Skip to the text

Caput XXIX. Testimonium Hilarii Papae

Hilarius Papa sancto Leoni successit. Ex ipsius decretis proferunt adversarii unum testimonium, quod plane pro nobis, non pro illis facit. Testimonium exstat apud Gratianum de consecrat, dist. 2. can. Corpus, in heee verba: « Corpus Christi,, quod sumitur de altari, figura est, dum panis et vinum extra videntur: veritas autem, dum corpus et sanguis Christi in veritate interius creditur. » Haec ille. Sententia hujus testimonii ista est; si species Sacramentum Eucharistia}, quoad ea, quse exterius videntur, figura est, imo et panis est; at si consideres, quid intus lateat, et quid ibi fides videat, corpus et sanguis in veritatem est.

Chapter 45 of 133