Caput XXI. QUINTA jETAS ECCLESLE AB ANNO DOMINI 400. ad 500
Beatus Episcopus Gaudentius ad initium quinti saeculi floruit, ut patet ex serm. ipsius de dedicatione Basilicos Concilii Martyrum, ubi dicit, se accepisse reliquias quasdam a duabus neptibus S. Basilii et ante paucos annos refert inventa fuisse corpora Sancto¬
rum Gervasii, et Protasii a S. Ambrosio. Hic igitur insignis auctor tract. n de Exodo, dicit, in veteri Testamento agnum paschalem non fuisse eumdem omnium Judaeorum, sed multos; siquidem unaquaeque familia suum occidebat, et manducabat: ille enim agnus figura erat, non veritas. At in nostra veritate unum, et eumdem in omnibus Ecclesiis immolari, et manducari affirmat. Qua: comparatio manifeste indicat in nostro Sacramento verum Christi corpus in seipso, non in solo symbolo adesse: alioqui etiam Judaei, unum et eumdem agnum habuissent, cum omnes illi eorum agni unum Christum significarent.
Deinde idem auctor sic loquitur: t' Ipse naturarum Creator, et Dominus, qui producit de terra pan^m, de pane rursus (quia et potest, promisit), efficit proprium corpus: et qui de aqua vinum fecit, et de vino sanguinem suum ». Et infra: « 0 altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei. Pascha est Domini, hoc est transitus Domini. Ne terrenum putes, quod coeleste effectum est, per eum, qui transit in illud, et fecit illud suum corpus, et sanguinem. » Et infra: « Quod annuntiatum est credas, quia quod accipis, corpus est illius panis coelestis, et sanguis est illius sacrae vitis. Nam cum panem consecratum, et vinum discipulis suis porrigeret, sic ait: Hoc est corpus meum, Hic est sanguis meus. Credamus cui credidimus: nescit mendacium veritas». Et infra: «Non infringamus os illud solidissimum: Hoc est corpus meum: Hic est sanguis meus. Si quid autem superfuerit et jam nunc in unius cujusque sensu, quod expositione ista non coeperit, ardore fidei concremetur ». Ad haec loca adversarii non responderunt, nec respondere possent.
Chapter 37 of 133