Skip to the text

Caput XVI. Testimonium S. Gregorii Nysseni

S. Gregorius Nyssenus S. Basilii frater, insigne testimonium nobis pixebet: ex quo etiam intelligi posset, quid Basilius sensisset, si de ea re ulla dubitatio oriretur. Constat enim Nyssenum in iis, qua} ad fidem pertinent, nulla in re a Basilio dissensisse. Igitur in lib. de vita Moysis, ubi disputat de manna Judaeorum, et eum cibum cum Eucharistia confert, sic loquitur de Eucharistia:

« Panis est absque semine, absque aratione, absque ullo humano opere nobis paratus. Is desuper defluens invenitur in terris. Panis enim qui de coelo descendit, qui verus cibus est, qui aenigmatice hac historia significatur, non incorporea qiuedam res est: quo enim pacto res incorporea corpori cibus fiet? res autem quae incorporea non est, corpus omnino est )). Haec ille. Hic duo habemus, quae excludunt omnes, quae fingi possent ab adversariis, expositiones. Nam primo Gregorius dicit, Panem Euchariristiee sine semine, sine aratione, sine opere humano fieri; quod certe non convenit pani triticeo: loquitur igitur de vero corpore Christi, cui illa omnia conveniunt.

Secundo dicit, eumdem panem corpore manducari: non ergo loquitur de corpore Domini, ut est in coelo, et sola fide sumitur, sed de vero corpore, ut est in Eucharistia.

Idem Gregorius in oratione catechetica cap. xxxvi. et xxxvii. nmlta habet expresse de veritate hujus Sacramenti, et citatur hic locus ab Euthymio in Panoplia part. 2. titul. 21. et a Bessarione in lib. de verbis consecrationis. Inter alia dicit, et saipius repetit, corpus Christi immortale conjungi per Eucharistiam cum nostro mortali corpore, et illud sibi simile reddere, id' est, efficere, ut gloriosum, et immortale aliquando resurgat: « Quemadmodum, inquit, parum fermenti totam massam sibi similem reddit: sic et corpus illud, quod a Deo factum est immortale, in nostrum corpus ingrediens totum in se transfert, atque commutat. Nam, ut pestiferum cum salubri commixtum illud efficit perniciosum: sic et corpus immortale reddit totum illud, in quo susceptum est, Tome IV.

natura} simile immortali». Et infra: «Fidelium corporibus conjungitur, ut ea conjunctione cum immortali, homo etiam immortalitatis particeps fiat ». Ham ille.

Secundo quaerit, quomodo possit unum corpus toti mundo communicari, et tamen semper integrum maneat: quae quidem quaestio absurdissima esset, si tantum in signo corpus Christi manducaretur; nulla enim difficultas in ea re fingi posset: « Considerandum est, inquit, quomodo fierit queat, ut cum unum illud corpus assidue per totum orbem terrarum tot fidelium millibus impertiatur, totum cujusque per partem evadat, et in seipso totum permaneat ». Haec ille.

Tertio, respondet ad quaestionem, ac dicit panem qui ponitur in altari, converti in carnem Christi, et eo modo omnes, qui eo pane vescuntur, vere sumere Christi carnem sino ullo ejus detrimento: quae sane est acutissima, et verissima responsio. Nam vult dicere, ut habeamus, et comedamus veram Christi carnem, non esse opus, ut Christus de ccelo descendat, sed manente illo salvo, et incolumi in cado, verti quotidie panem in corpus ejus, et eo modo a multis manducari.

Quod autem non loquatur de mutatione panis in carnem per solam significationem, ut adversarii dicere solent, sed de vera, et reali mutatione, patet primo, ex ipsa quxestione, qua} (ut dixi) inepta esset, si de mutatione significationis ageretur. Secundo, patet ex ipsa ejus explicatione; dicit enim ita mutari nunc panem in carnem Domini virtute verborum ipsius, quemadmodum cum ipse in terris viveret, mutabatur panis, quo ipse vescebatur in carnem ipsius. Tertio patet, quia dicit hanc mutationem fieri divina virtute divinae benedictionis; nulla autem virtus requirebatur ad mutandam significationem, cum sit res mere voluntaria, llfec autem sunt verba ejus: «Divinum illud corpus panis nutrimentum accipiens, idem quodammodo erat cum illo cibo (ut diximus) in ejus corporis naturam immutato». Et infra: « Quam ob rem recte etiam nunc Dei verbo sanctificatum panem in Dei Verbi corpus credimus immutari ». Et infra: « lUec autem tribuit virtute benedictionis in illud (corpus Domini) rerum qua} videntur (id est panis, et vini, naturam mutans ». Itao ille. Qua} tam perspicua sunt, ut non fuerit ausus ullus adversariorum, quod sciam, vel ad haec loca respondere, vel aliquid ex hoc auctore nobis objicere.

Chapter 32 of 133