Skip to the text

Caput III. Testimonium S. Dionysii Areopacjitx

Dionysium Areopagitam apostolorum tempore floruisse nemo dubitat: libros qui ei adseribuntur, negant haeretici illius Dionysii esse, et nete alibi probavimus esse. Sed hoc loco supersedendum est hoc labore, quia Petrus Martyr non solum admjttit, cos libros esse alicujus antiqui Patris, sed etiam argumentum inde petere audet pro suo errore. Et praeterea cum citetur hic auctor tanquam antiquus, venerabilis Pator a S. Gregorio hom. 34. in Evangelia; necesse est omnino vixisse illum in primis quinque saeculis, quae a Calvino recipiuntur. Nam si Gregorio, qui nn te annos mille floruit, fuit hic auctor anti quus, et venerabilis Pater, quid erit nobis?

Ille igitur auctor in lib. de Hierarchia ecclesiaste cap. 3. par. 3. praeter alia multa, quae de hoc sacramento dicit, ita ipsum alloquitur: « 0 divinissimum, ct sacrosanctum Sacramentum, obducta tibi significantium signorum operimenta dignanter aperi, ct perspicue nobis fac appareas; nostrosque spirituales oculos, singulari, et aperto tuae lucis fulgore imple. » Haec ille. At ejusmodi invocatio stidtissime, ct impie referretur ad

sacramentum, si solum esset panis triticeus, non autem panis coelestis vivus, et divinus. Respondet Petrus Martyrio lib. contra Gardinerum, par. i. objecto 150. Dionysium apostrophen fecisse ad rem significatam, id est, ad ipsum Christum, qui per symbola panis, et vini repraesentatur: « Quemadmodum in templis Papistarum, inquit ipse, videas procumbere homines ante signa, et statuas, et ad illas exclamare, quasi aut B. Yirgo, aut Petrus, et Paulus praesens esset. »

At bis peccat in hac responsione Pseudomartyr. Primo, quia se ipse damnat cum cceteris sacramentariis, qui acerrime reprehendere solent, et idololatriae accusare Catholicos, quod orent ante imagines, aut venerabile Sacramentum: nunc enim usum istum ipse defendit, dum eum sanctissimo Patri tribuit. Secundo peccat, quod non advertit, aliud esse ante imagines invocare Christum, vel sanctos, quos imagines repraesentant, quod catholici recte faciunt; aliud invocare ipsas imagines, quod Catholici non faciunt, nec potest nisi stulte, et impie fieri. Dionysius autem ipsum invocat Sacramentum atque ab ipso petit, qua? a solo Deo recte peti possunt: existimavit igitur in Sacramento vere Christum ipsum Deum, et hominem contineri, imo ipsum Christum una cum externis symbolis Sacramentum esse.

Idem Dionysius ibidem, sed paulo inferius:

« Pontifex, inquit, quod hostiam salvatorem, quae supra ipsum est, litet, se excusat ad ipsum exclamans: Tu dixisti, IIoc facite etc. At certe purus panis non supra nos est; neque esset opus ulla excusatione, si merum panem tractare debemus, etiamsi is Christum significaret: alioqui debuissent etiam Aaronici sacerdotes se excusare, quod indigni essent, qui tangerent oves, et boves ill os, quod ridiculum est.

Audiamus nunc quid ipse pro se afferat ex Dionysio. Affert igitur illa verba ex eodem cap. 3. par. 3. « Pontifex opertum panem et individuum aperit, et in frusta concidit. )>

Respondeo: Miram esse adversariorum importunitatem, qui si in uno, vel altero Patre legant Eucharistiam vocari panem, statim clamant, Eucharistiam nihil esse, nisi * panem proprie dictum: et cum in omnibus Patribus in infinitis locis legant Eucharistiam esse corpus Christi, tamen non volunt admittere corpus ullo in loco proprie accipi. Dico igitur panem voca¬

li Eucharistiam, sed panem coelestem, et divinum, non triticeum: nam paulo ante (ut diximus) idem Dionysius scribit eum panem esse hostiam ipso Pontifice longe digniorem, ita ut excusatione illi opus sit, quod rem tam eximiam tractare audeat.

Chapter 19 of 133