii, aut imaginem Crucifixi cum conscientia peccati, quam eum, qui Christum coram persecutore negaret? Vult igitur Cyprianus dicere, eos, qui indigne sumunt Eucharistiam, ipsam Christi personam in se, et immediate injuria afficere, et propterea gravissime peccare, et gravius (saltem ex hac parte) quam ii faciant, qui Christum negando, in fidem, et honorem ejuspeccant. Ibidem narrat sanctus Cyprianus quatuor miracula, quae facta fuerant in eos, qui indignis manibus corpus Domini tractare voluerant, quae satis abunde arguunt non esse Eucharistiam signum tantum Dominici corporis, cum nulla ejusmodi miracula legantur iu eos edita, qui alia signa indigne tractarunt, praesertim cum illi, de quibus loquiturCyprianus, non ex contemptu, vel odio Christi ad Sacramentum accede* rent.

Exstat inter opera Cypriani sermo de Ccena Domini, qui etsi Cypriani episcopi Carthagi-

nensis, cic quo nunc agimus, cssc non videatur, tamen est omnino antiqui alicujus, et doctissimi, ac sanctissimi Patris, ut adversarii fatentur. Inde igitur petemus sub nomine Cypriani duo, vel tria clarissima testimonia. Primum est in principio sermonis: «Coena disposita inter Sacramcntales epulas obviaverunt sibi instituta antiqua, et nova; et consumpto agno, quem antiqua traditio proponebat, inconsumptibilcm cibum magister apponit discipulis. » De hoc loco supra disseruimus, ubi egimus de figuris Sacramenti hujus, atque ostendimus contra Petrum Martyrem per cibum inconsumptibilcm non posse intelligi panem, qui non minus consumitur, quam agnus; neque corpus Christi, ut sola fide manducatur, quia eo modo habuissent cumdcm cibum Judaei in agno pascali, quem nos in Eucharistia, et propterea non recte opponeret Cyprianus cibum consumptibilem datum Judaeis, cibo inconsumptibili, qui datur Christianis.

Secundum testimonium habetur paulo inferius: « Panis iste, inquit, quem Dominus discipulis porrigebat, non effigie, sed natura mutatus, omnipotentia Yerbi factus est caro, et sicut in persona Christi humanitas apparebat, et latebat divinitas; ita Sacramento visibili ineffabilitcr divina se infudit essentia.» Iioc testimonium nullam admittit solutionem, etiamsi adversarii secpc ad illud respondere conati sint.

Respondet igitur Petrus Martyr in II par. libri contra Gardinerum prope finem, et rursum in -i. parte libri ejusdem, panem mutari, quia ex prophano fit sacer, et ex non sacramento sacramentum. Dicit autem mutari non effigio, sed natura, quia nova illa significatio sacramentalis nona accedit accidentibus panis, qu® a Cypriano dicuntur effigies, sed ipsi naturae, et substanti® panis. Analogia enim est inter panem, et corpus Christi, quod sicut panis nutrit corpora, ita caro Christi nutrit animas: porro nutrire ad substantiam pertinet, non ad accidentia. Addit vero (ne decipiamur) substantiam, seu naturam panis mutari, non quod, ipsa desinat esse quod erat, sed quod acquirat aliquid, quod non habebat: quemadmodum mutari dicitur homo, cum ex non grammatico fit grammaticus, et ex privato princeps.

L; Sed facile refellitur b®c solutio ex omnibus fere vocibus, quibus utitur Cyprianus. Primo ex illa, « non effigie ». Nam si mutatio i-tu nihil est aliud, nisi additio significationis,

non solum natura panis, sed etiam effigies mutatur; imo magis effigies, quam natura: siquidem id quod proprie significat, est aliquod signum sensibile, qualia sunt accidentia panis; cur ergo Cyprianus ait: a non effigie sed natura mutatus. »

Respondet Martyr, substantiam panis sensibilem esse per accidentia sua, et ipsi proprie convenire analogiam illam nutritionis.

At licet substantia sensibilis sit per accidentia, tamen, signum esse, magis convenit accidentibus, quam substanti®: signum enim est id, quod per se, et immediate sensibus percipitur. Neque verum est, analogiam illam nutritionis osse in substantia, et non in accidentibus; tum quia substantia sine accidentibus non nutrit: tum vero maxime ut aliquid sit signum nutritionis spiritualis, non requiritur ut vere nutrire possit corporaliter, sed requiritur ut reprsesentet externa specie eam rem, qu® nutrire solet. Nam serpens ®neus fuit vera figura Christi crucifixi, ob analogiam inter serpentem, et Christum: et tamen serpens ille ®neus non habuit substantiam veram, sed solum figuram serpentis. Et lingu® igne®, qu® super Apostolos apparuerunt, rectissime significabant donum eloquenti® divinitus datum Apostolis, ob analogiam inter linguam, et illud donum: et tamen lingu® ili® non habuerunt substantiam, sed solam figuram lingu®. Denique in omnibus visionibus Prophetarum, et insofnniis divinitus immissis, Pliaraoni, Nabuchodonosor, et aliis, et in tota Apocalypsi describuntur plurima signa rerum aliarum, ob analogiam inter res naturales, et divinas, ct tamen signa illa non habebant substantiam rerum naturalium, sed figuram externam tantum. Sic igitur accidentia panis proprie signa sunt corporis Domini, ob analogiam inter panem, ct Christum: per accidens autem est, ut sub illis accidentibus sit substantia panis, vel non sit: nulla igitur causa reddi potest, cur Cyprianus dixerit, non effigie, sed natura mutari panem; si mutari est acquirere novam significationem.

Secundo refellitur ex illa voce, «sed natura. » Nam non dixit Cyprianus, naturam panis mutari, ut Martyr videtur accepisse, sed, panem, natura mutari: panem autem natura mutari, est panem naturaliter, id est, substantialiter mutari; naturam enim eo loco pro substantia accipi fatetur adversarius. At acquirere significationem novam, non csl mutari substantialiter, sed accidentaliter tantum, imo ne accidentaliter quidem, nisi secundum rationem, cum sit illa significatio relatio rationis.

Sed inquit Petrus Martyr, « non solum mutatur panis, quia acquirit novam significationem; sed.etiam quia efficitur instrumentum Dei ad movendos animos nostros. » At si petas, quomodo sint sacramenta instrumenta Dei ad movendos animos, nihil respondere poterit, nisi significando, repraesentando: nec enim tribuunt ipsi sacramentis ullam efficientiam veram, ut supra demonstravimus.

Tertio refellitur ex illis verbis: « Omnipotentia Verbi. » Nam quae omnipotentia requiritur ad faciendum nihil? Sed ait Petrus Martyr, requiri omnipotentiam, quia solus Deus potest instituere sacramenta. Contra; nam omnipotentia requiritur in eo qui instituit sacramenta, ut vere perficiat, quod sacramenta significant, id est, justificet hominem. At non requiritur ulla omnipotentia ad faciendum, ut res aliqua significet: id enim etiam homines facere possunt. Porro Cyprianus non ponit omnipotentiam Dei in efficiendo, quod sacramenta significant; sed in mutatione panis in carnem; sic enim ait: « Omnipotentia Verbi factus est caro. »

Quarto ex illa similitudine: « Sicut in persona Christi humanitas apparebat, latebat divinitas; ita sacramento visibili ineffabiliter divina se infudit essentia. » Ubi Cyprianus non dicit, quod adversarii ex hoc loco colligunt, in Sacramento esse duas naturas, ut sunt in Christo: ac proinde manere naturam panis; sed dicit ita latere sub specie visibili panis, Deum verum, ut latebat sub specie visibili carnis Christi, dum is in terris conversaretur. Et ne quis dicat in sacramento latere Deum per solam repraesentationem, addit adverbium, « ineffabiliter, » quo de claratur mysterium hic subesse maximum, et difficillimum: nulla autem difficultas in eo est, quod panis significet Christum.

Tertium testimonium est in eodem sermone: « Nova est hujus Sacramenti doctrina, et scholas Evangelica; hoc primum magisterium protulerunt, etDoctore Christo primum ha?c mundo innotuit disciplina, ut biberent sanguinem Christiani, cujus esum legis antiques auctoritas districtissime interdicit; lex quippe esum sanguinis prohibet, evangelium pixecipit ut bibatur. » Htec ille. Ubi nisi proprie de sanguine loquatur, nihil Tom. IV.

prorsus dicit; non enim lex vetus prohibebat sanguinem figurate sumptum; imo Hebraei in potu aquae de petra scaturientis, Christi sanguinem bibebant figurate: ut modo Sacramentarii facere se dicunt in Eucharistia.

Sed jam afferenda sunt testimonia, (prae ex Cypriano affert Petrus Martyr in lib. contra Gar cliner um, objecto 170. et sequentibus novem; collegit enim ipse omnia loca, quae ab aliis citari solent. Primum ergo ex isto ipso sermone de coena Domini profert illa verba: « Usque hodie hoc veracissimum et sanctissimum corpus bum creat, et sanctificat, et benedicit, et pie sumentibus dividit. » Quo loco pro se adversarii arripiunt illud: « Creat, sanctificat, benedicit, dividit »; haec enim omnia pani conveniunt, non ipsi corpori vero Christi.

Respondeo: Cyprianum alludere voluisse ad canonem missae, ubi post consecrationem panis, dicimus: « Per quem omnia semper nobis bona creas, sanctificas, benedicis, et praestas nobis. » Porro tam in verbis canonicis, quam in verbis Cypriani, illa: « Creas, sanctificas, et benedicis, » referuntur ad materiam unde conficitur corpus Christi; agimus enim Deo gratias, quod per Christum nobis panem primum creet, deinde pereumdem sanctificet, et benedicat, convertendo in corpus suum, et sic nobis praebeat. Itaque similis est illa sententia: Christus corpus suum creat, sanctificat, dividit; ac si quis de pane diceret, hic panis primo seminatur, deinde metitur, tum molitur, coquitur, et tandem comeditur. Non enim sensus esset panem sub forma panis, seminari, meti, moli etc., sed quoad materiam unde fit, primo seminari, deinde meti, etc. Quod autem loquatur Cyprianus de vero corpore, non de signo corporis, quod nobis dividi, id est, distribui dicit, posteaquam panis creatus, et sanctificatus est, patet ex illo adjuncto, « veracissimum, » neque enim dici potest veracissimum, quod non nisi figurate corpus est.

Secundum testimonium ex eodem sermone: «Panis iste communis in carnem, et sanguinem mutatus procreat vitam, et incrementum corporibus: ideoque ex consueto rerum effectu fidei nostra; adjuta infirmitas sensibili argumento edocta est, visibilibus Sacramentis inesse vita; aderna; effectum ». lla:c ille. ITinc deducit Petrus Martyr, panem Eucharistia;, etiam post mutationem Sacramen talem nutrire nostra corpora, et esse ve

rum panem, ex illa analogia nutritionis vocari corpus Christi, etc.

Respondeo: Errat hoc loco toto coelo Petrus Martyr. Neque Cyprianus loquitur de pane Eucharistiae, cum dicit, « mutari in carnem, » et alere corpora nostra; sed rationem reddit, cur ex pane communi fiat Eucharistia, et cur aliquando corpus Christi dicatur panis. Rationem autem esse dicit, quia sicut panis communis, id est, vere materialis, et triticeus, dum mutatur in carnem, et sanguinem nostrum per naturalem actionem caloris naturalis, nutrit nos et auget: ita corpus Christi spiritualiter nos nutrit et auget. Itaque non loquitur de nutritio ne sacram en talis, cum dicit: « Panis communis in carnem et sanguinem mutatus, » sed de naturali mutatione, quae fit in nobis, dum cibo nutrimur.

Tertium testimonium ex fine ejusdem sermonis: « Haec quoties agimus, non dentes ad mordendum acuimus, sed fide sincera panem sanctum frangimus. »

Respondeo: Declarat his verbis Cyprianus fructum Sacramenti non consistere in corpore nostro delectando, vel saginando, sed in animo nutriendo, et reficiendo. Non enim acuere dicuntur dentes quicumque aliquid sumere volunt per oris instrumentum; sed qui avide sumere cupiunt, ut palatum delectent. jCerte qui medicamentum amarum comedere jubentur, non dicuntur acuere dentes, quia non sumunt, ut delectentur eo cibo, sed inviti accipiunt, ut sanentur.

Quartum testimonium est cx eodem ser mone, ubi legimus: « Solus quippe Filius patri consubstantialis est, nec divisibilis est, nec partiabiiis substantia Trinitatis: nostra vero et ipsius conjunctio nec miscet personas, nec unit substantias, sed affectus consociat, et confoederat voluntates. » hsec ille. Ex quo loco Petrus Martyr colligit, nullam esse inter nos et Christum corporalem unionem, sed solum spiritualem; proinde non corpore, sed spiritu solo Christi corpus a nobis manducari.

Respondeo: Loquitur Cyprianus de illa unione, qua) est proprius, et principalis finis Eucharistiae: ac negat per Eucharistiam ita nobis uniri Christum, ut efficiamur cum illo una persona, sicut fit in mysterio Incarnationis; vel ut efficiamur una natura, quomodo unum est Pater cum Filio in arcano Trinitatis: et solum affirmat uniri nos Christo per affectus, et voluntatis confoede¬

rationem. Porro corporalem unionem, qualis est inter nos, et Christi corpus per Eucharistiam, Cyprianus neque negat, quia revera fit, neque asserit, quia non est illa unio finis Eucharistiae, sed potius medium. Nam etiam in impiis illa unio inveniri potest; et obest, non prodest, cum non perducit ad spiritualem unionem, quae est verus finis hujus Sacramenti.

Quintum testimonium ex eodem sermone: «Ut sciremus, inquit, quod mansio nostra in ipso, sit manducatio, n Et infra: « Esus igitur hujus carnis, quaedam aviditas est, et desiderium manendi in ipso. » Et infra: «Quod est esca carni, hoc animae est fides. »

Respondeo: Cyprianus his verbis de Sacramenti effectu loquitur; id enim est comedere Christi carnem, qua ntum ad effectum, et fructum manere in ipso per fidem, et charitatem. IIoc tamen testimonium non Petrus Martyr, sed alii quidam afferre solent.

Sextum testimonium sumit Petrus Martyr ex sermone de unctione Chrismatis: «Dedit, inquit, Dominus noster in mensa, in qua ultimum cum Apostolis participavit convivium, panem et vinum, in cruce vero manibus militum corpus tradidit vulnerandum: ut in Apostolis secretius impressa sincera veritas, et vera sinceritas, exponeret gentibus, quomodo vinum et panis caro esset et sanguis; et quibus rationibus causee effectibus convenirent: et diversa nomina, vel species ad unam reducerentur essentiam; et significantia, et significata iisdem vocabulis ceuserentur. » Ex hoc loco colligit adversarius panem tantum, et vinum, ut opponuntur vero corpori in cruce mortuo, esse in Eucharistia et ideo panem vocari corpus, et vinum sanguinem, quia illa significant, ista significantur.

Respondeo: verba Cypriani non carent obscuritate: tamen recte expensa, Catholicis non haereticis favent. Primum igitur cum Cyprianus ait Christum in mensa dedisse Apostolis panem edendum, militibus autem in cruce dedisse corpus vulnerandum: non opponit panem corpori, sed corpus sub specie panem eidem corpori in specie sua; sive corpus ut cibum, eidem corpori ut victima). Id patet primum, quia idem auctor in superiore sermone disertis verbis docuit, panem natura mutari, et fieri carnem omnipotentia 'Verbi. Deinde idem patet, quia in toto eo sermone tractat hic auctor de excellentia

religionis christiauu) supra Judaicam, conferens bine inde sacramenta: at certe nihil ad hanc excellentiam pertinet, quod habeamus merum panem in»S aeramento.

Praeterea explicat continuo Cyprianus, cur dederit Dominus panem et vinum in ccena; ratio autem ejus non bene cohaeret, nisi per panem et vinum intelligamus corpus et sanguinem sub specie panis et vini. Ratio quam subjungit, habet quatuor membra; dicit enim Dominum dedisse panem, et vinum, ut Apostoli secreto edocti sinceram veritatem, possent aliis omnibus explicare ista quatuor. Primo, quomodo panis, et vinum caro sit et sanguis. Secundo, quomodo causae effectibus conveniant. Tertio, quomodo diversa nomina, vel species ad unam reducantur essentiam. Quarto, quomodo et significantia, et significata iisdem vocabulis censeantur.

Primum membrum a nobis rectissime exponitur. Dicimus enim Apostolos facile intellexisse, et aliis explicare potuisse, quomodo panis esset caro; quia vere panis ille sanctificabis, qui exterius panis videbatur communis, et usitatus, caro Domini erat dicente ipso: Hoc est corpus meum.

Secundum etiam membrum nos recte exponimus. Intellexisse enim Apostolos dicimus ex eo, quod acceperunt corpus sub specie panis quomodo causa) cum effectibus conveniant, id est, quomodo caro Domini vere nutriat ct reficiat animas fideliter eam manducantium: id enim intellexerunt ex analogia panis, sub cujus specie carnem Domini sibi dari videbant.

Tertium quoque membrum recte exponimus. Dicimus enim Apostolos intellexisse, quomodo nomina ac species diversa) ad unam reducantur essentiam: quia videlicet per consecrationem Eucharistia) ex pane fit caro Domini, et unica tantum essentia remanet, carnis videlicet; qua) tamen diversa nomina recipit; nam et dicitur caro, qu-ia talis est per effectum.

Denique quartum membrum recte a nobis exponitur, quomodo scilicet et significantia, et significata iisdem vocabulis censeantur, id est, cur panis Eucharistia) dicatur caro, et cur caro Domini dicatur panis. Non caro Domini, qua) est res significata, potest dici panis, quia datur sub specie panis; et potest ille panis, qui exteriore specie sua corpus Domini significat, dici caro, quia revera quoad substantiam est caro. Itaque omnia cubarent in nostra interpretatione. At ad-

versari us non ita facile se expedire potest, et pra)sertim quoad tertium membrum illius rationis. Quomodo enim, quaso, ad unam essentiam reducuntur diversae species, id est, panis et caro, si nulla fit realis mutatio?

Respondet Petrus Martyr reduci ad unam essentiam, quia fiunt unum sacramentum: Sacramentum enim Eucharistiae integrum constat ex signo, et re significata. At absurdissimum est quod dicit. Cum enim signum et res significata sint opposita relative, quomodo potest unum aliquid ex signo, et re significata constare? Non enim vult ipse dicere, quod Catholici dicunt, sacramentum constare materialiter ex signe, et re significata reipsa pnfesente, ct cum signo conjuncta; sed formaliter constare ex signo, ct re signata, quorum unum tantum abest ab altero, quantum coelum a terra; signum enim est tantum in terra, et res signata tantum in coelo.

Septimum testimonium sumit ex epist. G. lib. i. ad Magnum, ubi scribit Cyprianus, corpus Domini panem vocari ex multorum granorum adunatione congestum, et sanguinem vinum ex botris pluribus expressum.

Sed nulla est hic nova difficultas; explicat enim Cyprianus, cur Dominus ex pane, et vino hoc sacramentum conficere voluit, et non ex aliqua alia re; rationem autem esse dicit propter analogiam, qua) est inter panem, et vinum, et Ecclesiam Domini, qua) per Sacramentum illud significatur.

Sed urget adversarius illa verba: « Panem vocavit corpus »; atque inde colligit, « ergo panis est corpus; non est autem proprie; ergo tropice ». R.espondeo: panem ex Cypriani sententia vocatum esse a Domino corpus, cum dictum est in ccena: Hoc est corpus meum. Quare panis vocatus est corpus, sed ipsa vocatione factus est vere corpus; et ideo non sequitur, panem, dum est panis, esse corpus, sed qui fuerat panis, jam esse corpus. Quemadmodum cum exercitus privatum aliquem militem appellabat imperatorem, ipsa appellatione fiebat ille imperator; nec poterat dici: homo privatus est imperator, sed qui fuerat paulo ante privatus, nunc est imperator.

Octavum testimonium proferunt ex lib. it. • epist. 3. ad Cecilium, ubi sic legimus: « Nec potest videri sanguis ejus, quo redempti sumus, es5e in calice, quando vinum desit calici, quo Christi sanguis ostenditur. » Et infra:

« Videmus in aqua populum intelligi, in vino

UliElt II.

vere ostendi sanguinem Christi. » Et infra: <i Sic vero calix Domini non est aqua sola, aut vinum solum, nisi utrumque sibi misceatur: quomodo nec corpus Domini potest esse farina sola, aut aqua sola, nisi utrumque adunatum fuerit, et copulatum, et panis unius compage solidatum. » Ex hoc loco deducunt adversarii primo, vinum necessario debere esse in calice, etiam post consecrationem. Nam post consecrationem vinum ostendit sanguinem Domini; quod autem non est, nihil potest ostendere. Secundo, eo vino sanguinem Domini ostendi, id est, significari, ac proinde non esse in calice Domini, nisi figurate. Tertio, eo vino non ostendi sanguinem praesentem, ct in calice reipsa existentem, sed absentem. Nam eo modo per vinum ostenditur sanguis, quo per aquam populi: populi autem non sunt in calice, nisi significative. Hoc argumentum urgent Petrus Martyr, Petrus Boquinus, Beza, et alii.

Respondeo: locum hunc Cypriani, quo Petrus Martyr lib. contra Gardinerum, objecto 175. in fine gloriatur, ita perspicue asseri suam sententiam, ut ex nullo alio possit asseri clarius, nihil omnino pugnare cum sententia catholicorum, sed aperte destruere sententiam haereticorum.

Observandum est enim, multum interesse inter has duas propositiones: Vinum est sanguis Domini, ct sanguis Domini est vinum. Nam prior propositio docet vinum esse sanguinem per similitudinem; reipsa autem, et proprie esse vinum, non sanguinem: posterior contra docet, sanguinem esse vinum per similitudinem; reipsa autem, et proprie esse sanguinem, non vinum; nec enim proprie esse potest, aut vinum sanguis, aut sanguis vinum, cum res ilice sint specie diversse, et (ut loquuntur) termini disparati. Ilinc fit, ut prior propositio, si apud Cyprianum vel alium Patrem inveniatur, non sit pro nobis, neque contra nos: posterior autem sit aperte pro nobis contra adversarios. Nam illa propositio: Vinum est sanguis Christi significative, solum requirit, ut in Eucharistia sit vinum, quantum ad id, quod significat, id est, quantum ad accidentia exteriora: nam, ut supra ostendimus, ratione accidentium tantum vinum significat. Vere autem in Eucharistia remanet vinum, quantum ad accidentia significantia sanguinem Christi. Utrum autem cum accidentibus illis sit in Eucliari-

st ia substantia vini, aut ipse Christi sanguis; illa propositio nihil dicit, atque ita neque est contra nos, neque pro nobis. Altera autem propositio, nimirum: Sanguis Christi est vinum per similitudinem, est omnino pro nobis: nam requirit necessario ut in calice sit sanguis proprie, qui tamen habeat cum vino similitudinem. Neque possunt dicere, sanguinem Domini esse alicubi; quoad accidentia, non quoad substantiam, ut nos dicimus de vino. Nam non est impium separare accidentia vini ab ipsa ejus substantia: impium autem esset separare accidentia realia Christi ab ejus substantia, id enim esset Christum vere perimere.

Jam igitur adversarii in Cypriano priorem tantum propositionem videre potuerunt, quae, ut ostendi, non est contra nos: at posteriorem etiam illis in eodem loco Cypriani ostendemus, quae est apertissime contra cos. Sic enim loquitur in illa epistola non procul a principio: « Nam cum dicatChristus: Ego sum vitis vera, Sanguis Christi non aqua est utique, sed vinum. Nec potestvideri sanguis ejus, quo redempti sumus, esse in calice, quando vinum desit calici, quo Christi sanguis ostenditur. » Ilaec ille. Ubi sicut dicit, Christum esse vitem, non vitem esse Christum; ita dicit, sanguinem ejus esse vinum, non vinum esse sanguinem: et cum sanguinem, quo redempti sumus, dicit esse in calice, sed demonstrari debere per vinum, quia sanguis est similis vino, non uquee. Et infra citat illud Genes, xlix: Lavabit in vino stolam sucim, ct in sanguine uvx amictum suum. Et illud Isai. lxiii: Quare rubicunda sunt vestimenta tua, ct indumenta tua velut a calcatieme torcularis? ut probet sanguinem Domini diei vinum, non vinum dici sanguinem. Non enim Dominus lavit stolam suam (id est, carnem suam in passione) vino significante sanguinem, sed vero sanguine, qui habet cum vino similitudinem. Habemus ergo in Cypriano posteriorem illam sententiam, quam ostendere volebamus.

Jam ad illa tria, quae cx Cypriano colligebant adversarii, nullo negotio responderi potest. Ad primum dico, vinum debere esse in calice, saltem quoad accidentia, ut diximus, quia per ca sanguinem ostendit. Ad secundum dico, sanguinem Domini vino significari, sed praesentem in calice, non absentem. Nam ut ex Cypriano audivimus,

quod est in calice, vinum dicitur per similitudinem, sanguis autem est per proprietatem, et is sanguis, quo redempti sumus. Ad tertium dico, comparationes non in omnibus rebus convenire debere. Quare, licet dicat Cyprianus per vinum significari sanguinem, per aquam populos, non tamen inde colligi debet, in omnibus pares esse populos, et sanguinem Domini, ut si sanguis vere in calice sit, ibi etiam populos esse oporteat. Nam alioqui sanguis Domini significatur ut pretium, et ut potus, populi autem non ita significantur: et denique principaliter in Eucharistia repreesentatur corpus, et sanguis Domini, secundario autem populi. Ac de Cypriano hactenus.

Chapter 25 of 133