Caput XV. Testimonium S. Basilii
Sanctus Basilius eodem tempore, quo Ambrosius floruit; et in ii lib. de Baptismo cap.
2 sic loquitur: « Si tales minae adversus eos posita? sunt, qui temere ad ea sacra accedunt, qua? ab hominibus sanctificantur: quid dicendum est de eo, qui in tantum ac tale mysterium temerarius est? Quanto enim majus aliquid is est templo secundum Domini vocem, tanto gravius, et terribilius est in anima? impui-itate constitutum corpus Christi temere contingere, quam sit accedere ad aiaetes, vel tauros etc. » Hoc loco Basilius affirmat tanto gravius peccare, qui indigne sumunt corpus Christi, quam eos, qui indigne sumebant arietes, et tauros Deo immolatos, quanto Christus major est, non solum arietibus, et tauris, sed etiam ipso templo Domini: qua? certe sententia vera esse non potest, nisi in Eucharistia sit vere corpus Domini praesens. Nam inter Christum, et arietes ab Hebraeis immolari solitos, distantia est plane infinita: inter panem autem Eucharistia? secundum adversarios, et illos arietes pene nulla distantia: vel si distantia est notabilis, arietes excellebant, non panis Eucharistia?, ut nos supra demonstravimus. Basilius autem affirmat tanto gravius peccare, qui indigne tractant Eucharistiam, quam ii qui indigne tractabant sacrificia illa vetera, quanto Christus major est non solum sacrificiis, sed etiam templo.
Petrus Martyr in lib. contra Gardiner. par. 4. respondere conatur, sed se ipse involvit, ac secum turpiter pugnat in eadem pagina. Dicit enim primum, Basilium ita conferre Eucharistiam cum sacramentis veterum, ut ab una parte ponat nuda symbola, id est, in sacramentis veterum, ab altera ponat rem ipsam, nulla facta symboli mentione, id est, in Eucharistia nostra. Itaque vult corpus Christi in illa collatione Basilii significare corpus Christi proprie dictum: illud enim est per eum res, et veritas sacramenti, ut opponitur symbolo externo. Sed quia Basilius dicit, illud Christi corpus sumi ab indignis; indigni autem non sumunt rem sacramenti, sed nuda symbola secundum adversarios;
ideo Petrus Martyr paulo post addit Basilium loqui de symbolis Eucharistiae, qute sola sumuntur ab impiis, ctca conferre cum symbolis veteribus.
Haec autem aperte inter se pugnant, et unum destruit aliud; et praeterea utrumque dictum est falsum. Quod pugnent, sic ostendo. Cum Basibus nominat corpus Christi in illa collatione cum sacrificiis veterum, vel intelligit corpus Christi verum, vel symbolicum. Si corpus Christi verum; ergo falsum est posterius dictum, quo asseruit Petrus Martyr Basiliura loqui de symbolis, quae sola sumuntur ab impiis: si corpus symbolicum; ergo falsum est prius dictum ejusdem, quo asseruit Basilium conferre rem ipsam, id est, corpus Christi, cum symbolis veteribus. Quod autem sit falsum etiam absolute utrumque dictum Petri Martyris, sic demonstro. Nam Basibus non confert cum sacrificiis veterum solum corpus Christi verum, quod erat primum dictum Petri Martyris: nam impii non sumunt corpus Christi verum secundum adversarios: neque sumunt illud corpus extra symbola secundum Catholicos. At Basilius illud ipsum dicit sumi ab impiis; ergo non loquitur de solo corpore Christi vero. Adde, quod non debuit Basibus, nec potuit ita comparare Sacramenta vetera cum Eucharistia, ut in illis tantum poneret nudum signum, in hac, verum corpus, cum utraque sacramenta eodem modo contineant corpus Christi secundum adversarios; imo melius vetera, quam nova, quia melius repraesentabant. Sed de hoc alibi diximus.
Neque vero confert Basibus cum sacrificiis veterum solum symbolum Eucharistiae, quod erat Secundum dictum Petri Martyris: nam symbola sola Eucharistiae non praestant sacrificiis veterum, sed sunt illis inferiora, ut alibi ostendimus; et tamen Basilius hoc loco constituit infinitam distantiam inter corpus Christi, et sacrificia veterum. Sequitur igitur necessario, ut Basibus loquatur de corpore Christi vero, ut continetur sub specie panis vere, et realiter: sic enim omnia cohaerent. Nam hoc corpus vere excellit sacrificiis veterum infinita distantia et vere sumitur ab impiis corporali instrumento. Et confirmatur hoc totum argumentum ex sequentibus verbis ejusdem Basibi in eo loco; monet enim ut sumpturi Eucharistiam diligentissime purgemur a sordibus peccatorum, ne incidamus in peccatum eorum, ]qui Christum occiderunt. Ista enim comparatio indigne communican¬
tium cum illis, qui Christum occiderunt, cogit omnino ut intelligamus vere, et realiter Christi corpus contineri in Eucharistia. Nam ideo comparantur inter se ista peccata, quia utrumque attingit Christum in seipso; et Christum, non ut est in coelo, sed ut est in Eucharistia; quia impii non possunt Christum attingere, ut est in coelo, sed solum ut est in Eucharistia.
Alterum testimonium Basibi est in bb. de Spiritu sancto cap. 27. ubi sic ait: « Verba invocationis cum ostenditur panis Eucharistiae, quis Sanctorum in scripto nobis reliquit »? Hinc enim habemus morem fuisse in Ecclesia veteri, ut post consecrationem ostenderetur populo Eucharistia, quod etiam nunc fieri videmus; et conceptis verbis invocaretur, qua; verba quidam suspicantur fuisse, Kyrie eleison. Sed certe ex invocatione manifeste colligitur veritas Christi in Eucharistia: neque enim panem invocare possumus quantumlibet significet, vel repraesentet corpus Christi. Ibidem Basilius’ de mysteriis his loquens, dicit, nec intueri fas esse ista non initiatis. At certe nulla reddi potest causa, cur Eucharistiam ne videri quidem permitterent infidelibus, vel etiam catechumenis, si nihil est nisi signum. Nam rem significatam, id est, Christi passionem publice praedicabant, et signum etiam manifestissimum ejusdem passionis catechumenis quotidie fere imprimebant; dum eos. signo crucis signabant. Qui igitur signa clarissima concedebant; cur negassent signum obscurius?
Porro ex Basilio objiciuntadversarii, quod in sua liturgia Eucharistiam appellet av-tTU7ra id est, figuram corporis Christi, de qua re multa scribit Petrus Martyr in bb. contra Gardinerum objecto 183.
Ad hoc*irgunientum tres dari solent solutiones, sed dua; priores mihi non videntur solide. Prima est, vocem illam dv-f-uTra non semper accipi pro figura, sed aliquando sumi pro exemplari: cujus significationis proferunt exemplum ex i. epist. Petri Cap. 3. ubi Baptismus vocatur antitypon diluvii, cum tamen diluviumfigura fuerit Baptismi, non Baptismus diluvii. Itaque hac acceptione contendunt quidam a Basilio Eucharistiam dici antitypon, quod sit exemplar veterum figurarum.
Sed luce opinio facile rejici potest. Nam vox antitypon (ut etiam notavimus in i. bb. de Sacramentis in genere ) nunquam accipitur pro exemplari, sed pro imagine-, quae e regione respondet exemplari; et ita illud imitatur, ut fere cum eo contendere videatur. Quomodo valde proprie vocatur antitypon imago, quae resultat in speculo, dum quis in illud intuetur: etenim in ea imago ita ad vivum repraesentat, ut cum ipso homine do forma ipsius hominis certare videatur. Et hoc modo accipitur haec vox ab Apostolo Hebr. ix. et ab auctoribus passim: neque aliter accipitur i Petri m. Nam Baptismus aliquo modo est exemplar, aliquo modo imago diluvii, et ut imago, non ut exemplar, dicitur a sancto Petra antitypon diluvii. Nam si consideremus significationem ad placitum, seu divinam ordinationem, diluvium figura fuit Baptismi, non contra, Baptismus diluvii: neque enim Deus instituit Baptismum, ut repraesentaret diluvium; sed e contrario, diluvium Deus induxit in mundum, tum ob alias causas, tum etiam ut esset figura Baptismi. At si consideremus naturalem similitudinem, Baptismus est potius imago diluvii, quam diluvium Baptismi: siquidem magis proprie, et vere diluvium suffocavit homines impios, quam Baptismus peccata suffocet, illa enim vera et propria, haec metaphorica suffocatio est. Quia tamen valde similis est effectus Baptismi, id est, suffocatio iniquitatum, effectui diluvii, id est, suffocationi hominum impiorum: ideo S. Petrus-Baptismum antitypon diluvii appellavit. Sed praeterea licet antitypon pro exemplari accipi posset, non tamen id nobis prodesset. Nam Basilius non dicit, Eucharistiam esse antitypon Sacramentorum veterum, sed corporis Domini; quare certum est a Basilio non accipi hanc vocem pro exemplari, sed-pro imagine imitante ipsum exemplar.
Altera solutio est aliorum, vocari a S. Basilio panem Eucharistia} antitypog corporis Domini, sed ante consecrationem, non postea. Ita respondit olim Joan. Damascenus lib. iv. de Fide cap. 14. et Epiphanius in VII. Synodo, act. 6. tom. 3.
Sed haec solutio multas habet difficultates. Nam in liturgia Basilii invenimus panem Eucharistia} vocari antitypon corporis Domini post recitationen verborum illorum: Hoc est corpus meum. Quocirca oporteret Damascenum, et Epiphanium existimasse, non consecrari Eucharistiam illis verbis: Hoc est corpus meum; sed illis, qua} infra ponuntur: quod minus adhuc probabile est; de qua re disputabimus in iv. lib. in controversia de
verbis, quibus Sacramentum Eucharistiae conficitur. Adde, quod licet Basilius non vocaret Eucharistiam ant typon corporis Domini post consecrationem: tamen Theodoretus apertissime ita eam vocat in i. dialogo, necnon Macarius J5gyptius hom. 27. imo et Dionys. cap. m. Eccles. hierarch. et Naz anzen. orat, in Gorgoniam.
Est igitur tertia solutio, Eucharistiam etiam- post consecrationem recte dici antitypon corporis, et sanguinis, non solum quia species panis, et vini sunt signa corporis, et sanguinis ibi revera existentium; sed etiam quia ipsum corpus, et sanguis Domini, ut sunt sub illis speciebus, signa sunt ejusdem corporis, et sanguinis, ut fuerunt in cruce; repraesentat enim Eucharistia passionem Christi. Et ideo fortasse Basilius, et alii Patres non vocant Eucharistiam figuram, seu typum, sed antitypon; quia, ut diximus, antitypa non dicuntur quaelibet figura}, sed illae tantum, qua} nihil fere differunt a veritate. Porro panis, et vinum, remoto corpore Domini, non ita ad vivum repraesentant corpus, et sanguinem, ut dici possint antitypa: melius enim repra}sentabat agnus paschalis, et tamen non dicebatur antitypon, sed typus. At si sub specie panis sit vere corpus Christi, tum vere Eucharistia erit antitypon corporis in cruce immolati. Unde Chrysostomus homil. 17. in epist. ad Hebrxos dicit, Eucharistiam esse typum, seu figuram sacrificii crucis; et tamen ibidem asserit, nunc eumdem Christum offerri, qui tunc oblatus fuit. Simile, esket, si rex aliquis gravissimo bello confecto idem ipsum bellum ad oblectandum populo in scena repraesentari vellet, et ipse idem, qui vere pugnaverat, in scena seipsum repraesentaret: esset enim ipse vere antitypon sui ipsius. Similia habemus in aliis Christi repraesentationibus: nam cum tribus diebus latuit, et tandem tertia die inventus e st in templo, significare voluit, teste Ambrosio in cap. ii. Luca}, se triduo futurum in sepulchro absconditum, et tandem tertia die resurrecturum. Et Matth. xvii. cum transfiguratus est in monte coram Prophetis, et Apostolis, significare voluit, se eo modo videndum in gloria coelesti ab omnibus Sanctis veteris, et novi Testamenti. Ipse igitur non semel fuit typus, et figura sui ipsius.
Chapter 31 of 133