Skip to the text

Caput XXII. Testimonium S. Chrysostomi

Ad initium anni 400. floruit etiam S. Joannes Chrysostomus, qui multis modis testatus est, quid sentiret de Sacramento corporis Domini. Primum testimonium ejus habetur hom. GO. ad popul. Antiochen. et hom. 83. in Matth. « Credamus, inquit ubique Deo, nec repugnemus ei, etiamsi sensui,

‘t cogitationi nostra) absurdum esse videatur, quod dicit. Superet et sensum, et rationem nostram sermo, qua)so, ipsius; quod in omnibus rebus, sed praecipue in mysteriis faciamus, non illa, quae ante nos jacent solummodo aspicientes, sed verba quoque ejus tenentes: nam verbis illius defraudari non possumus, sensus vero noster deceptui facillimus est. Quoniam ergo ille dixit: Hoc est corpus meum; nulla dubitatione teneamur, credamus etc. » Et homil. 51. in Matth.

« Qui, inquit, majus, id est, animam suam, pro te posuit, quare dedignabitur suum tibi tradere corpus? Audiamus igitur tam Sacerdotes, quam alii, quam magna, quam admirabilis res nobis concessa est, audiamus, oro, et perhorrescamus, carnes suas nobis tradidit, seipsum immolatum proposuit ». Sane non potuisset Chrysostomus clarius loqui, si Galvinistam aliquem ante se habuisset, quem hortari ad fidem voluisset.

Secundum testimonium habetur in iisdem duobus locis: «0, quot modo dicunt, vellem vestimenta ipsa, vellem calceamenta videre; ipsum igitur vides, ipsum tangis, ipsum comedis. »

Ad hunc locum respondet Petrus Martyr, Boquinus, et alii, Chrysostomum tribuere nomen rei significata) symbolis' ipsis, et hyperbolice loqui. Et probant eum loqui de symbolis, non de ipso vero corpore, quia dicit videri Christum, et tangi in Sacramento, cum tamen sola symbola tangantur, et videantur: de ipso autem vero corpore supra dixit, oculis mentis per fidem esse videndum; et infra dicit, in rebus sensibilibus donum insensibile nobis dari. Quod autem insensibile est, nec tangi, nec videri potest: nen igitur de ipso vero Christo loquitur, sed de pane, cum ait: « Ipsum vides, ipsum tangis, ipsum comedis. »

At solutio ista facile refellitur: Chrysost. enim cum dicit, Christum ipsum videri, et tangi, intelligit ipsum verum Christum videri, et tangi, sed in specie aliena, non in sua, id est, vere adesse, et recipi sub illis speciebus, quae proprie videntur, et tanguntur; licet in propria specie Christus in Sacramento non videatur, nisi oculis fidei, necque sensibilis sit, ut in Sacramento est. Exemplum habemus in Angelis. Nam vere dicebantur videre, tangere, et hospitio excipere Angelos, qui illos recipiebant in corpore assumpto, ut Abraham, Loth, Tobias, et alii. Id autem velle Chrysostomum, patet ex eo

quod dicit, multos cupere videre vestimenta, >» et calceamenta, et in Sacramento, plus habere, quam cupiant, cum ipsum Christum habeant; illi enim qui cupiunt vestimenta, vera vestimenta cupiunt, non imaginem vestimentorum. Et sane optabilius esset videre, vel habere vera Christi indumenta, quam imaginem corporis ejus: non ergo vere dicit Chrysostomus, illos habere plus quam optent, nisi ipsum verum Christum vere habeant.

Praeterea ibidem dicit Chrysost. nullum unquam pastorem pavisse oves carne, et sanguine suo, ut Christus facit, et multas matres dedisse filios aliis nutriendos, at Christum carne sua nos alere. Quae comparationes omnino frigebunt, si tantum id symbolo carne sua nos nutrit.

Adde, quod homil. 24. in priorem ad Corinth. dicit, magos hoc ipsum corpus adorasse in preesepi: nos autem aliquid amplius habere, quam habuerint magi: nam illi habuerunt in prasepi, nos in altari; illi in ulnis mulieris, nos in manibus sacerdotis; illi simplex corpus viderunt, nos et corpus idem videmus, et scimus ejus potentiam, et virtutem,.etc. At si tantum in signo Christum habemus, non modo, non sumus magis superiores, sed tanto inferiores, quanto inferior est imago Christi ipso vero Christo.

Ibidem dicit, amantes consuevisse personis amantibus donare vestes, pecunias, et alia id genus: at carnem suam non posse dare; Christum autem rationem invenisse per hoc mirabile Sacramentum, quod se nobis vere donaret habendum. Sed falsum erit, quod Chrysostom. dicit si tantum in syriibolo se nobis Christus donat: possunt enim etiam homines se donare, et reipsa donant amicis in symbolo, cum imagines suas illis donant.

Item homil. 51. in Matth. « Adeamus, inquit, Christum singuli aegrotantes magna cum fide. Nam si qui fimbriam vestimenti ejus tunc tetigerunt, recte omnes convaluerunt: quanto magis corroborabimur, si totum in nobis habebimus? » Ubi non loquitur Chrysost.de Christo habito tantum in symbolis: non enim major est virtus imaginis Christi, quam fimbriae illius, quam qui tangebant, curabantur omnes.

Item homil. 3. in epist. ad Ephes. dicit, Eucharistiam nihil prorsus differre ab illo corpore, quod inccelo ab angelis adoratur:

« De corpore, inquit, nobis sermo est, et

co, quod nihil ab illo dissidet. Quot istius corporis efficimur participes? quot ejus sanguinem gustamus? Recolito, quia illius corpus, et sanguis est, qui supra coelos residet, qui ab Angelis suppliciter adoratur. »

Denique homil. 3. cie Incomprehensibili natura Dei prope finem, reprehendit acerrime populum, quod ad ejus concionem frequentissime accederent, ad sacrum autem rariores: « Me, inquit, vehemens coepit suspirium, quod cum ego disputo vester conservus, studium adhibitis et ingenium, contenditis animum, alter alterum impellit, et jactat, ut ipse propius adsit, frequentes ad finem usque dicendi patientissimi perseveratis: cum autem ipse Christus communis omnium magister et Dominus in sacris mysteriis se ostensurus est, vacua ecclesia redditur. Proh fidem hominum Christianorum? » Hsec ille. Quee sane comparatio, et exclamatio ineptissima esset, si nihil in Eucharistia praeter signum haberemus: potuissent enim illi respondere, se domi satis multas habere imagines Christi in quibus eum videre possent.

Tertium testimonium habetur in iisdem locis, homil. videlicet 60. ad popul. et 83. in Matth. ubi Chrysostomus sic ait: « Non sufficit ipsi, hominem fieri, flagellis interim eoedi, sed nos secum in unam (ut ita dicam) massam reducit: neque id fide solum, sed reipsa nos corpus suum effecit. » Et homil. 61. ad popul. ethorn. 45. in Joan. addit non sola charitate, sed reipsa nobis commisceri carnem ipsius per hoc Sacramentum. Et homil. 24. in priorem ad Corinth. dicit, sic nos uniri corpori Christi per Eucharistiam, quemadmodum corpus illud unitum est Verbo per Incarnationem, id est, vere et realiter. Et ibidem dicit, amantes aliquando pr& nimio amore morsu appetere eos, quos diligunt, ut eo modo indicent, cupere se, si posset fieri, intime uniri, et fieri unum cum illis: Christum autem hoc mirabili modo per Eucharistiam effecisse, ut vere corpori ejus intime uniremur. Quae omnia frigidissima, et ridicula essent, si tantum in signo Christi corpus acciperemus.

Respondet Petrus Martyr, duplicem esse unionem fidelium cum Christo; unam per fidem, et charitatem; alteram, quae est ista sequitur, qua sumus membra Christi, et ipse caput nostrum; et de hac posteriore loqui Chrysostomum, cum dicit, nos reipsa uniri Christo, et non sola fide, 'aut charitate.

Sed contra. Nam ista unio membrorum

cura capite, qua officimur unum corpus mysticum Christi, proprie obtinetur per Baptismum, et necessario praecedere debet sumptionem Eucharistiae: qui enim non est membrum Christi, non nisi indigne ad hoc Sacramentum accedit. At Chrysost. dicit, per Eucharistiam nos conjungi Christo nova quadam, et vera unione. Praeterea, quod ait Chrysostomus, reipsa nobis conjungi corpus Christi, non minus opponitur conjunctioni mysticae membrorum cum capite, quam conjunctioni per fidem, et dilectionem: neque enim illa magis realis est, quam ista. Denique illa exempla Incarnationis, et amantiumsatis refellunt figmenta ista adversariorum.

Quartum testimonium est in his locis, ubi miraculo tribuit Chrysostomus, quod Christi corpus simul sit in coelo, et in altari lib. ni. de Sacerdotio: e. 0 miraculum, o Dei benignitatem, qui cum patre sursum sedet in illo temporis articulo omnium manibus pertractatur, ac se ipse tradit volentibus illum excipere, et amplecti. » Item homil. 2. ad populum Antiochenum in fine: « Elias melotem discipulo reliquit: Filius autem Dei ascendens suam carnem dimisit: sed Elias quidem exutus, Christus autem, et nobis reliquit, et ipsam habens ascendit. »

Ad hunc locum respondet Beza in Cyclope Christi carnem in coelo esse proprie, in terra symbolice. Et probat* quia ibidem Chrysost. dicit, Etiam simul fuisse sursum et deorsum, quia nimirum sursum erat in sua persona, et deorsum erat, quia requieverat spiritus ejus in Elisam: et sic in alio erat deorsum, non in se. Adducit etiam Beza eumdem Chrysostomum hom. 24. in priorem ad Corinth. ubi dicit, per hoc mysterium fieri, ut terra nobis sit coelum, et hortatur, ut mente conscendamus in coelum, ubi Christum habeamus.

Sed nihil Beza dicit. Nam etiam si Elias non erat proprie sursum et deorsum, tamen alia ratio est de Christi carne, quam Chrysostomus non confert cum Elia, sed cum ejus melote.

Quod autem proprie carnem Domini Cliry sost. intellexerit in terra nobis relictam, et simul in coelo, patet, tum ex loco citato ex lib. nr. de sacerdotio, ubi miraculum in hac re agnoscit Chrysost.; neque enim miraculum esset, si tantum in symbolo carnem Domini haberemus: tum ex hoc ipso loco, de quo agimus. Dicit enimChrysost. rem nobis longe quam Elias Elisfoo reliquit: quia Elias vestem, Christus carnem reliquit.At certe non est res major caro in symbolo, quam vestis porprie dicta.

Denique locus alius a Beza productus ex hom. 24. in priorem ad Corinth. vel solus sufficeret ad eum convertendum ad veram fidem, nisi in sua haeresi plane obduruisset. Nam non dicit Ghrysost. ut mente in ccelum ascendamus, ut ibi tantum Christum habeamus, sed ut videamus, nihil esse in ccelo praestantius Christo, et ideo terram per hoc. Sacramentum fieri ccelum, quia vere habemus in terris id, quod est in ccelo prsestantissimum. Verba ejus haec sunt hom. 24. in priorem ad Corinth. in fine: « Deum in hac vita sumus, ut terra nobis ccelum fit, facit hoc mysterium. Ascende igitur ad coeli portas, et diligenter attende, imo non coeli sed coeli coelorum, et tunc quod dicimus intueberis. Etenim quod summo honore dignum est, id tibi in terra ostendam; nam quemadmodum in regiis non parietes, non tectum aureum, sed regium corpus in throno sedens, omnium pra?stantissimum est: ita quoque in coelis regium corpus, quod nunc in terra videndum tibi proponitur: neque enim Angelos, neque Archangelos, non coelos, non coelos coelorum, sed ipsum horum omnium Dominum tibi ostendo. » Quo loco Chrysost. si solum in signo Christum in terra esse vellet, plane deciperet auditores; nec anteponeret eum Angelis et Archangelis. Quis enim non malit veros Angelos videre, quam solam Christi imaginem? Adde quod ibidem rursus ait Chrysost.: «Si puer regius purpura, et diademate ornatus tibi ferendus traderetur, nonne, omnibus rebus humi abjectis, eum exciperes? Verum nunc cum non hominis regium puerum, sed unigenitum Dei Filium accipias, non horrescis, et omnem saicularium rerum amorem abjicis? » Hcec ille. Ubi si de Christi signo, non de ipso Christo loqueretur, nullo modo eum cum regio puero, sed cum imagine pueri regii conferret; aut certe ineptissimus esset.

Quintum testimonium, est in his locis, ubi Chrysost. dicit, Christum in Eucharistia, non modo ab hominibus, sed etiam ab Angelis adorari. Hom. 41. in priorem ad Corinth. « Non frustra memoriam mortuorum inter sacra mysteria celebramus, aut accedimus, pro istis agnum illum jacentem; et peccata mundi tollentem deprecantes. » Hcec ille. Ubi apertissime dicit invocari (quse species

est summa? adorationis) agnum in altari jacentem; et forte alludit ad illa verba:

« Agnus Dei, qui tollis peccata mundi dona eis requiem. »

Idem in orat de S. Philogonio, loquens de magis, qui ad Christum adorandum ex Perside venerunt, sic ait: « Si cum fide accesserimus, procul dubio videbimus eum in pra:- sepi jacentem. Nam heec mensa vicem explet prmsepis: si quidem et hic ponitur corpus Dominicum, non quidem fasciis involutum, sicut tunc, sed undequaque Spiritu sancto convestitum. Ac magi quidem nihil aliud quid adorarunt: tibi vero si cum pura accesseris conscientia, permittemus ut sumas, et sumpto domum abeas. » Ubi indicat nos non tantum adorare posse, quod magi fecerunt, sed etiam sumere.

Idem homil. GO. ad populum Antiochenum: « Cogita quali sis insignitus honore, qua mensa fruaris. Quod Angeli videntes horrescunt, neque libere audent intueri, propter emicantem inde splendorem, hoc nos pascimur, huic nos unimur. » Et homil. 61. « Huic et superna? potestates assistunt, quoniam et ille nobis manifestius propositorum virtutem speculantur, et inaccessibiles admirantur splendores. » Et homil. 3. in epist. ad Ephes. « Et tu ad salutarem hoc hostiam accessurus, quam Angeli ipsi cum tremore suspiciunt. » Et lib. 6. ad sacerdot.: « Per id tempus, inquit, et Angeli sacerdoti assident et coelestium potestatum universus ordo clamores excitat, et locus altari vicinus in illius honorem, qui immolatur, Angelorum choris plenus est: id quod credere abunde licet, vel ex tanto illo sacrificio, quod tunc peragitur. Ego vero, et commemorantem quemdam audivi, cufn diceret senem quemdam, virum admirabilem, ac cui revelationum mysteria multa divinitus fuissent detecta, sibi narrasse, se tali olim visione dignum habitum a Deo fuisse: ac per illud quidem tempus derepente Angelorum multitudinem conspexisse (quatenus aspectus humanus ferre poterat j fulgentibus vestibus indutorum altare ipsum circumdantium: denique sic capite inclinatorum, ut si quis milites prsesente rege stantes videat. » Homil 21. in Acta « Quid dicis? hostia in manibus est, adsunt Angeli, adsunt Archangeli, adest Filius Dei: cum tanto horrore astant omnes etc. » Denique homil. de Eucharistia in enca?niis: « Agnus Dei immolatur, Seraphim astant sex alis faciem tegentia, etc. »

Ad hffic adversarii neque respondent, neque respondere possunt. Si enim Angeli ad altare astant capitibus inclinatis, et cum timore, ac tremore, vix audent libere intueri propter splendorem inde emicantem; quis negare potest ibi aliud esse, quam panem? Et si Angeli adorant, quis homines reprehendere potest si et ipsi adorent?

Sextum testimonium est in his locis, ubi Chrysost. dicit mutari panem homil. 83. in Matt/i. et homil. 60. ad Populum: « Non sunt humana} virtutis opera proposita: nos ministrorum locum tenemus, qui vero sanctificat ea, et immutat, ipse est. » Et infra: « Qui dixit, Hoc est corpus meum, et verbo factum confirmavit. » Et in hom. de proditione Judx dicit ista verba: « Hoc est corpus meum », similia esse illis: « Crescite et multiplicamini. » Et hom. de Eueharist. in encamiis: « Num vides panem? num vinum?num sicut reliqui cibi in secessum vadunt? absit, ne sic cogites. Quemadmodum enim si cera igni adhibita illi assimilatur, nihil substantia} remanet, nihil superfluit: sic et hic puta mysteria consumi corporis substantia. »

Ad hunc ultimum locum respondet Petrus Martyr in lib. contra Gardinerum par. 4. Chrysostomum non negare in Eucharistia esse verum panem; sed modo illo loquendi significare velle, non esse attendendum ad panem, sed ad id, quod per eum significatur neque substantiam panis propria velle consumi ab ipso Domini corpore superveniente sicut ceram ab igne; sed istum esse tropum, quo indicetur oportere nos mentem abstrahere a pane, et vino, et in rebus significatis eam ponere. Id autem probat, quia Chrysostomus non solum substantiam panis, sed etiam accidentia consumi dicit, cum ait nihil superfluere, et cum adhibet cerfe similitudinem, quse tota omnino perit in igne, tum quoad substantiam, tum quoad accidentia. Atqui accidentia panis non consumuntur vere et proprie, cum adhuc sensibus percipiantur; ergo neque substantia vere et proprie consumitur; ergo neque substantia vere, et proprie consumitur. Secundo idem probat, quia ibidem Chrysostomus dicit: « Ne putetis quod accipiatis divinum corpus ex homine, sed ex ipsius Seraphim forcipe ignem. » Qua} certe verba proprie accipienda non sunt, quia falsa essent: eodem igitur modo, cum idem auctor dicit, non esse panem, et vinum, et consumi mysteria, intelligenda sunt omnia improprie.

Sed heee solutio nullo negotio refelli potest. Nam si Chrysostomus non negaret reipsa panem adesse, et tantum vellet non adesse quoad cogitationem nostram; non diceret Eucharistiam non emitti in secessum sicut alios cibos: ista enim nihil ad cogitationem, sed ad rem ipsam pertinent. Unde Petrus Martyr, quamvis multa dixerit de hoc loco, nunquam tamen respondit ad istam sententiolam, sed eamsemper, quasi scopulum quemdam infestum evitavit. Praderea valde absurda esset similitudo illa de cera ab igne consumpta, si non reipsa panis consumeretur.

Ad argumentum ejus primum respondeo, Chrysostomum non dicere consumi accidentia panis: imo disertis verbis expressit ille substantiam discedere, adveniente alia substantia. Unde cum ait mysteria consumi, intelligit quoad substantian, de qua loquebatur; et cum ait, nihil superfluere, nihil substantia} remanere significat. Et denique cum cera, qua} tota consumitur, solam substantiam panis comparat, non quidquid in pane est.

Ad secundum dico, non esse similes illas locutiones: « Ne putes divinum corpus ex homine te accipere. » et <c Num panem vides, num vinum? » Nam in priore manifesti sunt tropi, dum sacerdotem vocat angelum Seraphicum, et corpus Domini ignem, et manum sacerdotalem forcipem: neque negat accipi corpus Domini a sacerdote, sed negat illum eo tempore gerere, ut hominem, sed potius angelico ministerio illum uti confirmat. At in posteriore omnes circumstantice clamant non esse ibi tropum, cum dicat, eum panem non ire in secessum, et totam substantiam consumi.

Septimum testimonium est in his locis, ubi dicit in Eucharistia esse veritatem sanguinis, cujus figura pra}cesserat in Testamento veteri. Homini ad Neophytos disputans de san- „ guine agni, quo liniebantur postes filiorum Israel in iEgypto, ut ab Angelo percutiente liberarentur: « Sicut, inquit, regnantium statua}, nonnumquam ad se confugientibus hominibus subvenire consueverunt, non quia sunt tere confecta}, sed quia retinent imaginem principalem: ita et sanguis ille liberavit, non quia sanguis fuit, sed quia ejus sanguinis ostendebat adventum. Nunc ergo si viderit inimicus, non postibus impositum sanguinem typi, sed fidelium ore lucentem sanguinem veritatis, multo magis se subtrahet. Si enim Angelus cessit exemplo, quanto

magis terrebitur inimicus, si ipsum perspexerit veritatem? » Similia repetit hom. 45. in Joan. et homil. 61. Ad populum Antiochenum. Ad quae loca nihil omnino responderi potest: nam sanguinis veritatem ponit Chrysostomus non solum in animo, sed etiam in ore fidelium.

Jam contra catholicam veritatem ex Chrysostomo novem testimonia" Petrus Martyr adducit in lib. contra G ardi neram ohject. 197. et sequentibus, sed sex ex illis, nullamhabent difficultatem. Unum sumit ex hom. 83. in Matth. ubi Chrysostomus Eucharistiam vocat symbola passionis Christi. Quod quidem et nos fatemur, ut supra saepe diximus.

Alterum, sumit e\ eadem homilia, ubi dicit Israelitas agnum paschalem comedisse habitu viatorum, quia in Palaestinam profecturi erant; nos autem in coelum profecturos esse: ex quo loco deduci i Petrus Martyr nos, dum manducamus Eucharistiam, debere in coelum mente conscendere, et ibi Christum quaerere, non in Sacramento. Atqui ista mira est vel stupiditas, vel pertinacia. Nam non docet Chrysostomus, ut dum sumimus Eucharistiam, ascendamus in coelum, sed ut sumanus Eucharistiam tanquam cibum, et viaticum, quo roboremur in hac vita, dum proficiscimur ad patriam coelestem, ad quam post mortem perveniemus. Id quod ex allata comparatione perspicuum est: neque enim lsraelitae dum comederent agnum, ibant in Palaestinam, ut ibi quaererent agnum, sed comedebant agnum quem praesentem habebant, habitu tamen viatorum, quia paulo post iter facturi erant ad terram promissionis.

Tertium testimonium sumit ex homil. 24. in priorem ad Corinthios: ubi Chrysostomus ait: <( Quid est panis? corpus Christi »: « Ergo, inquit Petrus Martyr, panis est corpus Christi; ergo verus panis manet in Eucharistia. » Respondeo: Chrysostomus non de pane materiali, sed de pano consecrato praedicat corpus Christi: verissime autem panis consecratus non est panis communis, sed panis vita?, id est, corpus Christi. Unde ibidem Chrysostomus, disertis verbis dicit, in calice sacro illud esse, quod ex latere Christi fluxit, id est, sanguinem ejus.

Quartum testimonium sumit ex eadem homil. ubi Chrysostomus dicit, Eucharistiam esse cibum aquilarum, juxta illa verba

Domini: Ubi fuerit, corpus, illic congregabuntur et\aquilx{ l).Proindo more aquilarum debere nos in altum evehi, et ad Christum accedere. Hinc autem nititur ostendere Petrus Martyr, Christum non esse quaerendum in altari. Sed frustra nititur. Chrysostomus enim loquitur de ascensione non in coelum corporale, sed in Deum, ac res alternas, et spirituales, neglectis terrenis curis, quod sane facit, qui Christum quaerit, eique ad seret, ubicumque tandem is sit.

Quintum testimonium sumit ex homil. 27. in priorem ad Corinthios, ubi panem, et calicem vocat Eucharistiam. Sed ad hoc jam scepe responsum est: utitur enim Chrysostomus verbis Pauli.

Sextum testimonium est in hom. 20. in posteriorem ad Corinthios, ubi Chrysostomus dicit, non solum Eucharistiam esse corpus Domini, sed etiam pauperes esse corpus Domini, de quibus Dominus ait: Quod uni ex minimis istis fecistis, mihi fecistis. At pauperes non sunt corpus Christi nisi repraesentative; ergo et Eucharistia solum repraesentative corpus est Christi. Respondeo: Non dicit Chrysostomus eodem modo corpus Christi esse pauperes, quo est Eucharistia: et. ex aliis ejus locis infinitis satis jam probatum est, Euchari tiam esse ipsum verum Christi corpus, quale certum est non esse pauperes.

Septimum testimonium sumit ex comment. Psal. xxii. Sic enim ibi legimus: «Ut quotidie in similitudinem corporis, et sanguinis Christi panem, et vinum secundum ordinem Melchisedech nobis ostenderent in Sacramento. »

Respondeo: Commentarium in eum psalmum, sine dubio non esse Chrysostomi, imo neque graeci alicujus; phrasis enim latina est, et cum res, tum verba longissime absunt ascriptis Chrysostomi: potest tamen responderi, (cujuscumque sit illa sententia), panem, et vinum in Sacramento ostendi quoad externam speciem. Nam ut supra diximus, etiam more Scripturarum res denominantur ab exteriore specie: quomodo serpens aeneus vocatur serpens, et Angeli qui apparebant in forma humana, passim dicuntur in Scriptura homines. Neque negamus panem Eucharistiae similitudinem gerere corporis Domini, quoniam ejus sacramentum est, licet simul etiam doceamus, praesens Domini corpus, non absens, eo sacramento significari. Porro ille auctor panem et vinum appellare voluit Eucharistiam, non corpus, et sanguinem, quia exponebat illa verba Salomonis: Venite comedite panes meos, et bibite vinum, quod miscui vobis.

Octavum testimonium sumit ex libro, sive epistola aci Caesarium monachum, ubi legimus, panem post consecrationem non vocari amplius panem, licet natura panis in ipso permaneat.

Respondeo: Nihil ejusmodi unquam scripsisse Chrysostomum: neque enim in toto Chysostomi opere ullus est liber, vel epistola ad Caesarium. Verba autem hujus auctoris (quicumque ille fuerit) eamdem prorsus sententiam habent cum sententia Theodoreti, et Gelasii; ideo, quod postea ad illos respondebimus, idem et huic responderi poterit: nolo enim cum Chrysostomo miscere testimonia incerta, et nullius auctoritatis.

Nonum testimonium sumit ex hom. in Matth. ubi sic legimus: « Si ergo haec vasa sanctificata ad privatos usus transferre sic periculosum est, in quibus non verum corpus Christi, sed mysterium corporis ejus continetur; quanto magis vasa corporis nostri, quse sibi Deus ad habitaculum praeparavit, non debemus locum darrc diabolo agendi in eis quod vult. »

Respondeo: Non dubium est, opus homiliarunl imperfectum, unde sumptum est ab adversariis testimonium, non esse Chrysostomi: nec minus certum est, opus illud variis erroribus scatere. Id annotavit Erasmius in praefatione: idem fatetur Petrus Martyr; et omnes, qui legerint, facile judicabunt. Porro verba illa: « In quibus non est verum corpus Domini, sed corporis ejus mysterium continetur »: ab aliquo Berengarii discipulo incerta illi homilise esse videntur. Nam non sunt in omnibus exemplaribus, ut ibidem ad marginem annotatur; et praeterea ad rem non faciunt. Nam loquebatur auctor homiliae de vasis sacris templi Salomonis, quae Balthasar transtulit ad profanum usum, et propterea regnum, et vitam perdidit. In illis autem vasis, non solum non erat verum corpus Domini, sed nec mysterium ejus. Denique constat opus illud multis modis corruptum a variis haereticis, et varia hinc inde incerta habere. Id quod recte probat Sixtus Senensis lib. iv. Bibliothecae sanctae pag. 413. tribus argumentis. Primo, quia in quibusdam

antiquissimis exemplaribus non inveniuntur hi errores. Secundo, quia si auferantur, nihil perit de sensu et contextu verborum. Tertio, quia non solum sunt in hoc libro errores diversissimorum haereticoram, ut Montani, Donati, Manichaei, Arii, Pelagii, Berengarii; sed etiam inveniuntur contrax-iae sententiae, et plane catholicae, et praesertim adversus Arianos; id enim argumentum est manifestum, non esse illa omnia ejusdem auctoris. Habemus igitur, nihil solidi ex vero Chrysostomo ab haereticis afferri potuisse, cum tamen nos tam multa ex indubitatis ejus, libris attulerimus pro catholica veritate.

Chapter 38 of 133